GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
24.04.2013 Views

ÎOS EPISTOLAE 3990—3991 104 3990. ZANCHIUS CAPELLAE. ») v Huic quoque negotium suum exponit et quo jpacto, hactenus Calvini consilium sequutus, coram ministris excepliones suas et explicationes affirmant. (Ex Tomo VIII. Opp. Zanohii P. II. p. 142.) 8. Quum domum rediissem, 2 ) frater carissime, tuas offendi literas, quibus tu hinc discedens et me amice salutabas et filium generosi D. de Muoy, 8 ) una cum illius paedagogo Gragnano,*) quos tu cum illustrissima Domina Boiana 5 ) et aliis duobus amicis curaveras, ut apud me hospitium haberent, mihi commèndabas. Ego vero, multis nominibus gavisus sum, quum et tuas legi literas, et domi quos commèndabas reperi hospites. Nam literas tuas vidi, quod maxime cupiebam, plenas officii et amoris erga me tui. Hospitibus vero mox testimonium dedit uxor pietatis atque modestiae singularis. Eos igitur mihi esse futurosque quam commendatissimos, dubitare non debes, nisi dubites de mea turn erga pios modestosque viros benevolentia: turn erga illustris8imam Dominam meam Boianam, Sturmium, Holbrachum et te, qui apud me eos esse voluistis et commendastis, observantia. Literis autem tuis citius respondissem, si, ubinam esses, certo scivissem. Hodie vero salutem accepi ab Molbracho tuo nomine, et te Mureti 6 ) in Galliis agere ministrum intellexi. Condonabis igitur quod non citius responderim, nam accesserunt etiam occupationes neque paucae neque parvae, et ad multorum literas responsiones. Praeter alias reperi Calvini,' 7 ) quibus dolebat quidem, causam meam- bonam non eum habuisse exitum quern habere debuisset. Interim tarnen consulebat, ut prima quaque occasione apud senatum meam confirmarem subscriptionem cum illis exceptionibus quas promiseram : et testarer, me serio pacis studio ex animo subscripsisse. Ad Holhrachum etiam scripsit, 8 Subscribendum igitur esse, si urgeatur, sed praemissis exceptionibus, quemadmodum et ego feci: quae si admittantur, nos vicisse. HoUbrachus non urgetur amplius, neque spero, molestatum iri deinceps, ) se laudare quidem, quod hucusque non ausus fuerit subscribere: non consulere tarnen, ut simpliciter recuset, si urgeatur: quod hac ratione ecclesia dissiparetur, id quod adversarii inprimis moliuntur. 9 ) quod, praeter alias causas, Domina Boiana eum et ecclesiam commendarat Dominis. Ego vero nuper in consilio nostro Thomensi, coram dominis scholarohis, toto capitulo et vicariis, ut vocant, omnibus, data mihi divinitus occasione optima feci id quod Calvinus consuluerat: 10 ) subscriptionem explica vi: protestationem confirma vi, et speciatim de coena deque perseverantia sanctorum meam repetii sententiam, ac quomodo cum Augustana confessione, eiusque Apologia non pugnet aperte declaravi. Summa : me adhuc confirmare veram (ut habet Oonfessio) et substantialem (ut habet Apologia) praesentiam corporis Christi in coena. Caeterum nomine praesentiae, me non intelligere propinquitatem aliquam localem: sed ipsam veram veri et substantialem corporis Christi mentibus fidelium communicationem. Eatenus enim aliquam rem dici et esse nobis praesenteui, quatenus nobis communicatur et a nobis percipitur, etiam si longo locorum intervallo a nobis distet. Attuli praeter alia exemplum solis: quum sol supra nostrum est hemisphaerium, dicimus eum esse nobis praesentem, et quidem vere ac substantialiter. Quamobrem? Quoniam verum ac substantiale suum corpus nobis visendum communicat, et per corpus lucem ac calorem suum nobis participandum exhibet. Quum vero ad aliud hemisphaerium progressus est, dicimus esse absentem: quia non amplius nobis vel suum corpus visendum, vel calorem ac lucem participandam communicat: tarnen, quod attinet ad locale spatium, non ita multo procul a nobis distat quum est supra aliud hemisphaerium quam quum est supra nostrum. Eatenus igitur aliquam rem dici et esse nobis praesentem quatenus nobis communicatur et a nobis percipitur, sive ea sit, quod locale spatium attinet, magis sive minus a nobis remota: esse autem extra controversiam, corpus Christi verum et substantiate fidelium non quidem corporibus sed mentibus communicari, et ab ipsis percipi in coena. In hunc igitur sensum, me adhuc confirmare illam cui subscripsi August, confessions et Apologiae loquutionem: Corpus Christi in coena praesens esse vere et substantialiter, et ita meam explicasse sententiam coram compositoribus, quam et probarint. Hanc autem distinctionem inter praesentiam atque absentiam, et inter localem propinquitatem ac longinquitatem aliouius rei multis ante annis, hie coram multis collegis meis attuleram atque explicaram. In articulo de persëve- 3990.1) Fr. Pythius Capella nobis nonnisi ex hac epistoïa cognitus. 2) N. 3971. , 3) Louis de Vaudray Sr. de Mony (Saint-Phale), Condaei astsecla (N. 3900). Laboureur, add. à Castetnau I. 772. 4) Duo huius nominis a. 1559 in Aquitaniam missi fuerunt, Stephanus Sarlatum, Ioannes Neracum. 5) Made de Boye- 6) prope Tolosatn. . 7) N. 3954. 8) N. 3953. 9) Quae spes eum decepit. Dimissus fuit et coeius GaUicus a. d. XIV. Cal Sept. dissolulus. .10) postridie Idus Iun. (Schmidt, p. 670.)

