opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
02.06.2013 Views

187 EPISTOLAE 3248—3249 188 tos et varios rumores isthic, ut fere ubique, vagari. | Quid agitet maior pars, nescio. Quid sperent multi nihil attinet scribere, ne eorum stultitiae me involvam. Egone ullos in Gallia ad seditiones contra regem incitarem? Quin potius, nisi me interposuissem, horribili incendio flagrarent regiones multae. Hue studia nostra, mihi erede, ineumbunt, ne tumultuentur nosfcri, id est, christianae religionis homines. Hactenus nonnihil profeeimus: futuri temporis eventus in manu Dei sunt. Interea omne8 in sublime rapit nimia fiducia. Nam quod semper vetuimus templa occupant, vel in locis publicis concionantur. Excusant hoc apud nos fratres, se trahi invitos, Tel necessitate cogi, quoniam nulla domus privata quatuor millibus sufficiat. Hactenus verha Calvini bona fide recensui, verum ipsum epistolae exemplar hic tibi mitto, ea tarnen lege ut certo remittatur. Ex quibus facile oolligis, immerito Genevenses gravi illa suspicione quorundam premi, quasi ex ipsorum instinetu tumultuentur qui motuum istorum gallicorum autores sunt. Usu venit fortassis Genevensis reipublicae quod nunc quoque evenit amplissimo urbis Tigurinorum magistratui, qui quum pacis, tranquillitatis omnisque honestatis sit observantissimus, evitare tarnen non potest quominus virulentae et calumniosae linguae diversissima de ipso studia etiam prineipibus summis persuadere contondant. Quid vis, Domine mi? Si qui vel apud regem Galliae christianissimum vel apud alios principes queruntur, amplissimum Tigurinae reipublicae magistratum clandestinam facere expeditionem qua derepente adoriatur ullas gentes, nedum socios aut confoederatos suos, ac cogat eos suam i. e. evangelicam religionem reeipere, tarn falsa référant quam qui fingunt vanissima impudentissime. Hoc enim tibi, vir illustrissime, persuasissimum habere debes, nihil magis alienum esse ab amplissimo reipublicae Tigurinae magistrate quam bella. Sanctissime is colit atque conservât et pacem et foedera. Tiguri xvi. Septemb. M. D. LX. T. H. deditus Heinrychus Bullingerus Tig. eccl. minister. 3249. DATHAENTJS CAL VINO. In Biverium invehitur. Lutheranorum motus notai. Electorem Palatinum eosdem exzellentem lau- dat. Heshusium Brema guoqtce esse eieäum gaudet. Velsii absurda dogmata perstringit. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 363.) Clarissimo et ornatissimo viro D. Ioanni Oalvino praeeeptori suo observandissimo. Genevae. S. P. Literas tuas, clarissime vir, ad Palatinum Vilnensetn scriptas una cum commentariis tuis eleganter hie compaginatis fidelissimo viro Sebastiano, D. Io. a Lasco quondam famulo tradidi, *) ut omnino dubitandum iam nihil sit quin fideliter tradentur. * Ecclesiae hie nostrae medioeriter se habent. De inveteratis gallicae ecclesiae dissidiis lata est hoc mense Septembri sententia, 2 ) qua impurus JRiverius, sine aliorum tarnen condemnatione, purgatus est, qui quantopere suas cristas iam erigat ac thrasonico more triumphos canat, vix verbis explieavero. Ego interim, quum incorrigibilem esse hominem observo, et aequitatem exsulare hie video (ita novit hypochryta* pessimus primatum animos dementare), oro pro virili Deum patrem ut afflictis iniusteque oppressis patientiam ao constantiam largiatur, ne quid tentent quod in ecclesiae totius exitium cedat. Saxones hac aestate libellum supplicem Saxoniae dueibus inscriptum evulgarunt, quo synod um tyrannicis prorsusconditionibus propositis postulant. 3 ) Volunt enim initio ut synodus convocetur ex doctoribus et ministris non infectis corruptelis, ut loquuntur. Deinde ne amplius audiantur Anabaptistae, Swencfeldiani, Osiandristae et Sacramentarii, iam satis superque convicti et condemnati, ne videantur ecclesiarum suarum iudicium in dubium vocare. Audiendos eos solos putant quos vocant Adiaphoristas, Maioristas etc., qui etsi iam aliquoties sunt 3249.1) N. 3232. 3238. 3245. 2) Dissidia fuerant a. 1559 de disciplina et electionibus presbyterorum inter ipsos presbyteros et PerruceUum. Cf. Epp. m. Febr. 1559 scriptas et N. 3072. — Frkf. Bei. Hndl. I. Beil. 29, p. 57. Das von den 3 Schoeffen Joh. v. Glauburg, Dan. znm Jungen n. D. Conr. Hutobracht als Commissarien gefällte Urtheil in den Span zw. W. Holpraoht, Enst. Qnercetan D. M., Fro. Clerions n. andrerseits Franc. Biverius derzeit Praedicanten der franz. K. soll im Namen der Commissarien ausgehn. (Textus sententiae non additur.) 3) Supplicatio qnorundam theologornm qni post obitnm Lntheri p. m. corruptelis et sectis voce aut scriptis contradixerunt pro libera Christiana et légitima synodo ad ill. Principes et Status omnium ordinum À. C. ampleotentes. (Subscripserunt 51 theologi): pritnum separalim édita, récusa vero in: Supplicatorii libelli qnorundam Christi ministrorum de synodo propter coutroversias gravissimas congreganda, partim antea editi, partim nuno recens ad conventuin Naumburgensem misai. Ursel. 1561. 8. Iam ineunte a. 1560 Ienenses suum ducem de ea re adierant, M. Martio Wirtembergensis Landgravium, gui tarnen hoe consilium minime approbavit. (Saliq IIL 564. 568. 674.)

