24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

115 EPISTOLAE 3997—3998 116

ilium Dei agnoscendum adiungi paterentur: sed

quam illud sit decretum patris, ut eistet inter medios

hostes filii regnum, sustinete patienter quod

non Bine moerore a vobis audiri potest Interea

vero ne pudeat adhaerere Domino cum perpétua

demissione et humiKtate, dum impii quasi victores

passim exsultant. Ac si illud vos angit, quod ipsa

coelestis Veritas, quam omni rerum praesentium

comparatione superiorem nobis esse oportet, ita despecta

iaceat inter illos, vos ipsi operam date, ut

errantes reducantur in viam. Ut eo perveniatis,

vestro inprimis exemplo illos afficite, ut quod ad

vos non accedunt pudorem ipsis afferat. Nominatim

ut rectus ille ordo, qui soliditatis vestrae in

Christum fidei fructus sit, exstet apud vos, cuius

testimonio agnoscere cogantur Deum inter vos

praesidere. Scitis hoc ipsos in ore habere, quod

nihil aliud quam vagantem et enraenem licentiam

invehere quaeramus. Ergo ipsis re ipsa commonstrandum

est, nos non alio animo excussisse Antichrist!

iugum, quam ut Christi ipsius iugum admitteremus.

Atqui res longe aliter se habet. Qui

enim intolerabiles illas conscientiarum fidiculas in

papatu sustinuerunt, quique horribilem illam animarum

carnificinam tolerarunt tamdiu, nunc evangelium

obtendunt ut anormes et exleges vivant.

Sic istis accidit quod de falsis apostolis ad Corinthios

querebatur Apostolus. Nempe, inquit, omnia

illorum placide admittitis, et tantum non deosculamini,

quum interea ad paternam obiurgationem

servoxum Dei ita refractarii sitis (2. Cor. 11, 20).

Plerique autem hoc magis probarent, ut se quisque

pro arbitrio gereret, quibus satis esse videretur,

quod verbum Dei publice doceretur. Quasi vero

perperam instituta sit a Domino in ipsius ecclesia

disciplina, quae omnes in officio contineat. Atque

ut familiari exemplo hoc constet: quaenam esset

vita nostra et vigor, si anima ita corpori inesset,

ut vel deessent nervi interea, vel officium non facerent?

Sic omnino anima ecclesiae verbi auditione

constat, ita ut etiam nervorum locum obtineat

ordp et politia constituta apposite, ad bonum corporis

illius habitum conservandum. Atque eo spectat

illud Apostoli, quod Deus noster non sit autor

seditionis sed pacis (1. Cor. 14, 33). Illud praeterea

vel unum abunde esse oportuerat, ut nihil

aliud obstaret nobis ne difflueremus ad malum : unum,

inquam, ecclesiae reformatae nomen quod gerimus.

Quod si quis hic timendum putat, ne sub regiminis

spiritualis titulo species aliqua dominationis invehatur,

aut ne ministri sibi plus quam licet tribuant

et sua potestate abutantur : vestrum est ei rei prospicere,

atque earn moderationem adhibere in iis

quae apud vos his de rebus statuenda sunt, ut neque

constringatur quisquam in sua vocatione, neque

«etiam fines legitimi transsiliantur. Adeoque ut illi

ipsi, qui regendis aliis praeerunt, arctioribus etiam

disciplinae vinculis quam alii ex medio coetu contineantur.

Summum igitur hoe est, quod a vobis

per Dominum unioe contendo, quantum et vos patris

coelestis praesidio fovendos et ovium nativam

dooilitatem Uli exhibendam a vobis exoptatis, ut

mansueto animo admittatis, quidquid ipse praesoribit,

turn in vestram salutem, turn praesertim ut

obstruatur os impiis, ne per illos veBtra ulla occasione

nomen ipsius blasphemetur. Dominus et pater

misericordiarum complectatur vos suo praesidio,

spiritu regat, atque omnibus suis bonis locupletet.

Genevae, 31. Iulii 1563.

3998.

CALVINUS HENRICO NAVARRENO.

Dedicatio Commentarii in libros Mosis. ')

(Ex editione principe. Genev. excud. Henr. Stephanas 1563 fol.)

IUustrissimo Principi Henrico duci Vindocinensi

regni Navarrae haeredi Ioannes Calvinus.

Quod hunc rneum laborem UM dieare verities non

sum, illustrissime Princeps, ut sub tue nomine in

lucem exeat, si consilium in eo meum plerique reprehendant,

nihil mihi novum vel inopinatum acctdet.

Obiicient enim ex hoc inscriptione odium tibi conftari

apud improbos qui iam plus satis tiki i/nfesti sunt.

Verum quando in hac tenera aetate 2 ) inter varios terrores

et minas ea te animi magnitudine Deus mstruxU

ut nunqicatn a smcera et ingenua fidei professione

fueris abductus, meo testimonio confirmari quod

palam vis omnibus manifestum esse, quid tibi noceat

non video. Quando itaque te evangélii Christi non

pudet, iustam mihi fiduciae materiam dare visa est

haec tua libertas ut tibi gratularer de^tam félicîbus

exordiis, et in posterum ad invictam constanüam hortarer.

Nam quod optimis quibusque naturis accidit,

ut sint flexïbues, adulescentSus, usquedum magis composai

fuerint, commune est.

Quod si quibus displiceat meum Studium, modo

nobilissimae Begmae mat/ri tuae probetur {quod futu-

3998.1) Olim Genesin separatim editam prineipibùs Saxonids

dicaverat (N. 1991); nunc ab Ulis Lutheranismi rigidissimi

hyperaspistis se ad alium convertit, cut magna ex parte

iisdem verbis totum Pentateuchum nuncupat. Quae nova pra

misit aut addidit Uteris eursivis exprimendum curavimus.

2) Natus erat a. d. XVII. Cal. Oct. a. 1550.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!