30.04.2013 Views

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

1 DISPENSA DI LETTERATURA LATINA A.A. 2009-2010 PROF ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

'fremere' velle significat, ut “arma amens fremit,

arma toro tectisque requirit”.

celsa arce secundum quod superius diximus.

venti enim melius deprehenduntur ex alto.

sedet non otiatur, sed curat; apud antiquos enim

'sedet' considerat significabat, ut alio loco ait

“Turnus sacrata valle sedebat”.

mollitqve animos id est ventos ajpo; ajpo; ajpo; tw'n tw'n ajnevmwn ajnevmwn, ajnevmwn

ut ipse alibi “quantum ignes animaeque valent”

et Horatius “inpellunt animae lintea Thraciae”.

'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum

ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari,

sed mitigari aliquatenus posse.

maria ac terras caelvmqve profvndvm atqui

quattuor elementa sunt, terra aqua aër aether.

sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia

venti non turbant superiora, ut ait Lucanus

“pacem summa tenent”, sed aut terras aut maria

aut aërem. nam caelum hoc loco pro aëre posuit,

ut Lucretius “in hoc caelo qui dicitur aër”.

'profundum' autem et sublime dicitur [et

profundum mare], ut 'supremum' altum

“pro supreme Iuppiter”, postremum. potest

et ad maria et ad terras referri. quidam

'profundum' in profundum accipiunt, alii pro

funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem,

sic alibi fastigia de infima parte “forsitan et

scrobibus quae sint fastigia quaeras”.

ferant auferant; et est aphaeresis.

rapidi veloces, ut supra.

verrantqve verrere est trahere, a rete, quod

verriculum dicitur. est autem principalitas verbi

verro verris, praeteritum versi, unde et fit

participium versus, hinc alibi “et versa pulvis

inscribitur hasta”, id est tracta.

spelvncis atris vel tenebrosis, vel magnis.

id metvens timens. ergo Iuppiter timet, non sibi,

sed elementis, ne turbentur eruptione ventorum,

ut si bellorum tempore dicas virum fortem

timere, non sibi, sed liberis suis.

hoc metvens] providens cavens.

molemqve et montes id est molem montis. et est

figura, ut una res in duas dividatur, metri causa

interposita coniunctione, ut alio loco “pateris

libamus et auro”, id est pateris aureis.

foedere modo lege, alias pace, quae fit inter

dimicantes. foedus autem dictum vel a fetialibus,

id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, vel a

porca foede, hoc est lapidibus occisa, ut ipse “et

caesa iungebant foedera porca”.

et premere et laxas sciret dare ivssvs habenas

10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!