189 1560 SEPTEMB. 190 damnati, publica tarnen et solenni condemnation adhuc opus habent. In examine autem controversorum articulorum poterunt adesse Adiaphoristae, sed in decisione seu iudicio egredientur coetum, iis tarnen manentibus qui contra hos scripserunt, quia hi bona conscientia veritatis patrocinium susceperunt, Adiaphoristae non item. Norma in iudicio haec erit et lydius lapis: verbum Dei, confessio Augustana, Apologia, Smalchaldici articuli et scripta tertii Eliae Martini Lutheri. Talibus ineptiis ita scatet libellus ille supplex ut eorum impudentiam satis mirari nequeam, qui vel autores sunt, vel suis etiam calculis hunc approbarunt. Sed comes Georgius Erbacensis, apud quem nuper et latinum et germanicum exempla vidi et contuli, pulcherrimis scholiis hunc illustravit, quae etiam sua manu scripta Electori*) (cui quasi paedagogi ac patris loco est) misit, cui etiam fuerunt gratissima. Ipse porro comes aliam synodi formam conscripsit, de qua iam aliquot diebus cum Electore (ut ex ore comitis Valentini iunioris fratris intellexi) Heydelbergae délibérât serio. Forma haec est ut in tanta animorum exulceratione prius convocentur ministri praedicantes in Imperio evangelium, ac modeste quibusdam principibus praesidentibus colloquantur etc. Si illi qui in imperio sunt pacis aliquam rationem invenerint, bene habebit, quum iam tanta sit multorum in imperio principum erga causam nostram aequitas, hanc tolerabilem futuram ecclesiis nostris omnino sperandum est: sin minus,retinent adhuclibertatem ßuam ecclesiae nostrae quae etiam postea legitime audientur. Non dubito sane quin etiam ecclesiae vestrae sit placitura haec ratio, quae prodesse nobis, obesse vero meo iudicio non potest. Deus medeatur vulneribus ecclesiae suae. Palatinus indies praecipuos lutheranae factionis, turbulentos nimirum quosque, dimittit. Quomodo mense Iunio Heydelbergae sit disputatum, puto te non latere. 5 ) Interim ablegati et ministeriis suis exuti sunt ac privati aulicus quidam concionator 6 ) et parochus quidam, ambo Luthero quam Christo multo addictiores. Studiosis illis quos Palatinus alit praefecti sunt viri très docti et pii 7 ) quorum sedulitate futurum propediem confido ut Palatinatus ad veram de coena Domini sententiam reducatur. Tilemannus Heshusius Brema etiam non sine ignominia est expulsus. 8 ) Quum enim in quadam con- 4) Palatino Friderico III. 5) cf. N. 3227. 6) Pantaleon superintendens, cum quatuor ministris, Geo. Kuhn, Henr. Greiner, Casp. Neeser, et Mich. Konrad (Planck, V. 2. p. 370. Seisen 110). 7) CoUegio sapientiae praefuerunt Olevianus, Ursinus ei ïremèllius. {Seisen 121. Cf. N. 3175. 