30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Leander et Hero, Abydenus et Sestias, fuerunt invicem se amantes. Sed Leander natatu ad Hero ire

consueverat per fretum Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit. Cum igitur

iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuisset, illa se praecipitavit e turri.

*** X) Petron. 115,7-14

7) Postero die cum poneremus consilium cui nos regioni crederemus, repente video corpus

humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. 8) Substiti ergo tristis coepique umentibus

oculis maris fidem inspicere et ‘hunc forsitan’ proclamo ‘in aliqua parte terrarum secura expectat

uxor, 9) forsitan ignarus tempestatis filius aut pater; utique reliquit aliquem, cui proficiscens

osculum dedit. 10) Haec sunt consilia mortalium, haec vota [magnarum cogitationum]. En homo

quemadmodum natat’. 11) Adhuc tamquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit

in terram, agnovique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum.

12) Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et ‘Ubi nunc

est’ inquam ‘iracundia tua, ubi impotentia tua? 13) Nempe piscibus beluisque expositus es, et qui

paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. 14)

Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per

mille annos disponite.

a) Lucr. 5,222-227

tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis

navita, nudus humi iacet infans indigus omni

vitali auxilio, cum primum in luminis oras

nixibus ex alvo matris natura profudit, 225

vagitu que locum lugubri complet, ut aequumst

cui tantum in vita restet transire malorum.

*** b) Ov. met. 11,710-726

Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum 710

maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,

dumque moratur ibi dumque ‘hic retinacula solvit,

hoc mihi discedens dedit oscula litore’ dicit

dumque notata locis reminiscitur acta fretumque

prospicit, in liquida spatio distante tuetur 715

nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud

esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,

et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,

qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est

et, tamquam ignoto lacrimam daret, ‘heu! Miser’ inquit, 720

‘quisquis es, et siqua est coniunx tibi.’ fluctibus actum

fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,

hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae

admotum terrae, iam quod cognoscere posset,

cernit: erat coniunx. ‘Ille est!’ exclamat et una 725

ora, comas, vestem lacerat […]

c) Sen. Rhet. contr. 5,1

47

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!