105 156 rantia sanctorum id feci. Neque meam sententiam pugnare cum articulo, qui inter articulos compositionis habetur, manifestum est. Est enim articulus conditionalis : qui obediunt, hoc est, si qui obediunt, concupiscentiis peccati, amittunt fidem. At nego, electos sancto8 renatosque spiritu Christi proprie obedire concupiscentiis peccati, quum obedire alicui sit non tan turn iussa alicuius capessere: sed eo etiam modo quo iubetur ilia perficere. Electi autem nunquam peccant eo modo, quo peccatum, per prosopopoeiam, iubet: hoc est ex destdnata malitia, ut Lutherus ait: seu, ut ait Bucerus, ex animo totaque voluntate: seu, ut loquitur Fhüippus, ex Epicureo contemptu: aut inde quod reiiciant verbum ex corde: sed semper ignorantia et ex infirmitate. Obedire etiam est sine ulla repugnantia iussa perficere: et iuxta Apostolum illi tantum obediunt in quibus regnat peccatum. Non régnât autem in Sanctis electis. Deinde articulus non habet particulam Fror sus. Sese opposuit meae explication! Melchior. I1 ) Res est delata ad senatum: speramus bene. Si admiserint meam protestationem et explicationem, manebo, siD minus, discedam. Cupio, ut haec mea explicatio communicetur etiam aliis fratribus, qui offensi fuerant mea subscriptione. Salutat te uxor et hospites. Valemus autem omnes. Vale igitur et tu, frater carissime et mihi semper honorande. Argent. 25. Iulii 1563. 3991. BULLINGERUS BEZAE. Be Ubris Vermilii prqpediem proditwis et postea edendis. Pia vota pro pace. (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 7.) Claris8imo viro D. Theodoro Bezae fidelissimo Genevensis ecclesiae ministro domino colendo et fratri carissimo meo. Genff. S. D. Valde delector prolixis tuis Uteris, domine colende et frater carissime. Ego vero breves semper rescribo. Sed boni consules, praesertim nunc quum supra 14 dies decubuerim et etiamnum sim 11) Speccerus Isnyensis pastor Thomanus, cum Marbachio strenuissimus Lutheranismi in civitate nostra promotor. IUL. 106 attritis prorsus viribus. Tuas 1. Iulii scriptas *) accepi et cum fratribus communicavi. De rebus Gallicarum ecclesiarum semper avemus audire felicia. Non infelicia scripsisti: feliciora exspectamus. Quinimo oramus Dominum ut is nobis adsit et adversariorum cruenta infringat consilia. Mihi quidem perplaceret si tu ex libris D. Petri Martyris colligeres locos communes 2 ) et quidem breves et ordine didactico compositos. Si quia alius hoc praestare poterit, tu poteris inprimis. Non puto iure posse conqueri typographos nostros, quum hoc videatur novum fore opus. Scripsit D. Martyr elegantissimos commentaries in libros Regum quos excudet brevi D. Froschoverus. Utiles erunt hi inprimis ad hoc tuum institutum. Sed primo quidem Commentaries in 3 Reg. arbitror edendos, deinde quod restât in 4. librum. Postremo adiicientur illis commentarii in libros Samuelis. 3 ) Nunc excuduntur Commentarii in Ethica Aristotelis. 4 ) Exspecto summo cum desiderio quid scribes de rebus Gallicis et bello illo Anglicano, pacatumne sit an duret. 5 ) Video mira texi a pontifice Romano et suis consiliariis. Cuperem ergo bella ilia Anglica, Danica et Suedica esse pacata. Orabimus Dominum ut is ecclesiae suae adsit et advefsariorum consilia cruenta dissipet. Commendo tibi hos studiosos Polonos. Alter Wenceslaus Ostrorog viri maximi in Polonia et piissimi filius est. 8 ) Saluta D. Crispinum, D. Badium et alios viros bonos. Nostri omnes te salutant. Vale. Tiguri 26. Iulii anno 1563. Bullingerus tuus. 3991. 1) desiderantur. 2) Anno demum 1575 eos collegit et edidit Lond. 1576 fol. Mob. Masson eecl. gall. Londin. minister. Alteram editionem curavit Mud. Oualiherus Turie. 1587. Flures aliae sequutae sunt Heidelbergenses (v. Walch. bibl. theol. I. 214). 3) De Vermilii Commentants a Simlero et Wolfio editis v. Schmidt p. 294. 4) Comm. in primum, secundum et initinm tertii libri Ethieorum Aristotelis (cur. Santerentiani) Tur. 1563. 4. cf. Schmidt I. I. 5) Die 21. lui. Connestabilis JPortum Qratiae obsidere eoepit; die 28 WarwicJcitis se dedidit. Pax composila fuit d. 11. Apr. 1564. 6) Vide sequent em.

