24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

171 EPISTOLA

perires?) sed qui aliquantum accédât. Quam eruditionom,

quod iudicium, quam dexteritatem flagitet

haec provincia, satiB per te cognoscis: ideo monere

supersedeo. Aut ergo substitue qui fidem tuam

liberet, aut (quod longe magis optamus) te nobis

restitue. Habes quibus literas tuto committas, eum

qui tibi bas reddet Segurium, Capellum et alios.

Vale, ornatissime vir et mihi colende frater. Dominus

tibi semper adsit, incolumem tueatur, suaque

virtute sustineat. Salutant te collegae mei, ac praesertim

Beza. Genevae 17. Octobris 1563.

Iohannes Oalvinus tuus.

4036.

MERCERUS CALVINO.

In statione sua pro tempore manere vült eamque

äeserere religioni äueit quod studio, hebraica, rebus

sacris quam maxime utilia, iam plurimos alliciant.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 22. — Bdidit Liebe p. 58

ex quo desoripsit Simlerus Vol. 108.)

A Monsieur, Monsieur d'Espeville.

Rescripsi ad te novissime, l ) observande mihi

in primis frater, ac fusius totam instituti consiliique

mei rationem exposui. Quae res in causa erit, ut

nunc brevior sim. Ac equidem denuo te meis literis

non eram interpellaturus, nisi is cui has dedi

literas, vir mihi amicissimus et conterraneus, institisset

se absque meis ad te Uteris prorsus non discessurum.

Est et ipse, opinor, tibi nötissimus, qui

istic egerit toto fere harum tempestatum tempore.

Nee dubito quin ubi eum audieris, meum consilium

sis probaturus. Interfuit ille novis repetitae professions

nostrae initiis. Is testis erit oculatuö,

quanta auditorum frequentia huic linguae operam

navare cupiat, quam duce destitui, mea Ulis opera

denegata, impium paene dixerim fuerit. Excudendos

novos libros hebraicos paro, quos Ulis praelegam

: inter alios libellum Ruth cum Masora et commentario

Eümhi antehac non mandate typis. 2 )

Est, ut video, messis amplissima, ac magnos etiam

4086.1) Literae non exstant, ad eas respondisse videiur Calr

vinus praecedenti epistola antequam hanc aeeepisset.

2) LibelluB Ruth hebraice oum scholiis Masorae ad marginem,

ita in eundem succinota expositio E. Dar. Kimhi. Far.

B. Stephan. 1563. 4. (Haag VII. 329. Mosch I. 131.)

4035—4038 172

viros non ita paueos audio velle serio haec studia

capessere, quae incredibili religionis detrimento

vident ante neglecta fuisse.

Turbae hie regis adventu magna ex parte sopitae

sunt. Faxit Deus Opt. Max. ne rursus posthac

excitentur. Impetravimus et his diebus, dum

hie aula est, partem aliquam, etsi perexiguam, debitorum

nobis stipendiorum, signum aliquod favoris

literarum, praesertim in tanta nummorum penuria,

et aeris alieni (cuius nomine a quo non rex noster

interpellatur ?) tanta magnitudine. -

Invisi D. Gaucherium prinoipis Navarrae praeceptorem,

qui mecum benignissime tuas et D. Besäe

literas communieavit, ac ego vioissim cum illo quae

tu ad me scripseras. Neo vero mihi autor fuit, ut

hinc abirem. Itaque te qua es humanitate boni

consulturum confido, et spero quidquid est huiusoe

rei. Offeret alias forsan Dominus occasionem aliquam

vos invisendi. Quam sane etiam, citra turbam

tarnen qualis anno superiori fuit, mihi offerri

pervelim, vel hoc nomine, quod mea tibi fides usque

adeo suspecta est, quam omnibus modis liberare

cupiam, si possim commode. Bene vale, vir clarissime

et plurimum colende frater. Lutetiae 19. Oct.

anno salutis-1563.

Tuus I. M.

Admonitum te velim, si quando me tuis Uteris

dignaberis, satius deineeps fore, ne Merceri posthao

nomine, sed Ferrati, quod domus nostrae apud meos

cognomen est, dones: quia apud adversarios invidiosum

forsan aliquando esse posait. Interim soliti

mei nominis eum qui literas perfert admonebis

extrinsecus.

4037.

CALVINUS BULLINGERO.

Acta novissima GaUica, maxime in parlamento.

(Ex scheda Ionvillaei Cod. Genev. 107«, fol. 274 v., coll. o.

Cod. Turret. 108, fol. 155. Bern. Epp. VI. 1128 et Simleri

. Vol. 108. Versio angl. IV. 339.)

In statu Galliae nihil mutatum ex quo ad te

scripsi, nisi quod Parisienses magis ac magis quotidie

altos illos spiritus demittunt. ') Primum curia

4037.1) Cf. N. 4019. Friberg ap. Languet II. 265 d. d. 26.

Sept.: Bex tandem pertaesus Parisiensium contumaciae inssit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!