354. 1001, febrero 24. El vizconde Odolardo y Suniefredo hacen ...
354. 1001, febrero 24. El vizconde Odolardo y Suniefredo hacen ...
354. 1001, febrero 24. El vizconde Odolardo y Suniefredo hacen ...
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
^ 31 ,-

in loco qui dicitur Octavianus, et per te in eodem venerabili monasterio tuisque

successoribus abbatibus in perpetuum. Quoniam concedenda sunt que rationabilibus

desideriis pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritas [1] ad

roborandum [piam] fidelium devotionem in prestandis privilegiis debet minime

abnegari. Igitur excellentia tua et laudabilis mansuetudo postulavit a nobis,

quatinus apostolica auctoritate per hoc privilegium concederemus et confirmaremus

tibi tuisque successoribus in perpetuum supradictum Monasterium, cum

omnibus suis adiacentiis et pertinentiis 2 , cum finibus terminisque suis. Et ideo,

tuis piis desideriis faventes, nostra apostolica auctoritate decernimus id ipsum

prefatum s. Cucuphatis martiris monasterium cum omnia sua 3 [pertinentia]

amodo et usque in finem seculi, ut nullius alterius iuridictioni submitatur, nisi

sub tua tuorumque successorum in perpetuum. Confirmamus namque tibi et

successoribus tuis predictum Monasterium cum his terminis et adiacentiis suis

et cum omnibus que inf erius continentur: id est [4] ipsum alaudem, qui est in circuitu

monasterii, a parte orientis terminat cum terminos vel infra terminos de

Cerdaniola 5 , de parte vero meridie affrontat in ipsa serra que dicunt Cerola vel

Acutellos, sive in alaudem s. Petri monasterii Puellarum, et in terminos de

Agualonga, de occidente namque parte similiter affrontat in terminos vel infra

terminos de Agualonga vel de castrum Rivo Rubeo; de parte vero circi affrontat

in terminos vel infra terminos de Teracia vel de castro Rivo rubio et in

villa que dicunt Melanos; cellam s. Felicis cum terminis et adiacentiis suis, et

ipsum alaudem de Bodigari qui fuit de Antoni, filius Ildemari, quod tu ipse

per cartam donationis donasti in prefato Monasterio; et in alio loco infra terminum

de Castrum Erapriniano, ecclesia sancte Marie et s. Petri, cum ipso

pugo quod dicunt Castrum Felix, cum terminis et adiacentiis suis; et ipsum

alaudem de Gaiano vel de Sales, et ipsum alaudem quod habet de Monte Petroso

usque ad mare et usque in flumen Lubricato, cum terminis et adiacentiis

suis, et infra terminum de castrum Cervilione, cellam sancte Crucis et s. Silvestri

cum terminis et adiacentiis suis, simul cum aliis alaudibus qui infra

terminos supra nominata sunt; et infra terminos de castrum Subiratis cellam

sancte Marie et s. Iohannis, quod dicunt Monasteriolum, cum terminis et adiacentiis

suis. Et ipsum alaudem, qui dicunt Spicellos cum terminis et adiacentiis

suis, et castrum qui dicunt Mazchefa cum terminis et adiacentiis, et ecclesia

s. Petri ibidem fundata, cum decimis et primiciis et oblationes fidelium, et

ipsum alaudem, qui dicitur de Castellet, qui est infra terminos de predicto

castro Mazchefa, vel de Apiarias cum terminis et adiacentiis suis, et cellam

sancte Marie, simul cum ipsas fontes, qui est infra terminum de Apiaria vel

de Clarmonte cum terminis et) adiacen || tiis suis; et infra terminos de castro

Molerdula ad ipsas Turres Bizes ipsum alaudem qui fuit de Bonofilio vel de

Provisio, et ipsum alaudem || de Avinione, qui fuit de Maior, et ipsum alaudem

qui est in Macriniano, qui fuit de Petrario et de Teudisclo, iudice, sive

de Baio, et ipsum || alaudem qui dicunt Villam de Lupo, qui fuit de Teudisclo,

iudice, cum terminis et adiacentiis suis, et ipsum alaudem qui fuit de Siniofredo,

levita. Et infra terminum de castrum s. Stephani, cellam s. Stephani

cum terminis et adiacentiis suis, et cellam sancte Olive cum terminis || et

1. auctoritate, Cart. — 2, pertinentiis et adiacentiis, C. — 3, ipsa, C. — 4, idem, B y C,

5, Sardenyola, C.