30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

*** e) Verg. Aen. 1,115-121

unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, 115

ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

in puppim ferit: excutitur pronusque magister

volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem

torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.

Apparent rari nantes in gurgite vasto, 120

arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas.

e 1 ) Serv. ad Verg. Aen. 1,116-117

116. TER saepius, finitus numerus pro infinito. Crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius

crebritate fluctuum ut Aquilone solet. [...]117. [[TORQVET AGENS CIRCUM in gyrum circumagit.

VERTEX vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere videatur: quod de Charybdi

legitur atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, de qua ait Sallustius

Charybdis, mare verticosum]].

f) Verg. Aen. 3,172-177

talibus attonitus visis et voce deorum

corripio e stratis corpus tendoque supinas

ad caelum cum voce manus, et munera libo

intemerata focis.

g) Verg. Aen. 4,203-205

isque amens animi et rumore accensus amaro

dicitur ante aras media inter numina divom

multa Iovem manibus supplex orasse supinis.

g 1 ) Serv. ad Verg. Aen. 4,205

[MANIBVS SVPINIS iuxta rationem: nam inferos demissis ad terram manibus invocamus: [...]

caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibi duplices tendens ad sidera palmas]].

h) Ov. trist. 1,11,19-22

nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,

inque modum cumuli concava surgit aqua. 20

ipse gubernator tollens ad sidera palmas

exposcit votis, inmemor artis, opem.

*** i) Ov. met. 9,211-225

Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata

adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,

‘tu ne, Licha’ dixit ‘feralia dona dedisti?

tu ne meae necis auctor eris?’. Tremit ille pavetque

pallidus et timide verba excusantia dicit; 215

dicentem genibusque manus adhibere parantem

corripit Alcides et terque quaterque rotatum

mittit in Euboicas tormento fortius undas.

Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto

gurgite et humanae servat vestigia formae,

44

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!