02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

195 EPISTOLA

stituenda est dum iugo confessionis Lufheri adhuc

assuetus estpopulus, quamsenatus ecclesiae ,3 ) plane

constituit abolere. Et hoc meum fuit consilium, ne

aboleatur priusquam statim in eius locum certa solidaque

constituatur disciplinae ratio. Utinam Dominus

mittat fidèles operarios in suam messem, quorum

certo incredibilis est penuria. Tu, carissime

pater, ecclesias nostras et vocationem meam, quaecunque

ea futura est. commendabis precibus tuis

omnipotenti Deo, ut nihil aggrediar temere, sed sequar

Dominum vocantem, qui me liberavit ex faucibus

leonum immanium. Hoc magno serio a te

peto ut facias: sensi enim fructum precationum

vestrarum.

Ex mandato senatorum ecclesiae scripsi ad Märtyrern,

ut nobis voluntatem suam aperiat an, si ab

Èlectore vocetur, saltern ad annum unum aut alteram

venire velit ac possit. 14 ) Universa certe Europa

oculos coniectos habet in Palatinatum, ita ut

magna inde sit propagandae veritatis oblata occasio,

quam utinam non negligamus, sed vere sentiamus

cum propheta, imo cum capite nostro Christo Iesu:

Zelus domus tuae comedit me. Rogo te per Christum

ut tuo consilio causam Christi adiuves, et si

salutare iudices ecclesiae Märtyrern ad suscipiendam

vocationem adhorteris quam maxime. Non haec

scribo temere. Certo nobis constat de senatus ecclesiastici

voluntate, et quid possit apud principem.

Vos ipsi iudicate pro prudentia qua vos instruxit

Deus.

Postremo unum adhuc addam, non alio consilio

quam ut fausta preceris. Superioribus mensibus

aliquot, quum sentirem animum meum distrahi pravis

cogitationibus, et non parum decedere de meis

studiis, induxi in animum uxorem ducere: sed frustra

Heydelbergae tentavi. Tenuis enim conditionis

civis recusavit filiam suam mihi dare in uxorem.

Quis enim Calvinistae filiam dare velit, nisi simul

earn velit perditam? Haec caeca sunt hominum

iudicia, quae tarnen Dei providentiam non effugiunt.

Confido enim magno meo bono earn mihi esse denegatam.

Goswinus Zevelius 15 ) loquutus est mihi

de sorore sua virgine valde gravi et singulari praedita

zelo erga Christi evangelium, quae maritum

pium maxime cupit. I8 ) Scripsit de me nominatim

ad patrem et unus ex consiliariis, vir pius et notus

13) Septem viralis, trium ministrorum, et quatuor laicorum

quorum unus praesidebat. Institutes fuerat post dimissum

Heshusium, verum demum 21. lui 1564 decretoria ratione.

(Seisen 107.)

14) Voeatio demum m. Martio 1561 facta est (Schmidt

Verm. 242).

15) ,Jv. 2829. Nomen eius edd. Bezanae ibi misère depravarunt.

IG) Teste Adam. Vit. 285: snb id tempos (1560?) Ol.

matrimoninm cum pia qnadam vidua Philippina Metcnsi

contraxit. Cf. ep. dus d. d. 6. febr. 1561.

3250—3251 196

parenti. Haec ad te ideo scribo ut precibus tuis apud

Dominum me adiuves, ut talem mihi donet quae

mihi sit adiumento potius quam impedimento ad

eius promovendam gloriam, et quia meum non est

modum statuere eius providentiae, largiatur mihi

interim dona spiritus sancti quibus tentationibuB

resistam, et paratus sim ad obeundam meam vocationem.

Plura nunc non scribo quam quod intellexi

ex Dathaeno Institutionen! tuam factam esse

flandricam. ") Si Dominus constituât apud nos

suam ecclesiam mittendo fidèles operarios collatis

operis conabimur etiam earn facere germanioam.

Deus opt. max. per Iesum Christum filium suum

dignetur vobis magis ac magis benedicere in aeternum

et nos omnes regere «uo spiritu. Amen. Adiuva

me apud Dominum tuis precibus et vale, carissime

pater in Domino. Francofurti 22. Septembris

anno 1560.

3251.

Tuus.ex animo

Gasp. Olevianus.

ANONYME A CALVIN.

Bélation asses confuse des affaires militaires et

ecclésiastiques d'Ecosse.

(Copie à la bibliothèque nationale. Fonds Dupny Vol. 102,

fol. 125.)

Monsieur mon bon ami, j'ay receu le 3. Iuing

vos lettres dattées du 13. Mars, après la lecture

desquelles i'ay non seulement remercié Dieu de la

souvenance qu'avez eue de moy, des miens et de

l'action qu'avons soustenue. Ains ay souhaitté les

avoir plustost receues, et aussi que vous et autres

fidelles estans troublés par diversité de rapports

eussiez plustost esté advertis de nostre estât et de

l'oeuvre merveilleuse que Dieu seul a faict pour nostre

délivrance. Le Cardinal ') et ses complices

n'ont moins travaillé parmi les estrangers à semer

des mensonges, tant d'une faulse victoire qu'ils disent

avoir eue sur nous, que Marie sa soeur et autres

de sa faction ont faict de pardeça, lesquels se

17) nobis ignotam, si rêvera édita fuerit. Belgice (hoir

landice} versant habemus ipsi quinquies: 1578. 1602. 1610.

1650. 1739.

3251.1) de Lorraine.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!