02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

181 1560 SEPTEMB. 182

inteliiges. Quae tolerabilia sunt, nee omnino adver8a

verbo Dei, nee sine gravi ecclesiae damno

tolli possunfc, semper ferenda esse existimavi, donee

melior occasio praeberetur. Quid in posterum fiet,

et qua ratione tarn dissimilia convenient ingénia,

et qua patientia vinci poterit imperiosum caput,

Dei consilio et providentiae relinquo. Nihil interea

mihi aliud proponam, quam ut strenue fungar officio

meo, et qua coepi via porgam. Deum certe, ut

meo labori benedicere coepit, ita mihi non defuturum

esse confido. TJnum me solatur, quod Alexander

purae est doctrinae, sectariis infestissimus, vitiaque

acriter insectatur. Quod scripsi de Adriano 8 )

finietur brevi. Consultavimus cum episcopo propter

maximum sectariorum numerum, qui hue e Belgio

confluxerunt. Non puduit eos liberam hie sedem

et stationem libello supplici dato petere. 4 ) Ea est

hominum impudentia et audacia, ut quidvis petere

ac quidvis sibi polliceri non dubitent. Sed nunc

paulo mitiores factos esse audio, quum rem nobis

cordiesse intelligunt. Quid actum fuerit re peracta

ad te cumulate scribam. Interea quod de Acontio

5 ) ao similibus ex Macario nostro petii, fac quaeso

ut resciscam. Non addam plura, amantissime ac

mihi observandissime pater. Ut valetudinem tuam

cures, ac quantum fieri poterit te laboribus subleves,

etiam atque etiam rogo. Quum vero ad me

mittendae sunt literae ne ipse scribendi molestiam

suscipias. Satis enim erit si aut subsignes, aut alii

"cuipiam hoc negotii mandaveris. Priorum literarum

tuarum nullam potui mentionem facere in iis, quas

a «me acceperas, quum rescriberes: quia 30 demum

Iulii mihi redditae sunt. Bed iis postea respondi.

Dominus te incolumem diutissime servet ecclesiae

suae, et collegas omnes, quos salvere cupio. Beza

nostri iter ac militiam Dominus bene fortunet, salvumque

ipsum nobis reddat.

Londini 13. Septemb. 1560.

Tui observantissimus

N. Gallasius.

D. Comes a Maura, qui hie obses est, te peramanter

salutat. Is non solum benigne me excepit

in domum suam, sed obnixis precibus me secum ad

3) Samstedio.

4) Strype, Ann. I. 1. p. 175: Hamstedins was convened

before bishop Grindal judicially for favouring some Dutch

anabaptists that desired to be received into this church and

had supplicated the bishop to be admitted.

5) Jac. Acontio Tridentinus ob religionem patria relicta

primum Argentoratum, postea Elisabetha régnante in Angliam

se contulit, ubi ei munusvesdo quod collatum est. Fuit

ICtus et fheologus de aliter sentientibus mitius sentiens et

Eamstedinm sustinens. {Gerdes III. 274 et Docum. 147. —

Bayle.)

aliquod tempus habitare cogit. Id non sine aliquo

eius fructu futurum spero. Sed vide ut mihi providet

Dominus. Nam quamvis nuper aliquod

mihi a nostris Stipendium, exiguum sane pro

regione, constitutum sit, tarnen eo diu mihi carendum

erit, ut satisfaciam creditoribus. Âc nisi me

hie aleret, aut esuriendum, aut versura facienda esset.

3245.

PEOHIIJS OALVINO.

Librum Radzivilio dicatum in Poloniam asportaUt.

Ecclesiae polonicae a Stancaro turbatae. Blandrata

senioribus ecclesiae adscriptus in minore Pölonia.

Novae disceptationes de spiritu sancto.

(Ex autographo Ood. Genev. 113, fol. 37.)

Olarissimo Domino Ioanni Calvino pastori ecclesiae

Genevensis vigilantissimo domino suo observandissimo.

Olarissime vir, domine observandissime.

Dedit mihi tuas ad Palatinum Vilnensem literas,

cum libro quem eidem mittis, Petrus Datenus

deferendum in Poloniam ut Palatino reddatur. *)

Qua in re lubens meam operam pollicitus sum Dateno,

praesertim quum sei rem in eo me tibi gratum

facere. Non igitur dubitabit h. t. quin per me vel per

alios quam citissime fieri poterit liber Palatino Vilnensi

reddatur. Ecclesiarum polonicarum status

mediocris est. Eas non parum turbavit Stankarus 2 )

hactenus, sed meliora speramus postquam consilia

ipsius et technas Deus tandem patefecit. Defecit

enim ad papistas 8 ) exhibita confessione sua legato

pontificis, 4 ) qui ante menses duos ex Italia Cracoviam

venit, qua in omnibus consentit cum papistis,

uno excepto articulo. Qui sit, propter celerem abitum

meum cognoscere non potui. Blanderada * medicus

ascitus est in numerum seniorum ecclesiae

3245.1) PechiuB iam bibliopola (N. 3217) Francofordiam venerat

negotiandi causa ibique exemplar commentarii in Acta

accepit. Ipse hie satis aperte indicat se a Blandratae pariibus

non alienum esse.

2) N. 3204. 3208. 3211. 3223.

3) Cf. Ep. Pauli Cal. Oct. scriptum.

4) Qui tunc erat Boniohannes episc. Camerinensis, qui

vere 1563 successorem habuit Io. Franc. Commendonem. llle

cum dissidentibus amice conversatus ap. pontificios suspectus

male audiebat. {Eichhorn, Hosius. II. 153.)

12*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!