02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

175 EPISTOLAE 3241—3243 176

Christi membris habendos censeat, id tarn astute

facit ut vix deprehendi queat. Saepius yocatus

comparere noluit. Tandem coactus, ubi in consistorio

sistendum sibi esse videret, magnam sequacium

multitudinem secum adduxit quam sibi adesse

oupiebat. Ego diligenter cavendum esse duxi ne

quid moveret turbarum quae nos a cognoscenda

causa impedirent. Oaeteris ergo seclusis seorsim

a nobis interrogatus est. Sed quum ad rem ventolin

est nihil ab eo extorqueri potuit. Diem sibi

dari postulavit cum articulis quitus scripto respondeat.

Nemini videtur infensior quam mihi quod

articulos scripsissem quae* propius hominem urgebant,

atque etiàm gravius saepe instarem. Sciebat

praeterea se mea et collegarum sententia a ministerio,

interea dum haec agerentur, suspensum fuisse :

ideoque me apud multos gravibus maledictis, totumque

nostrum collegium, hoc est, vos ipsos et

disciplinam nostram proscindebat. Sed de his forsan

alias. Nunc saltern sese prodidit scriptis suis,

nee tarn facile posthac nocebit, quamvis adeo perplexe

involute ambiguë et sophistice respondeat, ut

sibi quam astutissime cavere videatur.

Plura addere me tabellarii festinatio non sinit.

Significate D. Vireto, Carolum suum honestam in

urbe conditionem nactum esse: item ephippiarium,

ad quern amicorum rogatu scripserat, sic inter nos

versari ut probum hominem decet, nee quantum

assequi possum fraudandi ullius causa solum verfasse.

Valete, fratres mihi in Christo carissimi atque

observandissimi. Dominus vos omnes quam

diutissime incolumes servet ecclesiae suae. Londini

2. No. Sept. 1560.

Vestri observantissimus

N. Gallasius.

3343.

CALVINUS BTJLLINGERO.

Turbae in Gallia ortae ipsi guoque negotium facessunt,

qui pro virili suos ad pacem hortatur. Beea

eo se contulit ipsius'rogatu. Senatus Genevensis Turici

nonnullos pueros alere constitua ut germanice

discant. Macarii mors.

(Ex antographo Cod. Genev. 107», fol. 214. — Exstat quoque

in Ood. 108, fol. 121. v., in Epp. Bern. VI. p. 870 et ap.

Simlerum Vol. 98. Versio anglica IV. 124.)

noluerit excommunicatus est et Frisiam orientaient repetiit

(Gerdea I I. 274. Strype, Ann. I. 1. p. 175.)

Ornatissimo viro Henricho Bullingero ecclesiae

Tigurinae fido pastori, fratri et symmystae honorando.

S. De huius nuncii discessu si fuissem in tempore

admonitus, longiores scripturus eram literas,

sed quia diurno labore *) fatigatus post coenam scribo

brevitati ignosces, praesertim quum ad crastinam

concionem mihi necesse sit attendere.

De turbis Galliae 8 ) non dubito multos et varios

rumores istic, ut fere ubique, vulgari. Quid

agitet maior pars nescio. Quid sperent multi, nihil

attinet scribere, ne eorum stultitiae me involvam.

Beza s ) meo rogatu molestam et periculosam multisque

incommodis refertam expeditionem suscepit,

cuius tamen me non poenitet. Nisi me interposuissem,

horribili incendio flagrarent multae regiones. 4 ) Si

consiliis nostris Deus benedicat, erit nobis uberrima

gratulandi materia. Quidquid acciderit, boni omnes

re probe comperta iudicabunt, nihil nos temere

tentasse. Hue studia nostra incumbunt ne tumultuentur

nostri. Hactenns multum profecimus: futuri

temporis eventus in manu Dei sunt. Interea

nostros in sublime rapit nimia fiducia. Nam, quod

semper vetuimus, templa occupant vel in locis publias

concionantur. Excusant fratres a nobis missi

se trahi invitos, vel necessitate cogi, quoniam nulla

domus privata quatuor millibus sufficiat. Sed quia

tempus non sufficeret, brevi plura.

Manda vit mihi senatus 5 ) ut te aliosque fratres

nostros de re aequissima vobisque non ingrata rogarem.

Decrevit in urbe vestra alere publicis sumptibus

quatuor pueros, qui et in studiis liberalibus

proficiant et discant linguam vestram. Electi sunt

quos censuerunt ludimagistri optimae spei esse.

Nunc senatus nomine fidem vestram imploro ut illis

curetis hospitia ubi sub pia castaque disciplina habeantur.

Nolim quidem vobis importunus esse.

Verum quia certo confido vos omnes ad hoc officium

propensos fore, non dubitavi, quoad feret ves-

3242.1) Beea d. 20. Iulii cum alio cottega Neracum profectus

erat (en Gascoigne vera le Eoy et la reyne de Navarre

pour les enseigner en la parolle de Dien. Beg. de la Compagnie),

ipse aegrotabat, Macarius morti proximus erat. Senatus

suadenUbus G. et Vireto nonnuUas condones hebdomadarias

pro tempore supprimere debuit.

2) post Ambosianam coniurationem et motus in Belphi-

natu et Provincia.

3) Baum II. 108 ss. Plancius N. 3231. Be la Planche

375: Ce fut Bouchart (regis cancellarius, qui postea ei autor

fuit ut Ouisianis se adiungerei) qui conseilla au roy d'envoyer

quérir ceux qui vindrent puis, apres.à Nerao entre lesquels estoient

T. de Beze (et Hotomanus) etc.

4) De his motibus iam m. Martio ortis (N. 3172) mox

vero latius propagatis v. Hist. ecel. I. 329, La Planche 284

ss. Castelnau 49. Exstiterunt in Monte Pessulano, Nemuasi,

in Provincia, in Delphinatu, in Normandia.

5) Beg. du Conseil 22. Aug.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!