02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

177 1560 SEPTEMB. 178

tra commoditas, a vobis postulare quod sponte facturi

eratis. Ouperem prolixe tecum et cum aliis

fratribus commentari: verum quia alio trahor in

proximam oceasionem differo. Vale, eximie vir et

frater ex animo venerande, una eum optimis symmystis.

Dominus vos omnes tueatur, gubernet,

conservet, sustineat, usque in finem. Salutem a

nemine adscribo quia nemo scivit me scripturum.

G-enevae 6. Septemb. pridie quam nuneius abiret.

Ioannes Oalvinus tuus.

Magno dolore sum oppressus ob recentem obitum

optimi fratris nostri Macarii. 6 ) Privata est

ecclesia fidelissimo pastore, nos collega amicissimo:

ego privatim orbatus sum fratre et integerrimo et

fere dimidio animae meae : tota urbs luget, sed cordatiores

gravis moeror occupât.

3343.

OALVINUS BEZAE.

Tectis verbis eum admonct ut rébus turbatis prospieiat,

maxime, ut videtut, stimulato Navarreno. Ad

eum enim iUe se contulerat.

(Ex autographe) Cod. Genev. 107", fol. 216. Alind exemplar

ibid. fol. 215; tertinm recentins 107 1 ". fol. 67, tum in Bern.

Epp. VI. p. 871 et in Simleri Tom. 98. Edidit Baum. II.

App. p. 15. Vers. angL IV. 126.)

S. Quia meas literas, quibus significabam quod

Boripturus sum, periisse existimo, cogor nunc repetere.

De mutatione consilii in tempore admonitus

fuerat Fervidus noster, ') et ego prius firmis rationibus

ostenderam nihil esse tentandum, donee aliquid

a vobis. Ita in festinatione graviter peccavit.

Gaeterum accidit perquam incommode ut literae

tuae, 2 ) quas 25. Augusti scripseras, fere quatriduum

retentae fuerint a nescio quo mulione, qui quinque

post horis eas se redditurum promiserat. Conieceram

me in lectum reversus ab expeditione tristissima,

quia optimi fratris nostri Macarii funus du-

6) Eius obitus in Comment. Senates demum ad 26. Sept.

1560 mentio fit, seil, quum de vidua sustentanda ageretur. Natus

erat Io. Macard in Crau Provineiae vieo, studiis operant

navaverat Lutetiae sub P. Samo in Gollegio de Presles, a. 1553

v. d. m. creatus in Russin, 1556 in ipsam urbem vocatus fuit,

maxime vero inclaruit a. 1558, cuius anni maximam partem

Parisiis transegit.

8243.1) Quia hie lateat difficile dictu. Bonnet, Baum, Soldan

(I. 365) de iuvene Mo Ferrures de Maligny cogitant qui

frustra conatus est Lugduno poiiri. Vide tarnen infra.

2) deperditae. Nunciabant fortasse consilium Navarreni

in aulam proficiscendi, out convocationem procerum ad

conventum ad Fontem bellae aquae habendum d. 21. Aug.

Calvini opera. Vol. XVIII.

xeram. s ) Octo dierum moerore confectua surrexi

extemplo et Fervidum obsecravi ut quidquid paratum

erat *) vel transmitteret quo iubebant tuae literae,

vel ipse duceret. Interea, ut aliqua esset nimiae

celeritatis excusatio, nunc ad me eum Uteris misit,

unde coniieere liceret nullam moderationem ab ipso

admitti. Atque 5 ) adeo nuneius ipse, qui tunc fuerat

eadem opinione imbutus, rem totam melius referet.

Ego eum ex omnibus potissimum elegi, *)

quia nemo ad superanda obstacula esset aptior.

Quam turpiter animosus ille discesserit qui nullis

consiliis regi potuit, narrare in praesentia supersedeo.

Audies coram. Porro ne adversa haeo procella

ducem nostrum et signiferum 7 ) turbaret, statim

mittendum censui qui saltern perferret quod

acciderat. Altera etiam causa fuit ut intelligerent

fideliter nos curasse quod polliciti eramus. 8 ) Ab

hoc proximo incipiam: Vicini nostri 9 ) vel a fide

exciderant, vel ad ignaviam erant prolapsi, nisi vehementius

eos retraxissem. Visi fuerant erecti animi

eius praesentia qui meae obiurgationi et preces et

minas addiderat. Triduo post iterum collapsos fuisse

audivimus. Alter successit. Parata erat summa,

sed nobis sponsoribus. An hunc quoque cursum

abruperit subita tempestas nescio. Corte bona fide

confectum erat negotium. Hoc duci et antesignano

persuadeas, in festinatione nos fuisse satis sedulos,

sed ex aliorum segnitie inductam moram. Deinde

quum tuus adventus malis omnibus praesentissimum

esset remedium, valde nocuit a vobis nihil afferri. 10 )

Nam hinc factum est ut plus licentiae sumeret qui

in vano impetu repente concidit, et alii, quum se

proditos putarent, vacillarunt. Hinc calamitas, quae

tarnen animos magis acuere debet quam frangere.

Et aliunde plus spei concipio quia strenui exactores

cum meis mandatis Macropolim ' ') in vicinas urbes

et maritimam provinciam negotiandi causa profecti

non parcent laboribus. Quid autem restât, nisi ut

dux celeritate vires sibi comparet quae nunquam

3) Obier at, ut videtur m. Sept. ineunte {Vide praeced.)

4) St quid videmus, hic de pecunia transmittenda agitur,

quam deinceps saepius Genevae et Argeniorati mutuam

assumpserunt Principes Galli. Fervidus Hie ergo in vicinia

Calvini quaerendus.

5) Primum scripserat: Nuneius etiam ipse eadem opinione

imbutus futiliter multos in i tin ere concitaverat. Et tarnen

penuria coegit enm eligere qui obstacula supcraret.

6) nuncium seil, non Fervidum, qui potius idem est ae

ille quern mom animosum appellat.

7) Condaeum puta, non Navarrenum, de quo Noster

plane aliam opinionem conceperat. Infra tarnen ducem credulum

ditit.

8) de pecunia mittenda loqui videtur.

9) De Lugdunensibus hie eogitamus, non de Bernensibus.

10) consilii aut directionis. Mecte Anglus: to have no

word from you.

11) Lutetiam. Quo paeto Anglus de Maliscone cogitare

potuerit non assequimur.

12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!