30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Haec ubi dicta,cavom conversa cuspide montem 81

impulit in latus: ac venti velut agmine facto

qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.

incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

Africus, et vastos volvont ad litora fluctus 86

pronomina vel participia in ultima syllaba

produci debent. 'capessere' autem est saepe

capere.

tv mihi qvodcvmqve hoc regni rediit ad

physicam rationem. nam motus aeris, id est

Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest.

dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait,

ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur

poeta; quis enim potest ventos, id est rem

inanem tenere? tv mihi q. h. r.] hoc ad illud

respondet 'namque tibi divum pater atque

hominum rex'. qvodcvmqve h. r.] quia ipse rex

sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo quod

'clauso ventorum carcere regno', nec in mea

manu est nisi iusso ventos emittere. iovemqve

concilias hysteroproteron in sensu. non enim

Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi

superiori. conciliantur autem novi,

reconciliantur antiqui.

tv das epvlis accvmbere divvm hoc est, tu me

deum facis. duplici enim ratione divinos honores

meremur, dearum coniugio et convivio deorum.

unde et in bucolicis "nec deus hunc mensa, dea

nec dignata cubili est". sane 'epulis accumbere'

secundum sui temporis consuetudinem dixit;

nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse

meminit "gramineoque viros locat ipse sedili" et

"perpetuis soliti patres considere mensis". et

apud Homerum sedentes dii epulantur.

nimborvmqve nubium, ut "et lunam in

nimbo nox intempesta tenebat".

haec vbi dicta et a Iunone et ab Aeolo. et

'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest

sunt. et 'haec ubi dicta' pro postquam,

adverbium locale pro temporali.

cavvm ordo est, conversa cuspide cavum

montem in latus inpulit. et alibi "in latus inque

feri curvam compagibus alvum contorsit". alii

'in latus' pro latus accipiunt. Ennius "nam me

gravis impetus Orci percutit in latus".

inpvlit in latvs] quasi in rem quae facile cedit

ictui.

agmine vel inpetu vel multitudine. agmen enim

polysemus sermo est. nam inpetum significat, ut

"illi agmine certo Laocoonta petunt";

multitudinem, ut "vocat agmina saeva

sororum". etiam incedentem exercitum 'agmen'

vocamus.

qva data et in undecimo "coeant in foedera

dextrae qua datur". 'qua' ergo quoniam. et 'qua

data' ad votum ventorum videtur rettulisse.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!