24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

75 EPISTOLA 3986 76

plicat, proprie regnare dicitur in eius persona. Unde

sequitur, ipsum quodammodo esse ubique, quia loco

includi non potest qui omnes coeli et terrae partes

fovet ac tuetur, omniaque sursum et deorsum suo

imperio moderatur ac tempérât. Dum nunc Christum

nomino totam unigeniti filii personam complector,

ut est in carne manifestatus. Ipse, inquam,

Deus et homo ubique est imperio virtuteque incomprehensibili

et infinita gloria: sicuti Claris effectis

eius praesentiam experiuntur fidèles. Neque vero

abs re praedicat Paulus (Eph. 3, 17) eum in nobis

habitare. Verum quod de immensitate virtutis dicitur,

quae in donis spiritualibus, invicto auxilio

totaque nostra salute apparet, ad essentiam carnis

torquere minime consentaneum est. Utinam saltern

multis, qui parum considerate nobis succensent, in

mentem veniret dictum in scholis papalibus tritum

ac célèbre: Christus ubique totus est, sed non totum!

(Lib. 3 Sentent, dist. 22) Répudient licet,

quia barbaries Petri Lombardi non arridet teneris

ac delicatis eorum auribus: quod tarnen scite dictum

est, a quocunque manaverit, libenter amplector.

Sed miror unde istae lautitiae, quum Westphalo

eiusque similibus arrideat Berengarii palinodia,

Christi corpus dentibus atteri et in ventreni deglutiri,

cur distinctio sobria fastidio sit, Christum

mediatorem esse ubique integrum, sed non carnis

respectu quae finibus suis continetur, quum infinita

sit eius potentia et operatio in terra non minus

quam in coelo sentiatur. Duae sunt usitatae voces,

unio et unitas : quarum prior ad naturas duas refertur,

altera soli personae convenit. Unitatetn carnis

et deitatis asserere eos quoque, nisi fallor, puderet

qui tarnen in hanc absurditatem imprudenter se

coniiciunt: quia nisi différât suaque proprietate

distinguatur caro ab essentia divina, confusa permixtione

in unum coalescent. Quod cavillando facete

interrogant, qua in plaga coeli empyrei sedeat

Christus, fruantur sane bellis istis speculationibus.

Ego quum ex spiritu sancto didicerim eum esse

supra omnes coelos (Eph. 4, 10), ex communi

scripturae usu coelum nomino quidquid extra mundum

est: ideoque mihi sufficit, dum quaerendus est

Christus, tollendas esse sursum mentes, ne si in

terra subsidant crassis superstitionibus implicentur.

Haec est totius controversiae summa quam

nimis pertinaciter exagitant praecipui adversae partis

duces. Nisi forte alterum caput addere libeat,

quod contendunt impios non minus fieri participes

carnis et sanguinis Christi quam optimos Dei cultores.

Ac nos quidem fatemur peraeque utrisque

offerri, et qualecunque sit hominum discrimen,

Deum tarnen semper manere similem sui : ideoque

eorum qui se perperam ingeruht vitio nihil decedere

ex sacramenti natura. Indignis ergo quum

det Christus corpus suum, tantum de receptione

superest disceptatio. Nos vero Christi capaoes negamus

esse quos diabolus mancipatos tenet et in

quibus sedem habet. Neque tarnen interea reiicimus

loquendi formam: Sacramento tenus ab, Ulis

Christum recipi, modo ne praeposteri interprètes

Augustini verba dépravent, quibus sacramental»

esus est substantias perceptio absque gratia: quod

insipidum commentum Augustino inoognitum fuit.

Ratio quam adducunt, ut infirma est, nullo negotio

refellitur. Christum venisse obiiciunt, non modo

electis in salutem, sed reprobis in iudicium. Nempe

8icut evangelium odor est mortis in mortem pereuntibus

(2 Cor. 2, 16) non receptum sed reieotum.

Quis enim fando unquam audivit mortiferam esse

Christi perceptionem ? Quod si incredulis damnationis

materia est Christus, quia ab ipsis respuitur,

non video qui conveniat, eius carnem recipiendo

damnationem sibi accersere. Excipiunt, esse nihilominus

obseratos ne admittant eius gratiam» Verum

ut sibi fidem adstruant, inprimis commentum istud

probare necesse est, eos qui sunt a Christo alienissimi

comedere eius carnem quasi exanimem et

omni sua virtute orbatam et vacuam.

Fideliter et absque fuco exposui cur tarn hostiliter

hodie nobiscum decertent qui se iactant esse

Lwtheri discipulos. Qua eadem de causa Philippum

Mélanchthonem virum ob incomparabilem rerum optimarum

scientiam, summam pietatem aliasque virtutes

aetatum omnium memoria dignum, quem sibi

magi8trum esse antehac professi sunt, nunc diris et

exsecrationibus mortuum devovent. Ac mirum est,

ut sibi favorem acquirant, tam superbe Augustanae

confessionis patrocinium obtendere, cuius autor ipse

maxime idoneus et fidus debuit esse interpres,

Turbulentos rabulas intelligo, apud quos neque hirmanita8

neque pudor ullus viget. Nam qui excellunt

in illa parte aliquanto modestius sibi tempérant.

Et tarnen iure conqueri mihi licet quosdam

illiberaliter agere, dum nomen meum, quod germanica

lingua impetiverant, in latino libro expungunt.

3 ) Hoc quidem surdo maledicere est.

Verum illis omissis ad tumultuosos clamatores

redeo, qui fere similessunt phreneticis Zelotis, quorum

apud Iosepham fit mentio, 4 ) quorum intempérie

accensum fuit funestum bellum quo consumpta

fuit Iudaea. Nullum atrocius reperiunt maledictum,

quo tuam Celsitudinem incessant, illustrissime

Princeps, quam nomen Calvinismi. Unde vero tanta

odii in me acerbitas, non obscura est coniectura.

Nam quum victoriae eompendium in eo positum

esse duxerint, si oppresso et sepulto causae statu

perstringerent simpücium oculos, nihil mirum si

urantur, discussas esse ignorantiae nebulas in qui-

3) Mudü ad Eberum. Cf. N. 3956. 3968.

4) In margine legiiur: de bello Iudaico 1. 14 et 5 (sie).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!