Lekt.8-9 Geburt von Rom.Gestae - UniFr Web Access
Lekt.8-9 Geburt von Rom.Gestae - UniFr Web Access
Lekt.8-9 Geburt von Rom.Gestae - UniFr Web Access
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
3

6

9

410

415

420

LATINUM Lektüre VIII-IX

Die Entstehung Roms

Geburt der Zwillinge Romulus und Remus (Liv. 1,3-4)

Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus

erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut

verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. addit sceleri scelus : stirpem fratris virilem

interemit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua

virginitate spem partus adimit. sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique

secundum deorum opes imperii principium. vi compressa, Vestalis cum geminum partum

edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis

patrem nuncupat. sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant:

sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet.

Vokabular: stirps, stirpis f. (m.) = Geschlecht, Nachkommen; verecundia,ae f. = Respekt; imperium,i n. =

(absolute) Macht; ops,opis f. (opes) = Macht; incertus,a,um = unbestimmt; vindico,as,are = (be)schützen

Romulus und Remus von der Wölfin aufgezogen (Ov. fast. 2,407-22)

sustinet impositos summa cavus alveus unda:

heu quantum fati parva tabella tulit!

alveus in limo silvis adpulsus opacis

paulatim fluvio deficiente sedet.

arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur

Rumina nunc ficus Romula ficus erat.

venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:

quis credat pueris non nocuisse feram?

non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit

perdere cognatae sustinuere manus.

constitit et cauda teneris blanditur alumnis,

et fingit lingua corpora bina sua.

Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt

nec sibi promissi lactis aluntur ope.

illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;

magna dati nutrix praemia lactis habet.

Vokabular: 407 alveus,i m. = Wanne —> Schiffchen ; 413 fetus,a,um = die Junge hat; 416 cognatus,a,um =

blutsverwandt; sustineo,es,ere = auf sich nehmen, ertragen; 417 consisto,is,ere = stehenbleiben; blandior,iris,iri =

schmeicheln, streicheln

Der Name des Feigenbaums Ruminalis, am Fusse des Palatin nahe der Grotte Lupercal soll daher stammen,

«quod sub ea arbore lupa mammam dederit Remo et romulo. mamma autem rumis dicitur.»
810

815

820

825

830

LATINUM Lektüre VIII-IX

Gründung von Rom (Ov. fast. 4,809-30)

Iam luerat poenas frater Numitoris, et omne

pastorum gemino sub duce vulgus erat.

contrahere agrestes et moenia ponere utrique

convenit: ambigitur, moenia ponat uter.

«nil opus est» dixit «certamine» Romulus «ullo;

magna fides avium est, experiamur aves.»

res placet. alter adit nemorosi saxa Palati,

alter Aventinum mane cacumen init.

sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto

statur, et arbitrium Romulus urbis habet.

apta dies legitur, qua moenia signet aratro.

sacra Palis suberant: inde movetur opus.

fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima

et de vicino terra petita solo.

fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,

et novus accenso fungitur igne focus.

inde premens stivam designat moenia sulco;

Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.

vox fuit haec regis: «Condenti, Iuppiter, urbem

et genitor Mavors Vestaque mater, ades!

quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti!

Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.»

Vokabular: 809 luo.is,ere (poenas) = Strafe leiden; 811 contraho,is,ere = vereinigen, zusammenbringen; 812

ambigo,as,are = schwanken, unschlüssig sein; 816 cacumen,inis n. = Spitze, Gipfel; 818 arbitrium,i n. =

Herrschaft, Macht; 820 sacra,orum n. = religiöses Fest; Pales,is f. = Göttin der Hirten und Weiden; subeo,is,ire =

anrücken, nahe sein; 821 frux,frugis f. = Feldfrucht —> Getreide; 824 fungor,eris,i (+ abl.) = verrichten,

ausführen; 825 stiva,ae f. = Pflugsterz (Haltegriff); sulcus,i m. = Furche; 827 condenti (condo,is,ere =

gründen); 829 adhibeo,es,ere = anflehen; 830 auspex,icis m. = Beschützer
LATINUM Lektüre VIII-IX

Res Gestae C. Iulii Caesaris Augusti

§30 Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus apud quem-

quam Romanorum ducem. Nostram amicitiam appetiverunt per legatos Bastarnae Scythaeque

et Sarmatarum, qui sunt citra flumen Tanaim et ultra, reges, Albanorumque rex et Hiberorum

et Medorum. […]

§32 Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius filios suos nepotesque omnes misit in Italiam,

non bello superatus, sed amicitiam nostram per liberorum suorum pignora petens.

Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p. R. (= populi Romani) fidem me principe, quibus

antea cum populo Romano nullum extiterat legationum et amicitiae commercium. […]

§34 In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per consensum

universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in senatus populique

Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatus consulto Augustus appellatus sum, et

laureis postes aedium mearum vestiti publice coronaque civica super ianuam meam fixa est et

clupeus aureus in curia Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis

clementiae-que et iustitiae et pietatis caussa testatum est per eius clupei inscriptionem. Post id

tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius habui quam ceteri qui

mihi quoque in magistratu conlegae fuerunt.

§35 Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo populusque

Romanus universus appellavit me patrem patriae idque in vestibulo aedium mearum

inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. (= Augusti) sub quadrigis quae mihi ex s.c. (=

senatus consulto) positae sunt censuit. Cum scripsi haec annum agebam septuagensumum

sextum.
LATINUM Lektüre VIII-IX

Inschrift des Schildes von Augustus: Kopie aus dem Römermuseum in Arles (Frankreich):

SENATVS

POPVLVSQVE ROMANVS

IMP CAESARI DIVI F AVGVSTO

COS VIII DEDIT CLVPEVM

VIRTVTIS CLEMENTIAE

IVSTITIAE PIETATIS ERGA

DEOS PATRIAMQUE