02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

203 BPISTOLAE 3253—3254 204

certe sibi occulta spe bonus ille vir destinât, quam

Maximiliano palam defertur.

In Gallia duae sunt tumultuandi causae, quia

nee regnum Guisianum tolerabile est, nee multi

ferre amplius queunt religionem tanta et tam violenta

barbarie opprimi. Guisiani, quia suam potentiam

omnibus exosam vident, nuper fatua et puerili

pompa simularunt se paratos esse ad rationem

reddendam. 4 ) Oonsessus erat valde splendidus. Rex

publicis edictis interfuisse iactat principes consanguineos.

5 ) Duos tantum fratres adfuisse certum

est, quorum maior nondum decern atmos complevit :

nisi forte addas cardinalem Borbonium, regis Navarrae

fratrem, cuius ingenium quovis trunco stupidius

nonnisi vino acuitur. Quod ad regni administrationem

spectat, hue ventum est ut in mensem

Decembrem Rex ordinibus conventum generalem

edicat. 6 ) Yocamus nostra lingua status. Ab hoc

consilio Guisiani hactenus abhorruerant. Bed vide

quam facete éludant. Exceptum enim est decreto

ut ante in singulis provinciis agantur conventus,

ubi deligantur legati eorum arbitrio qui non obscure

se gérant pro mancipiis infaustae domus. Episcop\s

etiam dies estindictus 20. Ianuarii, non ut quidquam

décernant, sed tantum délibèrent quid referre

expédiât ad concilium generale, 7 ) deinde ut abusus

ab impiis in ecclesiam invectos corrigant, hoe est,

stabiliant vetustam tyrannidem, ut controversiis diremptis

nihil iam opus sit maiori remedio. Interea

ad breve tempus cessât in quibusdam provinciis

saevitia, non quod mitigati sint Guisiani, sed quia

valido exercitu bellandum esset. Adde quod Admiraldus

supplicationem offerre ausus est 8 ) nomine

quinquaginta millium qui in Normandia liberam

Dei invocationem postulant. Acriter in eum invecti

sunt Guisiani. Obtinuit tarnen ut aliqua relaxatio

daretur. Viennensis episcopus cordate admodum de

sanandis ccclesiae morbis disseruit. Sed paulo post

domum se recipere coactus est. Rex Navarrae adhuc

silet, nisi quod eoclesiae Aquitaniae pace aliqua

fruuntur, Beza noster apud eum est. Quid in

posterum statuent nescio. Lugduni deprehensa

nuper fuit aliqua copia armorum. De conspiratione

multus rumor, nihil tarnen certum. 9 )

Habes confusam multarum rerum farraginem.

Ignosces quod non plura et distinctius. Vale, ornatissime

vir et frater observande. Viretus et reliqui

symmystae tibi plurimam salutem precantur.

Ûnum Deus nuper abstulit nobis, 10 ) excellentissimis

quibusque virtutibus. praeditum. Oineres eius

omnibus bonis luetuosi, et mihi tarnen prae aliis,

quia privatim mihi erat coniunetissimus. Dominus

te et collegas servet incolumes, spiritu suo gubernet

ac donis omnibus magis ac magis locupletet.

Genevae pridie Oalendas Octobris 1560. .

3354.

CALVINUS BULLINGERO.

Praemissis nonnullis de rébus Italicis fuse narrât

quae in conventu ad Fontem bellae aquae gesta

fuerunt et subiieit quaedam de Beea et Navarreno.

(Ex autographo Cod. Genev. 107«, fol. 219. Versio anglica

saepius falsa in ed. Fhilad. IV. 133. — Beza edidit ex parte

tantum et variatam Gener. p. 230, Lans. p. 487, Hanov. p.

546, Chouet p. 314, Amst. p. 143. Inscriptio desideratur etiam

in Codice.)

S. Quas ad Bezam nostrum literas scripsisti,

observande frater, mihi fuisse redditas pridem tibi

indieavi. Tuas etiam accepi a Belga vioino nostro

quinque post diebus quam hue appulerat. Quum *)

ex optimo adulescente cui mandata ad me dederas

(is est qui patrem et Ducem fugit natus in Valle

9) Alludit ad Malinii ineeptum quod Non. Sept. exse-

riae et addore ducatum Mediolanensem Mihi videretnr quendum sibi proposuerat. Languet Êpp. II. 70 d. d. Non.

insanire dux Fl., qui »lias habetur sapiens, si contra volunta- Nov. : Milites a D. de Monbrnn dimissi recta Lugdnnum petem

Hispanorom aliquid moliretur.

tierant, sed sparsim et sine armis. Conrenernnt antem Lug­

4) Convocato procerum conventu ad Fontem bellae aquae. duni in certas aedes quae ipsis indicatae erant, in qnas mul-

5) At Navarrenus et Condensis non adfuerunt. (de la tum armorum antea eonvectum erat quibus ipsi instrnerentur.

Flanche 350. Hist. eccl. I. 275.)

Dicunt hoc eos in animo habuisse ut expellerent monachos et

6) Aureliae Id. Bee. auspicandum. Quern postulasse eaorificulos ac religionem mutarent. Magistrates nrbis de ea

dicitur oratione in Mo priore consessu habita Car. de Maril- re factus certior iussit praefectum vigilum cum suis ministris

lac ep. Viennensis (de la Place 63, de la Planche 357, de eo ire et si quos inveniret eos comprehendere. Verum prae-

Thou II. 800. Hist. eccl. I. 284). Alii veto perhibent autorem fectus male ab illis muletatus rediit ad magistratum qui sta-

consilii fuisse D. de Montluc, cuius orationtm habent Mém. tim concitatis ad arma honestioribus oivibus aedes illas ex-

de Gondé I. 555. Sie Thibaudeau, hist, des États généraux pugnavit et omnes quos invenit aut interfecit auteaptivos ab-

I. 449. 453. Bouille hist, des Et. gén. 219. Soldan I. 360. duxit. (Cf. Popelinière 207 ss.)

7) hoc quoque episcopus Viennensis postulaverat, ipse 10) Macarium.

Lutheranismi suspectus et iam sub Francisco I. ap. principes 3254.1) Haec plane alieno sensu reddidit Anglus: When I

protestantes legatus.

learned that he had received the letter from yon two days

8) in ipso Mo priore conventu (de la Place 54, de la before his departure, and that it contained details respecting

Planche 351, de Thon IL 797, Hist. eccl. 276).

the young man whom yon recommended to me etc.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!