30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis

gloria. laudabilius enim est superare laudatos, ut

ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et

Turnum.

harum autem quattuordecim nomina, ut quidam

volunt, in Georgicis invenimus. 'praestanti'

autem 'corpore' pro praestantis corporis,

ablativum pro genetivo.

qvarvm qvae forma dicimus et per se 'quarum

quae pulcherrima', et plus ornavit inferendo

'forma pulcherrima'.

convbio ivngam deest eam; et conubium est ius

legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam'

dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus

sine lege habentur. solent enim reges inter plures

uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio'

nu brevem posuit, cum naturaliter longa sit.

nubo enim, unde habet originem, longa est. sed

est tropus systole, qui fit quotienscumque longa

corripitur syllaba propter metri necessitatem.

ipse alio loco longam posuit, ut est "Hectoris

Andromache Pyrrhin conubia servas?" item

"cuique loci leges dedimus, conubia nostra

reppulit" et "per conubia nostra" et

"Nomadumque petam conubia supplex".

sciendum tamen est, quia plerumque in

conpositione vel derivatione principalitatis

natura corrumpitur. convbio ivngam stabili

propriamqve dicabo multa in unum contulit

versum quae Iuno promittit; dicendo enim

'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili'

longam promittit concordiam, id est quae

divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii

removet suspitionem. quod autem adiecit

'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in

usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est

numini, hoc est ad obsequium datus est. alii

'dicabo' dabo accipiunt. Terentius "iam hanc

operam tibi dico", id est do, sicuti ab eo quod est

dico participium a passivo dictus facit, ut est

"Iunoni infernae dictus sacer", quamvis alibi

lectum sit "templis sibi ferre dicatis". 'propriam

dicabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem

possumus vel firmam vel perpetuam accipere,

ut "si proprium hoc fuerit". Terentius "nihilne

esse cuiquam proprium" et "quod voluptates

eorum propriae sunt" et "da propriam,

Thymbraee, domum". omnes annos bene,

quia dea est; non enim usque ad senectutem.

meritis praestitis, ut alibi "nec te regina negabo

promeritam", id est praestitisse. et alterum

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!