3178.) 8) De his omnes tacent qui Heshusii vitam scripserunt cione, cui comes ab Oldenburg interfuerat, graviter traduxisset Phrysiae comitissam, omniumque impiorum sacramentariorum ac furum et latronum asylum appellasset, vocatusque in ius ä praefato comité suorum dictorum rationem reddere non potuisset, per senatum iussus est exire cum omnibus suis. Qui Magdeburgi iam haeret et Ienam meditari dicitur. Edidit is libellum de coena Domini contra sacramentarios virulentum admodum: sed eius nullum mihi potuit exemplar contingere. Supplicem quoque illum libellum diligenter ac multum quaesivi, sed nullum hic visum est exemplar. Velsius Heydelberga hue venit, 9 ) qui magnas in Flandrica nostra ecclesia turbas excitare conatus est, stupendis somniis, imo blasphemiis suis effusis ac propositis, quibus asserit in renatis peccatum originis prorsus sublatum, eumque esse diaboli mancipium qui adhuc appetitus ad peccandum in se sentit. Item, peccatorem, etiam poenitentem et credentem, non esBe membrum ecclesiae. Item, peccantes prorsus excidere a regeneratione. Item, nullam iam esse in mundo visibilem ecclesiam, nisi fortassis romana in qua papae tyranDide et sacrificulorum quaestu sublatis verum doctriuae fundamentum adhuc manet. Sed Dei beneficio publice confusus est et superatus, non sine magna ecclesiae nostrae aedificatione. Emdenses adhuc posteriore hoc mercatu suarum quaestionum meminerunt: si quando dabitur opportunitas, tribus verbis collegii, vestri sententiam significare nobis non gravaberis. Bene et féliciter valeas, vir integerrime, meumque erga te Studium boni quaeso consulas. Raptim Francofurti 20. Septembris 1560. Salutabis quaeso symmystas tuos omnes. Tuus ut suus Petrus Dathaenus. (Wilkens p. 89. Hélmolt. p. 47, Leukfeld p. 17, Salig III. 741, Spiegel, Hardenb. 237. 275). Narrant autem eum vocationem Bremensem ea conditions acceptasse ut Bardenbergius dimitteretur quoeum a. d. HI. Id. Maias disputare volebat. Quorum quum neutrùm factum sit, Magdeburgum concessisse quo interea vocatus fuerit. 9) Ohm c. Calvino Francofurti disputaverat, postea Heidélbergae ministerio fungens (N. 2902) partes suas in controversia cum IJeshusio egerat. (Struve pfàlz. KB.. 82.) Iam dissidii cum Boquino causa Francfordiam rediit. De novis eius somniis haereticis anabaptisticis et schwenkfeldicis cf. Frkf. Bei. Hdl. II. Beil. 30 p. 288: Des Ministerii Bedenken über Iusti Velsii Buch das er die Summa ehr. Lehr und Lebens genant 21. Aug. 1560. Ibi dicitur eum in hac urbe nullo munere fungi negUe docendi licentiam habere. Cf. Ibid. Th. 1. Gründl. Abi. p. 109 et Gegenbericht Beil. 14. p. 86.

