1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ... 1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

www1.lettere.unifg.it
from www1.lettere.unifg.it More from this publisher
30.04.2013 Views

Haec ubi dicta,cavom conversa cuspide montem 81 impulit in latus: ac venti velut agmine facto qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvont ad litora fluctus 86 pronomina vel participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere' autem est saepe capere. tv mihi qvodcvmqve hoc regni rediit ad physicam rationem. nam motus aeris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait, ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ventos, id est rem inanem tenere? tv mihi q. h. r.] hoc ad illud respondet 'namque tibi divum pater atque hominum rex'. qvodcvmqve h. r.] quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo quod 'clauso ventorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso ventos emittere. iovemqve concilias hysteroproteron in sensu. non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi superiori. conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui. tv das epvlis accvmbere divvm hoc est, tu me deum facis. duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum. unde et in bucolicis "nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est". sane 'epulis accumbere' secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminit "gramineoque viros locat ipse sedili" et "perpetuis soliti patres considere mensis". et apud Homerum sedentes dii epulantur. nimborvmqve nubium, ut "et lunam in nimbo nox intempesta tenebat". haec vbi dicta et a Iunone et ab Aeolo. et 'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt. et 'haec ubi dicta' pro postquam, adverbium locale pro temporali. cavvm ordo est, conversa cuspide cavum montem in latus inpulit. et alibi "in latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit". alii 'in latus' pro latus accipiunt. Ennius "nam me gravis impetus Orci percutit in latus". inpvlit in latvs] quasi in rem quae facile cedit ictui. agmine vel inpetu vel multitudine. agmen enim polysemus sermo est. nam inpetum significat, ut "illi agmine certo Laocoonta petunt"; multitudinem, ut "vocat agmina saeva sororum". etiam incedentem exercitum 'agmen' vocamus. qva data et in undecimo "coeant in foedera dextrae qua datur". 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur rettulisse. 16

insequitur clamorque virum stridorque rudentum eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem. 91 porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est. tvrbine vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius "Turbonis in armis". incvbvere mari tria dicit elementa turbata: 'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'. evrvsqve notvsqve cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut "stridens aquilone procella". vna evrvsqve notvsqve et africvs] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eo "kaˆ kaˆ boršhj boršhj boršhj a„qrhgenšthj a„qrhgenšthj, a„qrhgenšthj mšga mšga kàma kàma kul…ndwn kul…ndwn". kul…ndwn rvvnt autem modo eruunt. procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat. inseqvitvr clamorqve virvm quia praecesserat ventorum sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere. stridorqve rvdentvm proprie; nam in funibus stridor est. 'stridor' autem est sibilus. Pacuvius in Teucro "armamentum stridor et rudentum sibilus". eripivnt s. n. Accius in Clytemestra "deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit". tevcrorvm ex ocvlis numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti. quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad naturam. tevcrorvm e. o.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa erat. nox incvbat nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare proprie dicitur per vim rem alienam velle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicis "ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina 17

insequitur clamorque virum stridorque rudentum

eripiunt subito nubes caelumque diemque

Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.

intonuere poli et crebris micat ignibus aether,

praesentemque viris intentant omnia mortem. 91

porta omnis exitus porta dicitur, quasi qua

potest vel inportari vel exportari aliquid. aut

ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta

proprie aut urbis aut castrorum est.

tvrbine vi ventorum. et sciendum est, quod

quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si

sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut

Horatius "Turbonis in armis".

incvbvere mari tria dicit elementa turbata:

'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et

rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis

recte adiecit 'intentant omnia mortem'.

evrvsqve notvsqve cardinales quattuor venti

sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum

quem omiserat reddit, ut "stridens aquilone

procella". vna evrvsqve notvsqve et africvs]

bene modo hos tres ventos inferiores tantum

nominavit, qui a sedibus imis mare commovent,

Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui

ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat.

ideo Homerus de eo "kaˆ kaˆ boršhj boršhj boršhj a„qrhgenšthj

a„qrhgenšthj,

a„qrhgenšthj

mšga mšga kàma kàma kul…ndwn kul…ndwn". kul…ndwn

rvvnt autem modo eruunt.

procellis procella est vis venti cum pluvia,

dicta procella ab eo, quod omnia percellat,

hoc est moveat.

inseqvitvr clamorqve virvm quia

praecesserat ventorum sonus, quem et

ipsum clamorem possumus dicere.

stridorqve rvdentvm proprie; nam in

funibus stridor est. 'stridor' autem est

sibilus. Pacuvius in Teucro "armamentum

stridor et rudentum sibilus".

eripivnt s. n. Accius in Clytemestra "deum

regnator nocte caeca caelum e conspectu

abstulit".

tevcrorvm ex ocvlis numquam enim totum

caelum nubibus tegitur, sed illa pars,

contra quam flaverint venti. quod autem

dixit diem eripi, ad videntum oculos

rettulit, non ad naturam.

tevcrorvm e. o.] bene 'Teucrorum', quibus

tempestas inmissa erat.

nox incvbat nox dicta, quod oculis noceat.

'incubat' autem ideo dixit, quod alienum

tempus invasit. nam incubare proprie

dicitur per vim rem alienam velle tenere.

aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli

esset inter tenebras et mare. aut

tempestates, ut in georgicis "ipse pater

media nimborum in nocte corusca fulmina

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!