24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

77 1563 IUL. 78

bus secure exsultabant. Maxime vero ad insaniam

usque eos torquet, quod tibi rem totam probe et

solide compertam esse vident, ut doctrina, de qua

incognita triumphos agebant, summae autoritatis

patronum nacta iustaque et firma cordatissimi Principis

defensione fréta, liberiore cursu propagetur.

Âc te quidem, qui sponte satis animatus es, ad

perseverantiam hortari supervacuum foret. Quo

tarnen despecta muliebri eorum impotentia consilium

non minus féliciter quam- dextre susceptum

persequaris, non inutilis ad te confirmandum visa

est ratio, si insigne aliquod meae erga Celsitudinem

tuam observantiae pignus exstaret. Offioium autem

pro tua incredibili bumanitate non ingratum fore

putavi si meos in Ieremiam commentaries amplissimo

tuo nomini dicarem.

Fateor quidem non ea cura elucubratos esse

qua dignus erat tarn praeclarus liber: quia dum

pro suggestu doceo ex ore meo fuerunt excepti. Et

certe antehac me puduit in lucem prodire quae non

accuratius et longa meditatione limata politaque

essent. Veritas etiam sum ne in arrogantiae crimen

traherent malevoli, quod subitos et incompositos

sermones et mediocri auditorio destinatos passim

legendos obtruderem. Etsi autem hoc secundum

diluere promptum est, quia me invito excusum

typis fuit primum volumen, ut tarnen ab omni

excusatione supersedeam aliorum iudicio adducor.

Aequos et sinceros lectores intelligo, qui fructum

ex hoc labore non poenitendum percipi affirmant.

Adeoque operae pretium quidam fuisse existimant,

ut nota esset haec mea extemporalis docendi ratio,

cuius simplicitas multos ostentationis nimium cupidos

sanaret ab illo vitio. Ut non omnibus satisfaciat

eruditio ac dexteritas, sedulo certe dedi operant

ne ab aequis et humanis lectoribus desideretur

religio et fides. Nee vero arrogantiae notam vereor

si ingenue profitear, hunc librum nullo modo me

passurum in lucem exire, nisi confiderem ecclesiae

Dei fore utilem ac frugiferum. Quod si forte morosis

quibusdam et rigidis exaetoribus munus tua

Oelsitudine dignum non censebitur, rara tarnen humanitate

tua fretus, illustrissime Princeps, iueundum

fore confido. Ac si hodie superstes in terris

ageret Ieremias ipse, ad commendationem, nisi fallor,

accederet eius suffragium, quia suas prophetias

agnosceret non sincere minus quam reverenter a

me fuisse expositas: s ) addo etiam ad praesentem

usum utiliter aecommodatas. Neque tarnen de excusatione

nimis anxie laboro, modo obtineam, non

5) Hoe vero plurimi omnium temporum commentatores

.non minus eonfidenter de suis libris praedieaverunt: ast quotusquisque

prophetarum et apostolorum eos suffragio suo ornasset!

7mo saepissime mirati essent, sibi tarn sublimia et tarn

profunda tribui de quibus nunquam cogitarunt.

nisi immodico testandae qua tuam Celsitudinem prosequor

venerationis studio nae peccasse. Atque, ut

quod initio attigi nunc omittam, nisi me tibi obstrictum

sentirem, quod ad excipiendos Christi exsules

qui ad te profugiunt adeo facilis es ac propensus,

me ipse ingratitudinis damnarem. Dicit apud

poetam barbara mulier : 6 )

Non ignara mali miseris suecurrere disco.

Pudeat omnes Dei eultores et Christi servos

quibus par est conditio, saltern non idem sentire.

Mihi quia impar animo est suecurrendi facultas,

saltern hoc restabit, quidquid in eos beneficentiae

confertur mihi libenter ferre aeeeptum.

Tringinta anni elapsi sunt 7 ) ex quo voluntarium

mihi exsilium a Gallia indixi, quia inde exsulabat

evangelii Veritas, pura religio et integer

Dei eultus. Nunc ita peregrinationi assuevi ut

nullum me patriae desiderium tangat. Equidem ita

sum hic peregrinus 8 ) (unde semel eiectum me fuisse,

quando ita sum revocatus, non est cur me unquam

poeniteat vel pudeat) ut indigenae non alio me loco

ducant quam si atavos citare possem huius nrbis

cives. Sed quo mitius mihi Deus pepercit, maior pro

fratribus meis tarn Gallis quam Plandris cura me

sollicitât: et eadem, quoniam liberaliter a tua Celsitudine

excepti 9 ) fuerunt, me stimulât atque impellit

ad profitendam cui me officium astringit gratitudinem.

Nee vero te pigeât, illustrissime Princeps,

si quando iu exteris et quidem linguae nostrae hominibus

deceptus fueris, in cursu tuae solitae mansuetudinis

pergere. Sciunt omnes quam improbe

tibi illuserit audaoissimus rabula, simulque impurum,

superbum et perfidiosum animal, denique

monstrum ex multa foetida colluvie conflatum,

Franciscus Balduinus, iurisconsultorum tarnen solers

compilator. Nam quum ex gente Atrebatum oriundus

sub evangelii praetextu in tuam se clientelam

contulisset, iuris civilis professor in celebri tua

schola Heidelbergensi tua liberalitate creatus, quum

se totum demerendo tarn munifico Principi addicere

deberet, hunc sibi commodum fore gradum

putavit ad novas conditiones pro more suo captandas.

Itaque, simul ac spes nescio quas olfecit, déserta

statione spretoque quod male et fraudulenter

6) Virg. Aen. I. 630.

7) Ratio temporum non accurate definita videtur. Colladon

p. 14: Il partit de France l'an 1534 (et quidem m. Septembri

aut Octobri). Bezae Vita ed. Nickel p. 4; Paulo postquam

Aureliae insignem ilium Hbellum edidisset quern Psyohopannychiam

inseripsit secedere ex Gallia statuit. Verum talem

editionem nunquam eicstitisse suo loco docuimus.

8) Beg. du Conseil 25. Bée. 1559: L'on prie M. Calvin

d'accepter la bourgeoisie. Il a beaucoup remercié de cest

honneur.

9) Francofurdenses, Metenses, Trevirenses et alii Galli

profugi.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!