30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem

Argiuum atque ipsos potuit summergere ponto

unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

potvit ad illud refertur quod superius dixit 'nec

posse'. et invidiose potentiam Minervae

exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et

submergere.

vnivs ob noxam in istis sermonibus unius illius

ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed

cum opus est corripitur hac excusatione: nam

quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei

vires detrahit, ut est "insulae Ionio in magno et

sub Ilio alto". et ob hoc mutant accentum; in

Latino enim sermone cum paenultima

corripitur, antepaenultima habet accentum, ut

hoc loco 'unius ob noxam' et contra "navibus

infandum amissis unius ob iram prodimur".

noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam

et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem

poena. quidam noxa quae nocuit, noxia id quod

nocitum accipiunt. sane latenter tangit

historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob

vitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis

poena non fuisse contenta, ut postea per

oraculum de eius regno quotannis unam nobilem

puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti,

et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax

fuerat, sicut Annaeus Placidus refert.

fvrias amorem, ut in bucolicis "seu quicumque

furor". alii sic accipiunt, quasi illum in furore

deliquisse dicat, Troianos scientes.

oili Oilei. et non vacat; nam et duo Aiaces

fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum

Telamonius, hic amore, qui Cassandram in

templo Minervae capto Ilio stupravit. et est

graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' et

subaudiamus filius. hac autem figura utimur

circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius

"Deiphobe Glauci", id est filia, et "Hectoris

Andromache", id est uxor. sane hic Aiax, Oilei

filius a multis historicis Graecis tertiam manum

dicitur post tergum habuisse

quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter

utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere

putaretur.

ipsa bene ipsa; dulcis enim est propria manu

quaesita vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se

viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa

"flectere si nequeo superos, Acheronta

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!