30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

irascitur, ubi "laetum Aenean Siculo prospexit

ab usque Pachyno". vel 'laeti' prÒqumoi prÒqumoi, prÒqumoi ut

"omnisque iuventus laeta".

salis maris secundum Homerum. salem autem

quo utimur singulari numero tantum dicimus;

cum iocos significamus pluralem tantum

ponimus numerum, ut Lucanus "non soliti

lusere sales". aliquando autem etiam

urbanitatem per singularem numerum

significamus, ut Terentius "qui habet salem,

quod in te est", id est quae res in te est,

masculini enim generis est, non neutri: et neutra

triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus

esse potest 'hoc salem'.

svb pectore pro in pectore.

vvlnvs de praeterito dolorem dixit, de futuro

metum, ad utrumque 'vulnus' rettulit.

haec secvm subaudimus locuta est, deest enim. et

hoc fictum est, ut superius diximus. unde enim

hoc sciret poeta? bene autem inpatientiam

doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in

quarto solam inducit Didonem "en quid ago?"

haec secvm] quia vehementior adfectus est sine

conscio, ut "et casum insontis mecum

indignabar amici" et "crudelia secum fata

Lyci". e contrario "quicum partiri curas". mene

'ne' non vacat, significat enim ergo et est

coniunctio rationalis.

incepto desistere tolerabilius enim est non

inchoare, quam incepta deserere, ut Terentius

"verum si incipias, neque pertendas naviter". et

'mene' sic habet emphasin, ut "ast ego, quae

divum incedo regina".

victam sic et in septimo "vincor ab Aenea". se

victam pronuntiat velut victam. alii iratam

tradunt.

nec posse italia detraxit more suo

praepositionem provinciae; non enim dixit 'de

Italia', sed 'Italia'.

tevcrorvm quia Teucer et Scamandrus Creta

profecti Troiam venerunt. facta ascensione

hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti,

quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit

et populares suos socero cognomines fecit.

avertere id est in perpetuum.

3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!