24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

137 1563 AUGUST. 138

iubent. Singulariter autem Ionvïtteum nostrum humanissime

salutabis. Yale aeternum. Dominus te

nobis diu inoolumem servet. Tiguri 22. Augusti

1563.

4010.

Tuus Bullingerus.

GRINDALLUS ZANCHIO.

Bogatus quid de subscriptione eius Augustanae

facta iudicet, se Calvini indicium suurn facere testatur,

timet vero ut vel illa adversarii contenu sint futuri.

(Ex Zanohü Opp. Tom. Vm. P. II. p. 140.)

8. D. Quod tarn copiose ad me de dissidii

vestri compositione scripsisti, clarissime D. Doctor

Zanchi, gratias ago: quod autem petis, ut meam

aliorumque amicorum tuorum sententiam ea de re

perscribam, id hoc tempore plene praestare non

potui. Amici enim Uli tui, quos nominasti, Londino

iam diu abfuere propter pestem ibi grassantem.

Quod ad me attinet, tantum tribuo pietati ac prudentiae

tuae, ut de omnibus actionibus tuis bene

sentiam. Accedit etiam (uti ais) D. Çalvini calculus,

qui subscriptionem tuam, cum Ulis conditionibus

et exceptionibus approbavit, quod me multum confirmât.

Nam illius iudicio multum soleo tribuere.

Hoc unum metuo, ne priores adversarii, nisi tu tibi

in istis controversies silentium prorsus indixeris

(quod hoc tempore, quum Veritas a quibusdam

Ùbris editis oppugnatur, durum esset) ex hac compositione

gradum sibi struant ad novas turbas excitandas,

ac tum simplicem subscriptionem, quae

Uteris consignata est, urgeant: exoeptiones vero illas

et protestationes, quae viva voce tantum factae

sunt, non agnoscant. Sed de futuris incertum est

iudicium: ea igitur Domino commendemus, qui tibi

etiam (non dubito) os et sapientiam dabit, cui non

poterunt resistere adversarii veritatis. Vale in Domino

quam optime. Ex suburbano meo Iubalmiensi

ad ripam Thamensis 23. August. 1563.

Tuus in Christ»

Edmundus Grindallus

Episcopus Londinensis.

401t

WOLPHIUS LISMANINO.

De twbis dogmaticis in Polonia Ua disserit ut

facile intelligat aliguis ipsum IAsmaninum a Turicensïbus

non omnino absolvi.

(Ex apographo Bibl. ciy. Tnrio. F. 41* olim Epp. Vol. VI. fol.

508 v. — Simler. Vol. 108.)

— Quod de libertate et progressibus doctrinae evangelicae

scribis *) pergratum perque iucundum cognitu

fuit: sed rursus triste et acerbum illud, quod

eorum qui profitentur evangelium factionibus id

tantopere impediatur. Quae culpa ab iis qui inde

ad nos scribunt 2 ) omnis in Blandratam et Gentilem

coniicitur. Hos enim scribunt blasphemos Arrii

errores isthic suscitasse. Ac quanquam JBlandrata

sit astutior et certe ut fertur venenum suum tegat,

tarnen ex eius propositionibus quid sentiat non obscure

colligitur. Quae etiam prius Genevae erroris

eius indicia praebuerit, Cahinus, JBullingerus et alii

dudum indicarunt. Tuque eos hoc ipso solum offendisti,

quod ei locum in ecclesia dédisse diceris.

Qua de re D. Tretius tibi coram plura commemorabit.

3 ) Cum eo copias tuas adversus hoc hominum

genus ut coniungas te vehementer etiam atque

etiam rogo, ne et damnum maius detur ecclesiae et

turpis contumeliae nota doctrinae bonae inuratur.

Cur non potius symbolis priscis Statur? Cur non

usitatae phrases retinentur? Cur non posita et in

aliud tempus commodius dilata rei illius exquisitione,

papatus potius coniunctis copiis expugnatur?

Ac si Stancarus negotium facessat ecclesiae, non

opus est nobis adversus hunc armis Arrii. Qua de

re pluribus ad te verbis antea scripsi

— Tiguri 23. Augusti.

Ioannes Wolphius tuus.

4011. 1) Scripserat m. Maio ùt colliges ex ep. Nov. 23.

2) Sarnicius maxime, fortassis etiam Threcius.

3) Hunc IAsmaninum convertisse dubium est, si epistolam

supra laudatam per penderie.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!