30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

vectvs qua vehebatur significat. et pro praesenti

participio, quod non habemus, praeteritum

posuit. in Latino enim sermone a passivo verbo

praesens participium non est, neque ab activo

praeteritum. sed quod uno sermone explicare

non possumus aut circumlocutione ostendimus,

aut si hoc nolumus, participium pro participio

ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est.

abas Abantes aliquot tradunt: hic unus, Aeneae

comes; alter quem in Troia Diomedes occidit;

tertius est Argivus, cuiusclipeum tertio libro

Apollini consecrasse dicit Aeneam.

vicit hiems 'hiems' duas res significat: aut

tempus aut vim venti, per quam oritur

tempestas. ergo pro loco intellegendum est.

Accius "unde estis nautae huc hieme delati". sic

et Varro.

laxis pro laxatis, nomen pro participio.

imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius

ex "igni terra atque anima nascuntur et imbri",

id est umore. imbrem] veteres enim omnem

aquam imbrem dicebant. Ennius imbrem pro

aqua marina "ratibusque fremebat imber

Neptuni".

fatiscvnt abundanter aperiuntur; 'fatim' enim

abundanter dicimus, unde et adfatim, hiscere

autem aperiri, verbum frequentativum ab hiare.

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!