24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

135 EPI8T0LAE 4008—4011 136

Reverendo viro, pietate et singulari eruditione praestanti

D. Heinrycho Bullingero, ecclesiae Dei Tigurinae

pastori vigilantissimo domino et patri in Christo

observandissimo.

Iter id quod a me hoc tempore susceptum erat iam

Dei benefioio magna ex parte emensus sum.

— Ut Bernae ea quae visu erant

digna conspicere possemus tuae ad virum optimum

D. Haîlerum effecerunt literae. Quid autem dioam

de D. Calvino, Beza, Ionvilîaeo et aliis qui ut primum

tuam agnoverunt manum, protinus suam nobis obtulerunt

operam. Quanquam sane D. Calvmus adeo

erat occupatus ut viz pauca quaedam nobiscum conferre

potuerit: id ipsum tarnen quod contulit adeo

gratum est ut vix quidquam amplius. Geneva deinde

post triduum Basileam versus per Soloturnum

discessimus, hucque die II. huius mensis pervenimus.

Iamque id quod restât itineris brevi Deo

volente conficiemus. —

Vale. Datae Basileae 14. Augusti 1563.

Tuus ex animo totus

Venceslaus ab Ostrorog.

4009«

BULLINGBRU8 CALVINO.

Nova ex Gallia. Cdlignaei apologia translata

edetur. Dux Christophorus de Lutheranismo Gattis

dbtrudendo satagit.

(Ex antographo Arch. Tnrio. Pint. VI. Vol. 117b, olim Serin.

C. Bpp. Tom. H. fol. 516. — Simler. Vol. 108. Inseriptio

desideratur.)

S. D. Incredibilis et intoleranda est Pagorum

nostrorum *) insolentia. Victorias suas in Gallia

partas ad astra usque evehunt. Gallos illos haereticos

factos, fortes alioqui, Germanos item équités,

et iam Anglorum gentem indomitam fugarunt, fuderunt

et vicerunt, inquiunt, nostri milites, licet pauci

sunt numéro: unde claret, religionem vel fidem

nostram, quam defendere et in Gallia incolumem

conservare satagimus, veram et victricem esse fidem,

requirique a nobis ut illam putidam haeresim ubique

et in omnibus haereticis persequamur, neque

unquam tarn victoriosam fidem deeeramus etc. Pro-

4009.1) catholicorum.

inde rem fecisti nobis omnibus gratissimam qui

significaris ultimis tuis uteris regem deditione Portum

gratiae récépissé. Ideoque gratias agimus tibi

pro Uteris illis 12 huius mensis scriptis. Studiosi

illi mature reddiderunt. Possumus ex illis respondere

iis quos Pagi vana sua iactatione dementare

conantur. Atque utinam describat aliquando Ionvülaeus

noBter omnem historiam reouperationis illius

paulo eopiosius. Fama enim est plures utrinque

ante deditionem occubuisse, multos etiam ex militibus

Helvetiois.

Froschoverus iunior accepit responsionem Admiràldi

ad confessa PuUroti et promisit se impressurum,

si non in hac urbe, saltern alibi. 2 ) Sero

tarnen satis absolvit illam interpres. Ubi exempla

accepero, unum et alterum ad vos mittam. Quod

autem praeterita aestate futurum dixi, id iam factum

esse denuncio. Dixi principem Wirtembergensem

diligenter laborare ut aliquibus in Gallia Brentii

doctrinam de coena et ubiquitate obtrudat atque

commendet. Iam vero in haeo verba scribit Tubinga

amicus quidam: Princeps paucis ante diebus

hic fuit, duxit secum principem quondam Lituanum

admodum puerum, s ) quern aiunt Argentinae operam

uteris daturum. Inter coenandum dixit Wwtembergensis

se vehementer mirari quod Zwinglianis

inter alia de coena dogmata id maxime videatur

absurdum quod Deus esse dicitur in omni herba,

saxo atque etiam in diabolo. Adfuit tunc quoque

tuus ille Brentvus, qui dicitur novum contra te

librum scribere, aut etiam iam absolvisse. Catechesis

Brentiana,*) de qua hac aestate tibi scripsi,

iam dudum et versa est in gallicam et impressa.

Exemplaria ad unum omnia iussu Principis ad ipsum

sunt missa, eorumque circiter 200 in hac civitate

colligata, quae missa sunt in Galliam. Submittentur

et plura alia impensis Principis. Conatur his

modis omnibus crassam illam Lutheri doctrinam de

coena contra Zuinglivm, Oecolampadium et Calvimm

in Gallicas invehere ecclesias. Utinam conatus illius

inanes redeant, et ne dissidium aliquod excitet in

Gallia quod cursum evangelii ut in Germania impediat

etc.

Haec ex Tubinga. Putavi autem ex officio

meo esse hoc tibi serio et mature indicare, ut pro

tua vigilantia et prudentia pravis obvies conatibus.

Praeterea quod scribam in praesentia non habeo.

Omnes nostri te una cum tuis omnibus salvere

2) Gasp, de Coligny warhafftige bestendige Verantwortung

und Widerlegung aller Fnncten welche Johann T. Poltrot,

so den Hertzogen von Guyss vor Orleans erschossen, soll bekennt

haben. Auss d. Franz. 1563. 4.

3) Badzivilii filinm nt pnto (Simler, ex Lasiliï eg. ad

Bull d. d. Non. Sept.).

4) JV. 3956.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!