30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

intrabat. hinc quemadmodum ratiocinari didicisset deinque dispensator

factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. in

deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius

rapiebat. praesto erat Fortuna cornu abundanti [copiosa] et tres

Parcae aurea pensa torquentes. notavi etiam in porticu gregem cursorum

cum magistro se exercentem. praeterea grande armarium in angulo vidi, in

cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et

pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant . . .

interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. 'Iliada et

Odyssian' inquit 'ac Laenatis gladiatorium munus'. non licebat multaciam

considerare . . .

VITRUVIO, de architectura VII,5SGG

Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et

peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes

picturarum. namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti

homines, aedificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque

corporibus figurata similitudine sumuntur exempla. ex eo antiqui, qui initia

expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum

varietates et conlocationes, deinde coronarum, siliculorum, cuneorum inter

sese varias distributiones.

postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et

fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti

exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut

comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia

longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus

imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina,

fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. nonnulli loci item

signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum

dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per

topia, ceteraque, quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura

procreata. sed haec, quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis

moribus inprobantur.

L’AUTORE (VIRGILIO) E IL SUO COMMENTATORE (SERVIO)

Vergilius, Aeneis, I

Vix e conspectu Siculae telluris in altum

uela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, 35

Servius ad Verg. Aeneidem, 1,

vix hoc loco mox significat vel statim.

e conspectv ut adhuc de Sicilia possent videri. et

ut Homerus omisit initia belli Troiani, sic hic

non ab initio coepit erroris.

laeti vel alacres et veloces, ut est "et laetus eois

Eurus equis", item "et virgea laetus pabula", id

est festinus, cum intentione; vel re vera laeti,

quamquam incongruum sit post Anchisae

mortem. sed et interitus senum minus doletur, et

'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa

maior iracundiae. sic enim et in septimo Iuno

2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!