187 EPISTOLAE 3248—3249 188

tos et varios rumores isthic, ut fere ubique, vagari. |

Quid agitet maior pars, nescio. Quid sperent multi

nihil attinet scribere, ne eorum stultitiae me involvam.

Egone ullos in Gallia ad seditiones contra

regem incitarem? Quin potius, nisi me interposuissem,

horribili incendio flagrarent regiones multae.

Hue studia nostra, mihi erede, ineumbunt, ne

tumultuentur nosfcri, id est, christianae religionis

homines. Hactenus nonnihil profeeimus: futuri

temporis eventus in manu Dei sunt. Interea omne8

in sublime rapit nimia fiducia. Nam quod semper

vetuimus templa occupant, vel in locis publicis

concionantur. Excusant hoc apud nos fratres, se

trahi invitos, Tel necessitate cogi, quoniam nulla

domus privata quatuor millibus sufficiat.

Hactenus verha Calvini bona fide recensui, verum

ipsum epistolae exemplar hic tibi mitto, ea

tarnen lege ut certo remittatur. Ex quibus facile

oolligis, immerito Genevenses gravi illa suspicione

quorundam premi, quasi ex ipsorum instinetu tumultuentur

qui motuum istorum gallicorum autores sunt.

Usu venit fortassis Genevensis reipublicae quod nunc

quoque evenit amplissimo urbis Tigurinorum magistratui,

qui quum pacis, tranquillitatis omnisque honestatis

sit observantissimus, evitare tarnen non potest

quominus virulentae et calumniosae linguae diversissima

de ipso studia etiam prineipibus summis

persuadere contondant. Quid vis, Domine mi? Si

qui vel apud regem Galliae christianissimum vel

apud alios principes queruntur, amplissimum Tigurinae

reipublicae magistratum clandestinam facere

expeditionem qua derepente adoriatur ullas gentes,

nedum socios aut confoederatos suos, ac cogat eos suam

i. e. evangelicam religionem reeipere, tarn falsa référant

quam qui fingunt vanissima impudentissime.

Hoc enim tibi, vir illustrissime, persuasissimum habere

debes, nihil magis alienum esse ab amplissimo

reipublicae Tigurinae magistrate quam bella. Sanctissime

is colit atque conservât et pacem et foedera.

Tiguri xvi. Septemb. M. D. LX.

T. H. deditus

Heinrychus Bullingerus

Tig. eccl. minister.

3249.

DATHAENTJS CAL VINO.

In Biverium invehitur. Lutheranorum motus

notai. Electorem Palatinum eosdem exzellentem lau-

dat. Heshusium Brema guoqtce esse eieäum gaudet.

Velsii absurda dogmata perstringit.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 363.)

Clarissimo et ornatissimo viro D. Ioanni Oalvino

praeeeptori suo observandissimo. Genevae.

S. P. Literas tuas, clarissime vir, ad Palatinum

Vilnensetn scriptas una cum commentariis tuis eleganter

hie compaginatis fidelissimo viro Sebastiano,

D. Io. a Lasco quondam famulo tradidi, *) ut omnino

dubitandum iam nihil sit quin fideliter tradentur.

* Ecclesiae hie nostrae medioeriter se habent.

De inveteratis gallicae ecclesiae dissidiis lata est

hoc mense Septembri sententia, 2 ) qua impurus JRiverius,

sine aliorum tarnen condemnatione, purgatus

est, qui quantopere suas cristas iam erigat ac thrasonico

more triumphos canat, vix verbis explieavero.

Ego interim, quum incorrigibilem esse hominem

observo, et aequitatem exsulare hie video (ita novit

hypochryta* pessimus primatum animos dementare),

oro pro virili Deum patrem ut afflictis iniusteque

oppressis patientiam ao constantiam largiatur, ne

quid tentent quod in ecclesiae totius exitium cedat.

Saxones hac aestate libellum supplicem Saxoniae

dueibus inscriptum evulgarunt, quo synod um

tyrannicis prorsusconditionibus propositis postulant. 3 )

Volunt enim initio ut synodus convocetur ex doctoribus

et ministris non infectis corruptelis, ut loquuntur.

Deinde ne amplius audiantur Anabaptistae,

Swencfeldiani, Osiandristae et Sacramentarii,

iam satis superque convicti et condemnati, ne videantur

ecclesiarum suarum iudicium in dubium vocare.

Audiendos eos solos putant quos vocant Adiaphoristas,

Maioristas etc., qui etsi iam aliquoties sunt

3249.1) N. 3232. 3238. 3245.

2) Dissidia fuerant a. 1559 de disciplina et electionibus

presbyterorum inter ipsos presbyteros et PerruceUum. Cf.

Epp. m. Febr. 1559 scriptas et N. 3072. — Frkf. Bei. Hndl. I.

Beil. 29, p. 57. Das von den 3 Schoeffen Joh. v. Glauburg, Dan.

znm Jungen n. D. Conr. Hutobracht als Commissarien gefällte

Urtheil in den Span zw. W. Holpraoht, Enst. Qnercetan D.

M., Fro. Clerions n. andrerseits Franc. Biverius derzeit Praedicanten

der franz. K. soll im Namen der Commissarien ausgehn.

(Textus sententiae non additur.)

3) Supplicatio qnorundam theologornm qni post obitnm

Lntheri p. m. corruptelis et sectis voce aut scriptis contradixerunt

pro libera Christiana et légitima synodo ad ill. Principes

et Status omnium ordinum À. C. ampleotentes. (Subscripserunt

51 theologi): pritnum separalim édita, récusa vero in: Supplicatorii

libelli qnorundam Christi ministrorum de synodo propter

coutroversias gravissimas congreganda, partim antea editi,

partim nuno recens ad conventuin Naumburgensem misai.

Ursel. 1561. 8. Iam ineunte a. 1560 Ienenses suum ducem

de ea re adierant, M. Martio Wirtembergensis Landgravium,

gui tarnen hoe consilium minime approbavit. (Saliq IIL

564. 568. 674.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!