02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

207 EPI8TOLAE 3254—3255 208

quid décernèrent mille concilia, sibi fixum esse maiorum

instituta sequi. Frater Cardinalis gravius et

acutius: frustra peti a conciliis ullam in doctrina

mutationem. Neque enim fas esse, quae prius a

spiritu 8ancto profecta sunt in controversiam vocare.

Si qua essent in moribus vitia, permittendum esse

episcopis ut ultro corrigèrent. Pupugerat eum Viennensis

qui dixerat hoc turpe et pudendum esse confusionis

signum, quod episcopi relictis ecclesiis aulas

principum sequerentur: et vehementer Regem

obtestatus fuerat, ne pastoribus boni publici vano

praetextu ecclesias orbaret. Hinc illud, ut nemo

lege vel necessitate obstringeretur: sed quisque

spopte quod liberet. Quaeris quis exitus? Viennensis

domum se recepit. Postquam quatuor aut quinque

dies absumpti sunt vanis consultationibus, Statuum

conventus indictus est in mensem Decembris. 18 )

Episcopi vocati ad vigesimum Ianuarii, non ut quidquam

décernant, sed agitent quid sit in concilio

proponendum. Ne ordinum conventus fieret pertinaciter

hactenus pugnaverant. ,B ) Nunc collectis

animis rationes excogitarunt, quibus facete éludant

qui sperabant aliqnid levationis. Exceptio enim addita

est, ut singulae provinciae dispiciant coram

suis praefectis, de quibus negotiis tractari expédiât.

Hic vero nulla libertas: deinde ut suos legatos eligant

iisdem praefectis arbitris. Venient ergo empti

adulatores, quos Guisianis 20 ) nominare placuerit. Ooncilii

autem quam frivola sit et nugatoria ostentatio,

ex formula edicti intelliges, quam tibi intrepretabitur

quispiam ex amicis. Interea erumpit evangelii

Veritas. In Normandia palam iam concionantur

fratres nostri: quia tria et quatuor hominum millia

non capiunt aedes privatae. Apud Pictones et

Xantonos, in tota Âquitania maior libertas. Regio

linguae Occitanae, Provinoia, Delphinatus intrepidos

habet multos Christi discipulos. Cur cesset Cardinalis,

non obscure professus est: detegendam esse

scilicet amentium impudentiam 21 ) brevi tempore.

Verum Dominus, ut spero, non modo sceleratas eius

cogitationes producet in lucem, sed ctiam impios

conatus dissipabit.

Rex Navarrae adhuc quiescit. Suspectus tarnen

est ac si grande aliquid moliatur. Ita quum nuper

disposita fuerunt praesidia in decern regni partibus,

praecipuum robur gallicae militiae locarunt

Guisiani in finibus Aquitaniae, ad impediendum

transitum si forte se moveat. 22 ) Pridem a Beea

18) primum Meîdos, postea Aureliam (de la Planche 363.

Popelinière 204. Castelnau 48.)

19) Guisiani.

20) Beza nomine suppresso iV. scripsit.

21) Anglus legit: imprndentiam.

22) Haec quamvis perspicua ut magis non possis Anglus

non intellexit: When garrisons were lately placed in ton places

of the kingdom, the most effective for the purposes of

nihil, 23 ) quia occlusum est iter. Lugduni enim

deprehensa fuit armorum copia. 24 ) Vehementer ergo

illic trepidatur, et quanquam nemo se opponit videntur

tarnen sibi esse in magno periculo. Itaque

terror ad saevitiam eos accendit. Suspensi iam

fuerunt aliquot et quicunque hino 26 ) veniunt mox

rapiuntur in carcerem torquenturque fere sine discrimine.

De Beza nostro sic habe : non fuisse illuc

sponte profectum, sed evocatùm Regis Uteris, quibus

et humaniter et magna contentione me rogabat ut

hoc sibi beneficium concederem. Non putavi id negandum,

partim ut corrigeret pigritiem, partim ut

turbulentis multorum consiliis occurreret. Causam

enim vi et armis decidi nunquam mihi placuit.

Quia vero densior est rerum sylva quam ut in

literas congeratur, finem hic faciam. Quod puerorum

qui istuo erudiendi mittuntur, curam suscipere gravati

non estis, ut idoneos magistros nanciscerentur,

et in familiis bene moratis agerent: Senatus pro

hoc iam propenso studio quas potest maximas vobis

gratias agit, mutuam vicem libenter repensurus, si

quando dabitur occasio. Praeter quatuor qui ex

publico aluntur, privatim etiam mittuntur quidam

alii, quos non minus commendatos vobis esse cupio.

Trium nomine rogatus sum. Sed quia duobus iam

certum esse hospitium audio, ut tertio prospiciatur

magnopere cupio: quia et mater singulari pietate

est praedita, et pater familiaris et carus mihi fuit.

(Nomen est Michael Planchon.) 26 ) Ignosce si precibus

viotus, plus tibi quam velim molestiae iniungam.

Vale, clarissime vir et mihi imprimis honorande

frater. Salutem plurimam dices fratribus et

collegis tuis, et reliquis amicis. Dominus vos omnes

semper incolumes servet, spiritu suo regat et

labores vestros benedicat. Genevae, oalendis Octobris

1560.

Iohannes Calvinus tuus.

D. Wolphio gratias egerim nescio,

quum libellum Tümanni latine

versum misisset. 27 ) Etsi autem dignus

erat censorio stylo rabula ille,

spernendum tarnen putavi.

the Frenoh war was stationed by the Gniaes in the territory

of Ga8cony, reliquis omissis. De his praesidiis cf. de la Planche

364, de Regis pudenda ignavia post conventum cf. eundem

375, Castelnau 50, Popelinière 206.

23) Neracum reliquit d. 17. Oct. cf. N. 3252 not. 2.

24) N. 3253 not. 9.

251 Geneva puta. Anglus autem: from there.

26) Nomen om. edd.

27) N. 3188. 3189. — Post-seriptum hoc sicut supra

totum illud comma: Bex Navarrae finem hic faciam

abest ab edd.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!