02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

189 1560 SEPTEMB. 190

damnati, publica tarnen et solenni condemnation

adhuc opus habent. In examine autem controversorum

articulorum poterunt adesse Adiaphoristae,

sed in decisione seu iudicio egredientur coetum, iis

tarnen manentibus qui contra hos scripserunt, quia

hi bona conscientia veritatis patrocinium susceperunt,

Adiaphoristae non item. Norma in iudicio

haec erit et lydius lapis: verbum Dei, confessio

Augustana, Apologia, Smalchaldici articuli et scripta

tertii Eliae Martini Lutheri. Talibus ineptiis ita

scatet libellus ille supplex ut eorum impudentiam

satis mirari nequeam, qui vel autores sunt, vel suis

etiam calculis hunc approbarunt. Sed comes Georgius

Erbacensis, apud quem nuper et latinum et

germanicum exempla vidi et contuli, pulcherrimis

scholiis hunc illustravit, quae etiam sua manu scripta

Electori*) (cui quasi paedagogi ac patris loco est)

misit, cui etiam fuerunt gratissima. Ipse porro comes

aliam synodi formam conscripsit, de qua iam

aliquot diebus cum Electore (ut ex ore comitis Valentini

iunioris fratris intellexi) Heydelbergae délibérât

serio. Forma haec est ut in tanta animorum

exulceratione prius convocentur ministri praedicantes

in Imperio evangelium, ac modeste quibusdam

principibus praesidentibus colloquantur etc. Si illi

qui in imperio sunt pacis aliquam rationem invenerint,

bene habebit, quum iam tanta sit multorum

in imperio principum erga causam nostram aequitas,

hanc tolerabilem futuram ecclesiis nostris omnino

sperandum est: sin minus,retinent adhuclibertatem

ßuam ecclesiae nostrae quae etiam postea legitime

audientur. Non dubito sane quin etiam ecclesiae

vestrae sit placitura haec ratio, quae prodesse nobis,

obesse vero meo iudicio non potest. Deus medeatur

vulneribus ecclesiae suae.

Palatinus indies praecipuos lutheranae factionis,

turbulentos nimirum quosque, dimittit. Quomodo

mense Iunio Heydelbergae sit disputatum, puto te

non latere. 5 ) Interim ablegati et ministeriis suis

exuti sunt ac privati aulicus quidam concionator 6 )

et parochus quidam, ambo Luthero quam Christo

multo addictiores. Studiosis illis quos Palatinus

alit praefecti sunt viri très docti et pii 7 ) quorum

sedulitate futurum propediem confido ut Palatinatus

ad veram de coena Domini sententiam reducatur.

Tilemannus Heshusius Brema etiam non sine ignominia

est expulsus. 8 ) Quum enim in quadam con-

4) Palatino Friderico III.

5) cf. N. 3227.

6) Pantaleon superintendens, cum quatuor ministris,

Geo. Kuhn, Henr. Greiner, Casp. Neeser, et Mich. Konrad

(Planck, V. 2. p. 370. Seisen 110).

7) CoUegio sapientiae praefuerunt Olevianus, Ursinus ei

ïremèllius. {Seisen 121. Cf. N. 3175. 3178.)

8) De his omnes tacent qui Heshusii vitam scripserunt

cione, cui comes ab Oldenburg interfuerat, graviter

traduxisset Phrysiae comitissam, omniumque impiorum

sacramentariorum ac furum et latronum asylum

appellasset, vocatusque in ius ä praefato comité

suorum dictorum rationem reddere non potuisset,

per senatum iussus est exire cum omnibus suis.

Qui Magdeburgi iam haeret et Ienam meditari dicitur.

Edidit is libellum de coena Domini contra

sacramentarios virulentum admodum: sed eius nullum

mihi potuit exemplar contingere. Supplicem

quoque illum libellum diligenter ac multum quaesivi,

sed nullum hic visum est exemplar.

Velsius Heydelberga hue venit, 9 ) qui magnas

in Flandrica nostra ecclesia turbas excitare conatus

est, stupendis somniis, imo blasphemiis suis effusis

ac propositis, quibus asserit in renatis peccatum originis

prorsus sublatum, eumque esse diaboli mancipium

qui adhuc appetitus ad peccandum in se

sentit. Item, peccatorem, etiam poenitentem et

credentem, non esBe membrum ecclesiae. Item, peccantes

prorsus excidere a regeneratione. Item, nullam

iam esse in mundo visibilem ecclesiam, nisi

fortassis romana in qua papae tyranDide et sacrificulorum

quaestu sublatis verum doctriuae fundamentum

adhuc manet. Sed Dei beneficio publice

confusus est et superatus, non sine magna ecclesiae

nostrae aedificatione.

Emdenses adhuc posteriore hoc mercatu suarum

quaestionum meminerunt: si quando dabitur

opportunitas, tribus verbis collegii, vestri sententiam

significare nobis non gravaberis. Bene et féliciter

valeas, vir integerrime, meumque erga te Studium

boni quaeso consulas. Raptim Francofurti

20. Septembris 1560. Salutabis quaeso symmystas

tuos omnes.

Tuus ut suus

Petrus Dathaenus.

(Wilkens p. 89. Hélmolt. p. 47, Leukfeld p. 17, Salig III.

741, Spiegel, Hardenb. 237. 275). Narrant autem eum vocationem

Bremensem ea conditions acceptasse ut Bardenbergius

dimitteretur quoeum a. d. HI. Id. Maias disputare volebat.

Quorum quum neutrùm factum sit, Magdeburgum concessisse

quo interea vocatus fuerit.

9) Ohm c. Calvino Francofurti disputaverat, postea

Heidélbergae ministerio fungens (N. 2902) partes suas in controversia

cum IJeshusio egerat. (Struve pfàlz. KB.. 82.) Iam

dissidii cum Boquino causa Francfordiam rediit. De novis

eius somniis haereticis anabaptisticis et schwenkfeldicis cf.

Frkf. Bei. Hdl. II. Beil. 30 p. 288: Des Ministerii Bedenken

über Iusti Velsii Buch das er die Summa ehr. Lehr und

Lebens genant 21. Aug. 1560. Ibi dicitur eum in hac urbe

nullo munere fungi negUe docendi licentiam habere. Cf. Ibid.

Th. 1. Gründl. Abi. p. 109 et Gegenbericht Beil. 14. p. 86.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!