30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

‘Aeole namque tibi divom pater atque hominum rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento, 66

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

Ilium in Italiam portans victos que penates:

incute vim ventis submersas que obrue puppes,

aut age diversos et disice corpora ponto. 70

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,

quarum quae forma pulcherrima Deiopea,

conubio iungam stabili propriam que dicabo,

omnis ut te cum meritis pro talibus annos

exigat et pulchra faciat te prole parentem'. 75

tollere, id est erigere in tempestatem. 'mulcere'

autem delenire. hinc mulsum quod dulcedine

animos nostros permulceat. alii 'mulcere'

mitigare, mollire vel fovere.

gens sermo hic et nationem significat et

familiam, sed nunc ad utrumque potest referri.

nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam

gentem refertur. tyrrhenvm] Tyrrhenus cum

fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut

ingens frequentia populi his contingeret: quae

causa summam rerum fecit inopiam, nullo

patriam relinquente aut volente peregrinari,

quia tanta bonitas erat in regibus. consilium

igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere

non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis

lusibusque vacaretur. atque hac lascivia

excogitaverunt talorum tesserarumque iactus

pilaeque lusum et tibiae modulationem et

concentum symphoniae tubarumque, quibus

avocati cives facilius tolerarent ieiunium.

novissime tamen quia vincebat necessitas nec

ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter

ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors

terras dedisset. cum Tyrrhenus sorte iussus

discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo

vocatur periit. cuius filius Tuscus cum populo

evasit in regionem Tusciam, quae ab

eo nomen accepit. tyrrhenvm Tyrrhenum mare

dictum est vel quod Tusciam adluit, id est

Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se

in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet

fabula, dormientem in litore Liberum patrem

puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum

esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit;

responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum

insulam sibi sacratam. at coeperunt alio vela

deflectere, quam ob rem iratum numen tigres

sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in

fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod

stuprum Libero patri inferre temptaverint ac

propterea hoc pertulerint. mihi navigat id est in

meum dolorem.

navigat aeqvor figura Graeca est; nos enim

dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio

loco "terram, mare, sidera iuro", cum latinitas

exigat, ut addatur praepositio per. et non vacat

quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere,

iam eis Italiam esse vicinam.

ilivm in italiam portans id est res Ilienses.

et invidiose dicit Ilium, quasi ipsam cernat

civitatem, cum Troianos aspexerit. et bene

12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!