30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

cum Iuno aeternum seruans sub pectore

vulnus

haec secum: 'mene incepto desistere uictam

nec posse Italia Teucrorum auertere regem!

quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem

Argiuum atque ipsos potuit summergere ponto

unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

regem hoc est, quia nihil amisit, rex est. et mire

Aeneam noluit nominare. honorantur enim

minores a maioribus si suo nomine fuerint

nominati, ut "Aeole, namque tibi". contra

contumelia est si maiores a minoribus suo

nomine nominantur, ut "Iunonis gravis ira". et

"pacem te poscimus omnes Turne". et bene

'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, sed

unum hominem Troianum.

qvippe vetor fatis re vera, inquit, fata me

prohibent. ergo Iuno ignorat vim fatorum. sed

hoc non possumus dicere, quia superius lectum

est "si qua fata sinant et audierat". hoc ergo est.

omnis res hominum aut ex nostra voluntate

descendit, ut puta sedere surgere; aut ex fati

necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum

voluntate, ut navigare vel honoribus frui. nunc

de navigatione agitur; et bene invidiose, quasi

etiam huius rei potestatem ei possint fata

detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se

reginam contra exulum fata posse aliquid, si

Minervae numen inferius valuit contra fata

victorum.

pallasne Minerva ¢pÕ ¢pÕ ¢pÕ toà toà p£llein p£llein tÕ tÕ dÒru dÒru, dÒru dÒru id

est ab hastae concussione; vel quod Pallantem

gigantem occiderit. sane opportune hic Aiacis

naufragium ad exemplum adfert, cum de

naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum

meditatur, belli exemplum adfert "Mars perdere

gentem inmanem Lapithum valuit".

'ne' autem coniunctio expletiva videtur. an

aliter?

exvrere exuri dicitur de quo nihil superest, ut

"quid memorem exustas Erycino in litore

classes?"

classem ad invidiam posuit, ut pro una navi

classem dicat. sic Venus "navibus infandum

amissis", cum Orontes solus perisset. aut re vera

unam navem significat, ut Horatius "me vel

extremos Numidarum in agros classe releget".

classis enim dicta est ¢pÕ ¢pÕ ¢pÕ tîn tîn k£lwn k£lwn, k£lwn id est a

lignis, unde et calones dicuntur qui ligna

militibus portant, et kalopÒdia kalopÒdia. kalopÒdia

argivvm quasi et illud contra fata. et 'Argivum'

pro Argivorum; videtur autem specie accusativi

singularis pro genetivo plurali usus. et bene

'Argivum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut supra

"pro caris gesserat Argis".

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!