30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Liparum, qui supra dictas insulas regebat

imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in

matrimonium sumpsit et Strongulam insulam in

qua maneret accepit.

hic illic, ut superius “hic currus fuit”.

vasto antro physica ratione hoc fingit poeta.

naturale enim est ut loca concava plena sint

ventis. sane 'vasto' pro desolato veteres

ponebant. Ennius Iphigenia “quae nunc abs te

viduae et vastae virgines sunt”. ponebant et pro

magno. Clodius commentariorum “vasta: inania

magna”.

lvctantes elaborantes egredi vel inter se

saevientes.

sonoras graves sonis, et est tempestatis

epitheton. ordo autem talis est, Aeolus ventos et

tempestates sonoras vasto antro premit. quidam

'sonoras' semper strepentes tradunt, ut

“fluminibusque sonoris”; nam sonorum est

quidquid sine intermissione sonum servat,

sonans vero quod ad tempus auditur. male

autem quidam accipiunt 'sonoras' pro sonantes,

cum sit proprium 'sonoras', ut

qavlassav avlassav avlassav te hj hjchvessa hj

hvessa hvessa. hvessa aliud est enim hj hjcou'sa hj

ou'sa ou'sa, ou'sa id

est sonans.

ac vinclis et carcere frenat translatio est per

poeticam licentiam facta. carcer autem est

undecumque prohibemur exire, dictus quasi

arcer ab arcendo. locum autem, in quo

servantur noxii, carcerem dicimus numero

tantum singulari; unde vero erumpunt

quadrigae, carceres dicimus numero tantum

plurali, licet plerumque usurpet poeta, ut est

“ruuntque effusi carcere currus”. alii vinclis

carceris tradunt, ut “quam ferro excisam

crebrisque bipennibus instant”.

illi indignantes hic aperte ostendit, quid sit

'luctantes'.

magno cvm mvrmvre montis non circum montis

claustra, sed cum magno montis murmure

fremebant. et est maior sensus: sic fremebant, ut

etiam antra possent sonare.

cvm mvrmvre montis] sic dixit Pacuvius

“murmur maris”, quia ventos murmur sequitur,

ut ipse alibi “magno misceri murmure pontum”.

circvm fremvnt quidam hoc loco 'fremunt' id

est imperia recusant intellegunt, ut apud

Cassium in annalium secundo “ne quis regnum

occuparet, si plebs nostra fremere imperia

coepisset”, id est recusare. ita et hic ostendit

ventos imperia recusantes. non numquam

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!