30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur

appellantque Lichan.

l) Petron. 104,1-2

LICHAS 1) videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: ‘Encolpion quod quaeris, scito a me

in navem tuam esse perductum.’ 2) exhorruit Tryphaena et ‘putes’ inquit ‘una nos dormiisse: nam

et mihi simulacrum Neptuni, quod Bais tetrastylo notaveram, videbatur dicere: “in nave

Lichae Gitona invenies”’.

m) Quint. inst. 11,3,85 sgg.

85 manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, cum

paene ipsam verborum copiam persequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuvant, hae, propest

ut dicam, ipsae locuntur. 86 [an non] his poscimus, pollicemur, vocamus, dimittimus, minamur,

supplicamus [...].

n) Pseud. Acr. ad Hor. carm. 3,23,1

Supinas vero dixit ad superiora palmas apertas, expansas, ut Tendoque supinas ad caelum cum

voce manus [= Verg. Aen. 3,176-7].

o) Porph. ad Hor. carm. 3,23,1

Supinas, id est: supplices, ut Vergilius: Tendoque supinas ad caelum cum voce manus [= Verg.

Aen. 3,176-7].

p) Fest. 206 Lindsay

Sub vos placo, pro supplico.

*** IX) Petron. 114,8-12

8) Applicitus cum clamore flevi et ‘Hoc’ inquam ‘a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent?

Sed non crudelis fortuna concedit. 9) Ecce iam ratem fluctus everteret, ecce iam amplexus

amantium iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion delexisti, da oscula, dum licet,

ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape. 10) Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit,

meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus

distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et: 11) ‘Si nihil aliud, certe diutius’, inquit,

‘iuncta nos mors feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis

tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena

componet’. 12) Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus expecto mortem iam

non molestam.

11 iuncta nos mors feret codd. : iunctos nos mare feret Faber.

a) Plaut. As. 587-615

LI. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. [...]

AR. Vale.

PHIL. Quo properas?

AR. Bene vale: apud Orcum te videbo.

Nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.

PHIL. Cur tu, obsecro, inmerito meo me morti dedere optas?

AR. Ego te? [...]

PHIL. Cur ego minitaris tibi te vitam esse ammissurum?

Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?

45

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!