02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

209 1560 OGTOB. 210

3355.

PAULUS») CAL VINO.

Candide narrât quomodo per lectionem librorum

eius ad evangelium probe intéttigenjlum pervenerit.

Caeterum agit de Stancarismo in Polonia grassante.

(Ex autographo Ood. Paris. Dnpuy 102, fol. 141.)

Clarissimo et piissimo viro D. Ioanni Calvino

ecclesiae Genevensis fidelissimo ministro fratri in

Domino observando.

S. Verebar qnidem principio, clarissime vir, ne

te studiis melioribus deditum homo ignotus soriptis

suis impedirem. Yerum hinc pudore inhibente, hinc

conscientia tuorum beneficioram urgente victus cum

summa animi alacritate calamum sumpsi. Utinam

vero mihi hune meum affectum exponere liceret,

quem ego multiplicibus donis Dei per te transformatus

erga te indui. Sat scio te non modo non

improbaturum esse hoc meum factum, sed etiam de

ove perdita et iam in ovile Domini per te reducta

gavisurum. Ego quidem, quum essem diluvio Antichristi

abreptus cum caeteris in perditionem, Domino

ita volente, in Montem regium Prussiae 2 Domino collatum tibi aeeeptum non ferre, ut et tu

orationibus piis in me, quantum potes, et laboribus

tuis Sanctis ita strenue currendo promoveas. Nos

vero (ut omnes Poloni te amamus tuaque monumenta

legimus) benedicere tibi non desinemus, precarique

Dominum ut te nobis et ecclesiae suae diu

superstitem conservet.

Quum quoque tu esses mihi non solum autor

discendi studii theologici, sed etiam materiam praebueris

scribendi de mediatore contra Stancarum

ubi tune Staphylus apostata et post eum Oslander

docuit, abii, et quum ibi darem operam graecis Uteris

theologiae quoque dies festos aliquos tribuebam: sed

tarnen totus ita frigebam ut me in hoc studio operam

perdere certo intelligerem. Quum vero iam istinc

post biennium 'discederem, iam ascendens currum

incidi in libollum tuum contra Interim adulterogermanum

scriptum, ex quo in eodem itinere ita

accensus ardebam ut nihil errorum Ântichristi me

non videre intelligerem. Paulo post etiam alia tua

opuscula nactus in fiammam erupi. Postremo a

papistis ob professionem evangelii e schola Poznaniensi,

quae est metropolis maioris Poloniae, pulsus

Vitembergam ad, Philippum diverti. Ubi quum plus

tuorum librorum lectione quam aliorum voce viva

proficiebam in patriam redii, et in hac ecclesia ope

Domini persisto, talento quoque Domini lucrum

faciens. Ergo quod tuus totus essem per te in Domino

genitus, non potui hoc donum mihi per te a

3255. 1) Cf. N. 2445. Gregorins Pauli Bresinensis erat iam

magister et ecol. iu Wola prope Cracoviam minister, poet vero

ceci. Cracoi'iensis pastor et senior (Sand. 43). Vide etiam

Calvini brevrm admon. ad Polonos (Opp. IX. 633) ubi mentionem

facti Tabulae eius de Trinitate. A. 1562 post aeriorem

contentionem c. Slan. Samicio in synodo Pinczoviana mutiere

abdieatus Bacoviam concessit. {Lubien. 131. Stoinii Epit. 186.)

Vide quoque eius epist. ad Tigurinos d- d. 17. Nov. 1562.

Carmen ad Galvinum impressum laudat Sandius l. I.

2) Königsberg.

Calvini opera. Vol. XVIII.

9 )

commentario tuo in Genesim, ubi mediatorem scalae

comparas, tibi ut foetum tuum per me genitum mitto

ut, si qua in re corrigendus sit, te parentem suum

agnoBcat. Mitto etiam meum rude scriptum aliud *),

ut tu quoque in eo praeeeptoris officio fungaris.

Mihi enim hoc futurum gratissimum esse scito, si (ut

coepisti) me instituere non desines. Quod ad Stancari

s ) negotium attinet, didici a quodam certo, eoa

nihil aliud quaerere quam ut iudicio vestro de eius

confessione aeeepto possint Stancarum aliquo praetextu

suis aedibus eiieere. Nam etiamsi placeret

eius doctrina, morositas tarnen cyclopica et furores

satanici cum maledictis coniuneti placere etiam

malis non possunt. Stancarus quoque, hoc intelligens,

iam totus est cum papistis: 6 ) quare et legato papae

dedit manus, et suos omnes ad papatum, ex quo vix

emerserant, secum retrahit, a quo plerique, ut

sanioris mentis abhorrent. Quidam quoque Stancaricorum

nunc ita videntur offendi mediatore Christo

secundum utramque naturam, ut offenduntur praecipue

illo quod dicitur in confessione Saxonica: verbum

fuisse supplex patri pro nobis ante incarnationem,

et sane poterat illud phrasi scripturae molliri,

si diceretur, intercessisse pro nobis, ut et nunc,

etiamsi sit in gloria, non exinanitus Christus, dicitur

intercedere pro nobis. Eo offenditur Fritius 7 )

ille qui scripsit libros de republica, ecclesia etc. et

alii: putant enim hoc Arrianum esse. Quare hoc

illis excutiendum esse videtur. Scriptis quoque tuis

plerique illorum abutuntur, ubi mediator Christus

Deo opponitur. Unum locum proponam: Quatenus

mediator noster et patronna Christus est a patre

impetrat Spiritus gratiam, quatenus Deus est a se

3) Tale scriptum Sandius non reeenset.

4) De quo idem habeas. Antiquissimum enim ap. Sandium

est Tabuia ilia supra laudata quae tarnen iam ad Blandratae

sententiam aeeommodata est.

5) quocum iam a. 1558 cum aliis Pinceoviae disputa

ver at. [Stoinii Spit. 184.)

6) N. 3245.

7) Andreas Fricius Modrevius eqnes Polonns secretarins

Sigismrradi August) regis (Lubien. 18). Ap. Gabbemam exstat

ep. eius ad Lascum a. 1536 scripta. Quod hic laudatur opus :

De republica emendanda 11. V., Crac. 1551. Basil. 1554 editum

est, cuius l. IV. est de ecclesia. (Lubien. 221) cf. Sand. p. 35

et Bayle.

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!