24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

149 1563 SEPTEMB. 150

tantum christiania sed etiam papisticis, qui Eutychianum

illud dogma non sit exsecraturus. Tantum

metuendum est a quibusdam aulicis, qui fortassis

hano occasionem arripient ut puerum regem

in nos quasi omnibus exsecrabiles incitent, et a

circulatoribu8 quibusdam monachis, qui quoniam

a veris pastoribus arcentur passim iam obambulant,

ut in tanta pastorum raritate in gregetn Domini

invadant. Sed tarnen omnino spero istos quoque

Satanae conatus irritos fore, et sedulo vigiläbimus

ne quid per negligentiam peccetur.

Oaeterum quae nunc nobis ex Gallia nunciantur

haec sunt: Aiunt omnino fore ut edictum

obtineat. Rhotomagi sancita est regis pubertas. 7 )

Inde igitur rex, iam suo iure utens, Lutetiam extremo

mense proficiscebatur, cum peditum decern

millibus et equitum circiter duobus: ubi speramus

fore ut omnia componat, et inde fertur regnum

cum copiis peragraturus. Sed puer est, dices.

Fateor, quam multa sint metuenda video. Sed in

summa quamvis etiam tyrannidem puto tolerabiliorem

dvagxla. Dominus providebit. Magna adhuc

multi8 locis confusio. Varii rumores de perniciosissima

coniuratione feruntur. Bellum inter Galium

et Anglum iam exardescit. Quid futurum sit

Deus solus novit. Interea constitutum est pastoribus

pergere et omnia Deo committere.

Lucernae cogi novum militera 8 ) mirum non

est, quum nee bellum illud administrait nee rebelles

compesci absque externis copiis possint, paucis8imi

autem ex vetere illo Helvetico exercitu

8upersint. Itaque quum legerem quod ad Calvinum

nostrum de iÜorum fastu scripsisti, venit mihi in

mentem vernaculi cuiusdam nostri proverbii, natos

esse superbos ad verbera. Vicerint, mi pater, vicerint

isti quantum volent. Sed ut pestem et alia

flagella omittam, hoc tibi possum oculatus testis

affirmare, in illo nostro proelio restitisse quidem

illos fortiter, sed ita fuisse a nostris equitibus ruptos,

caesos, attritos, ut vel ipsi diabolo potuerint

misericordiam movere. 9 ) Utinam ergo, si quiescere

nolunt, nuquam felicioribus victoriis potiantur.

Guisiatd iam feruntur in aulam ivisse ut a Rege

petant ius sibi adversus Amiraliwm dici. ' °) Hoc,

7) De his rébus saepius in praecedentibus. In collectione

doeumentorum quae inscribitur Mémoires de Condé Tom.

IV. plures hohes Begis et Beginae Uterus tarn ad Parlamentum

quam ad Connestabüem scriptas de itto edicto promulgando

(p. 311 seqq. 553). Cf. Languet Epp. IL 254.

81 2V. 4009. 4018.

9) N. 3887. Baum II. App. 198 ss. Hist, ecel IL 240:

L'abatis des Suisses fut merveilleux desquels furent tués 17

Capitaines.

10) Languet d. d. 4. Sept. p. 257 : Agitur per quosdam,

et praeeipne per viduam Ferrariensem matrem Gmsiae, de

componenda controversia inter Gnisios et Castillionaeos ....

ut spero, nunquam recusabit Amiralius, et si iure

certetur facilis erit controversiae decisio. Sin minus,

non dubium est quin magni tumultus exoriantur,

quos utinam Dominus ita moderetur ut sint hostibus

suis exitio et omnibus servis Dei consolationem

et refrigerium afferant. Certe nisi funditus eversa

illa maledicta familia Galliam vix quieturam spero.

Quidquid audierimus statim ad te perscribemus.

Bene vale, mi pater, et valetudinem cura. Dominus

Iesus te conservet et sanetis tuis laboribus

magis ac magis benedicat. D. Gualterwm, D. Simlerum,

D. Lavaterum, D. Gesnerum, omnes denique

mihi colendissimos fratres et symmystas qui istic

sunt cupio meo nomine quam officiosissime salutari.

Genevae 9. Septemb.

4020.

CALVINUS BULLINGERO.

Tuus Beza.

Suleerus luiheranieans urgendus ut aperte suam

sententiam deelaret. Etiam Argmtorati ecclesiola

Gallicana oppressa. Pölonorum vero ipsum iam

taedet.

(Ex autographo Ionvillaei Arch. Turic. Pint. VI. Vol. 105,

olim Scrin. B. Epp. Tom. 1, fol. 542; habent Codd. Genev.

107a, fol. 270 et 108, fol. 159; item Simlerns Vol. 108 ei

Bern. VI. 1123.)

S. Unum mihi nudius tertius 4 ) exciderat de

Sulcero. 2 ) Si quid fuisset in vestris hominibus

animi, statim conventum indici oportuit ut reliqui

socii graviter cum Basiliensibus expostularent, et

tandem ab ipsis exigèrent ingenuam et apertam

sententiae suae declarationem. Ita in arenam protraeta

fuisset vulpes. Atque in ea rc curanda vos

cessare miror. Nam si haec dissidii materia fove-

Idem d. d. 15. Sept. p. 262: Tota familia Quisiaca est in hao

nrbe stipata satis magno satellitio. Fetnnt a rege ut indicium

instituât de antoribus caedis Gnisii. Sed nescio an haeo satis

civiliter petant tarn multiB stipati. Oastillionaei diount primum

instituendnm indicium de caede patrata in oppido Vassy, et

praeterea recusant indicium senatus huins nrbis. Qnod antea

fecit Condaens et impetravit ut de suis et suorum controversiis

cognosoeret senatus ille quem Magnum Consilium nominant.

Card. Castillionaeus fortiter agit in aula suam et fratram

causam. Documenta hue pertinentia exstant in Mém. de Condé

IV. 667. 493. Cf. Journal de Bruslart ibid. I. 136.

4020.1) N. 4018.

2) Vide praecedentem.

10*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!