ÎOS EPISTOLAE 3990—3991 104

3990.

ZANCHIUS CAPELLAE. »)

v

Huic quoque negotium suum exponit et quo jpacto,

hactenus Calvini consilium sequutus, coram ministris

excepliones suas et explicationes affirmant.

(Ex Tomo VIII. Opp. Zanohii P. II. p. 142.)

8. Quum domum rediissem, 2 ) frater carissime,

tuas offendi literas, quibus tu hinc discedens et me

amice salutabas et filium generosi D. de Muoy, 8 )

una cum illius paedagogo Gragnano,*) quos tu cum

illustrissima Domina Boiana 5 ) et aliis duobus amicis

curaveras, ut apud me hospitium haberent, mihi

commèndabas. Ego vero, multis nominibus gavisus

sum, quum et tuas legi literas, et domi quos commèndabas

reperi hospites. Nam literas tuas vidi,

quod maxime cupiebam, plenas officii et amoris erga

me tui. Hospitibus vero mox testimonium dedit

uxor pietatis atque modestiae singularis. Eos igitur

mihi esse futurosque quam commendatissimos, dubitare

non debes, nisi dubites de mea turn erga

pios modestosque viros benevolentia: turn erga illustris8imam

Dominam meam Boianam, Sturmium, Holbrachum

et te, qui apud me eos esse voluistis et

commendastis, observantia. Literis autem tuis citius

respondissem, si, ubinam esses, certo scivissem.

Hodie vero salutem accepi ab Molbracho tuo nomine,

et te Mureti 6 ) in Galliis agere ministrum intellexi.

