24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

105 156

rantia sanctorum id feci. Neque meam sententiam

pugnare cum articulo, qui inter articulos compositionis

habetur, manifestum est. Est enim articulus

conditionalis : qui obediunt, hoc est, si qui obediunt,

concupiscentiis peccati, amittunt fidem. At nego,

electos sancto8 renatosque spiritu Christi proprie

obedire concupiscentiis peccati, quum obedire alicui

sit non tan turn iussa alicuius capessere: sed eo etiam

modo quo iubetur ilia perficere. Electi autem nunquam

peccant eo modo, quo peccatum, per prosopopoeiam,

iubet: hoc est ex destdnata malitia, ut

Lutherus ait: seu, ut ait Bucerus, ex animo totaque

voluntate: seu, ut loquitur Fhüippus, ex Epicureo

contemptu: aut inde quod reiiciant verbum

ex corde: sed semper ignorantia et ex infirmitate.

Obedire etiam est sine ulla repugnantia iussa perficere:

et iuxta Apostolum illi tantum obediunt in

quibus regnat peccatum. Non régnât autem in

Sanctis electis. Deinde articulus non habet particulam

Fror sus. Sese opposuit meae explication!

Melchior. I1 ) Res est delata ad senatum: speramus

bene. Si admiserint meam protestationem et explicationem,

manebo, siD minus, discedam. Cupio, ut

haec mea explicatio communicetur etiam aliis

fratribus, qui offensi fuerant mea subscriptione. Salutat

te uxor et hospites. Valemus autem omnes.

Vale igitur et tu, frater carissime et mihi semper

honorande. Argent. 25. Iulii 1563.

3991.

BULLINGERUS BEZAE.

Be Ubris Vermilii prqpediem proditwis et postea

edendis. Pia vota pro pace.

(Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 7.)

Claris8imo viro D. Theodoro Bezae fidelissimo

Genevensis ecclesiae ministro domino colendo et

fratri carissimo meo.

Genff.

S. D. Valde delector prolixis tuis Uteris, domine

colende et frater carissime. Ego vero breves

semper rescribo. Sed boni consules, praesertim nunc

quum supra 14 dies decubuerim et etiamnum sim

11) Speccerus Isnyensis pastor Thomanus, cum Marbachio

strenuissimus Lutheranismi in civitate nostra promotor.

IUL. 106

attritis prorsus viribus. Tuas 1. Iulii scriptas *)

accepi et cum fratribus communicavi. De rebus

Gallicarum ecclesiarum semper avemus audire felicia.

Non infelicia scripsisti: feliciora exspectamus.

Quinimo oramus Dominum ut is nobis adsit et adversariorum

cruenta infringat consilia.

Mihi quidem perplaceret si tu ex libris D. Petri

Martyris colligeres locos communes 2 ) et quidem

breves et ordine didactico compositos. Si quia alius

hoc praestare poterit, tu poteris inprimis. Non puto

iure posse conqueri typographos nostros, quum hoc

videatur novum fore opus. Scripsit D. Martyr elegantissimos

commentaries in libros Regum quos

excudet brevi D. Froschoverus. Utiles erunt hi inprimis

ad hoc tuum institutum. Sed primo quidem

Commentaries in 3 Reg. arbitror edendos, deinde

quod restât in 4. librum. Postremo adiicientur illis

commentarii in libros Samuelis. 3 ) Nunc excuduntur

Commentarii in Ethica Aristotelis. 4 )

Exspecto summo cum desiderio quid scribes de

rebus Gallicis et bello illo Anglicano, pacatumne

sit an duret. 5 ) Video mira texi a pontifice Romano

et suis consiliariis. Cuperem ergo bella ilia Anglica,

Danica et Suedica esse pacata. Orabimus Dominum

ut is ecclesiae suae adsit et advefsariorum consilia

cruenta dissipet.

Commendo tibi hos studiosos Polonos. Alter

Wenceslaus Ostrorog viri maximi in Polonia et piissimi

filius est. 8 ) Saluta D. Crispinum, D. Badium

et alios viros bonos. Nostri omnes te salutant. Vale.

Tiguri 26. Iulii anno 1563.

Bullingerus tuus.

3991. 1) desiderantur.

2) Anno demum 1575 eos collegit et edidit Lond. 1576

fol. Mob. Masson eecl. gall. Londin. minister. Alteram editionem

curavit Mud. Oualiherus Turie. 1587. Flures aliae

sequutae sunt Heidelbergenses (v. Walch. bibl. theol. I. 214).

3) De Vermilii Commentants a Simlero et Wolfio editis

v. Schmidt p. 294.

4) Comm. in primum, secundum et initinm tertii libri

Ethieorum Aristotelis (cur. Santerentiani) Tur. 1563. 4. cf.

Schmidt I. I.

5) Die 21. lui. Connestabilis JPortum Qratiae obsidere

eoepit; die 28 WarwicJcitis se dedidit. Pax composila fuit

d. 11. Apr. 1564.

6) Vide sequent em.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!