30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

‘Aeole namque tibi divom pater atque hominum rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento, 66

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

Ilium in Italiam portans victosque penates:

incute vim ventis submersasque obrue puppes,

aut age diversos et disice corpora ponto. 70

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,

quarum quae forma pulcherrima Deiopea,

conubio iungam stabili propriam que dicabo,

omnis ut te cum meritis pro talibus annos

exigat et pulchra faciat te prole parentem'.

permansit in translatione, ut “vinclis et carcere

frenat”. 'iussus' autem ob hoc posuit, quia suo

nihil facit imperio. nam tolle hoc, et maior est

omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt

elementa confundi: ut ipse “Aeolus mihi iussa

capessere fas est”. simul ventorum ostenditur

vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi

et regem acciperent, qui ipse quoque alieno

pareret imperio.

et premere e. l. s. d. i. h.] alioquin Iunoni obsequi

non posset. alii 'iussus' ita intellegunt, non cum

iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare,

ut etiam iussus erat, secundum desiderium

temporum.

ad apud quem, ut supra.

aeole rhetoricum est in omni petitione haec

observare, ut possit praestare qui petitur, ut sit

possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut

habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio.

et sciendum est secundum hunc ordinem omnes

petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco

possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere

vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne

enim quod contra inimicos petimus iustum est.

modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'.

remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c.

n.'

aeole incvte vim ventis ordo ipse est. et est figura

parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc

interest, quod parenthesis es quotiens remota de

medio sententia integer sermo perdurat; plenum

namque est 'Aeole incute vim ventis'. item

“Aeneas rapidum ad naves praemittit

Achatem”. ellipsis autem est quotiens remotis

interpositis deest aliquid, ut est “quos ego– post

mihi non simili poena”; deest enim 'adfligam'.

aeole] sane antiqui quotiens a minoribus

beneficium petebant, a nomine incipiebant, et

erat honoratius si nomen ipsius ante

praeferrent. divvm pater atqve hominvm rex

Iuppiter. et periphrasis est, id est circumlocutio.

'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur,

ut “pater Aeneas” et “pater Appenninus”.

et mvlcere dedit flvctvs et tollere vento aliud

pendet ex alio; nam qui potest mulcere, potest et

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!