Condonabis igitur quod non citius responderim, nam

accesserunt etiam occupationes neque paucae neque

parvae, et ad multorum literas responsiones. Praeter

alias reperi Calvini,' 7 ) quibus dolebat quidem, causam

meam- bonam non eum habuisse exitum quern

habere debuisset. Interim tarnen consulebat, ut

prima quaque occasione apud senatum meam confirmarem

subscriptionem cum illis exceptionibus

quas promiseram : et testarer, me serio pacis studio

ex animo subscripsisse. Ad Holhrachum etiam scripsit,

8 Subscribendum igitur esse, si urgeatur, sed praemissis

exceptionibus, quemadmodum et ego feci:

quae si admittantur, nos vicisse. HoUbrachus non

urgetur amplius, neque spero, molestatum iri deinceps,

) se laudare quidem, quod hucusque non ausus

fuerit subscribere: non consulere tarnen, ut simpliciter

recuset, si urgeatur: quod hac ratione ecclesia

dissiparetur, id quod adversarii inprimis moliuntur.

9 ) quod, praeter alias causas, Domina Boiana

eum et ecclesiam commendarat Dominis. Ego vero

nuper in consilio nostro Thomensi, coram dominis

scholarohis, toto capitulo et vicariis, ut vocant, omnibus,

data mihi divinitus occasione optima feci id

quod Calvinus consuluerat: 10 ) subscriptionem explica

vi: protestationem confirma vi, et speciatim de

coena deque perseverantia sanctorum meam repetii

sententiam, ac quomodo cum Augustana confessione,

eiusque Apologia non pugnet aperte declaravi.

Summa : me adhuc confirmare veram (ut habet Oonfessio)

et substantialem (ut habet Apologia) praesentiam

corporis Christi in coena. Caeterum nomine

praesentiae, me non intelligere propinquitatem aliquam

localem: sed ipsam veram veri et substantialem

corporis Christi mentibus fidelium communicationem.

Eatenus enim aliquam rem dici et esse nobis praesenteui,

quatenus nobis communicatur et a nobis

percipitur, etiam si longo locorum intervallo a nobis

distet. Attuli praeter alia exemplum solis: quum

sol supra nostrum est hemisphaerium, dicimus eum

esse nobis praesentem, et quidem vere ac substantialiter.

Quamobrem? Quoniam verum ac substantiale

suum corpus nobis visendum communicat, et

per corpus lucem ac calorem suum nobis participandum

exhibet. Quum vero ad aliud hemisphaerium

progressus est, dicimus esse absentem: quia

non amplius nobis vel suum corpus visendum, vel

calorem ac lucem participandam communicat: tarnen,

quod attinet ad locale spatium, non ita multo procul

a nobis distat quum est supra aliud hemisphaerium

quam quum est supra nostrum. Eatenus igitur aliquam

rem dici et esse nobis praesentem quatenus

nobis communicatur et a nobis percipitur, sive ea

sit, quod locale spatium attinet, magis sive minus

a nobis remota: esse autem extra controversiam,

corpus Christi verum et substantiate fidelium non

quidem corporibus sed mentibus communicari, et ab

ipsis percipi in coena. In hunc igitur sensum, me

adhuc confirmare illam cui subscripsi August, confessions

et Apologiae loquutionem: Corpus Christi

in coena praesens esse vere et substantialiter, et

ita meam explicasse sententiam coram compositoribus,

quam et probarint. Hanc autem distinctionem

inter praesentiam atque absentiam, et inter localem

propinquitatem ac longinquitatem aliouius rei multis

ante annis, hie coram multis collegis meis attuleram

atque explicaram. In articulo de persëve-

3990.1) Fr. Pythius Capella nobis nonnisi ex hac epistoïa

cognitus.

2) N. 3971. ,

3) Louis de Vaudray Sr. de Mony (Saint-Phale), Condaei

astsecla (N. 3900). Laboureur, add. à Castetnau I. 772.

4) Duo huius nominis a. 1559 in Aquitaniam missi

fuerunt, Stephanus Sarlatum, Ioannes Neracum.

5) Made de Boye-

6) prope Tolosatn.

. 7) N. 3954.

8) N. 3953.

9) Quae spes eum decepit. Dimissus fuit et coeius

GaUicus a. d. XIV. Cal Sept. dissolulus.

.10) postridie Idus Iun. (Schmidt, p. 670.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!