24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

73 1563 IUL. 74

barbarie expostulare libeat, quod hominem de ecclesia

Dei non male meritum, et cuius laboribus

aaiuti, quam vis dissimulent, se venditant apud imperitps,

tantopere abominantur, ad fucandam hanc

iDgratitudinem nullus illis color suppetet. Dum

ergo Calvinismum obiiciendo aliqua infamiae nota

tuam Oelsitudinem aspergere conantur, nihil aliud

quam suam pravitatem cum stultitia frustra et

magno suo cum dedecore produnt. Quod si quid

sibi consequi videntur apud sui similes, ex opposite

apud pios, eruditos, compositae mentis integrique

iudicii homines mea vox personandis iustis

tuis laudibus, ut spero, exaudietur. Eingunt quidem

eiusmodi rabulae et fortiter clamitant, tanquam pro

aris et focis se dimicare: verum an ita sit iudicare

cuivis facile ac promptum est. Et ab excutiendis

quidem eorum deliriis supersedebo, quando maior

eorum pars quid garriat non intelligit: tantum capita

breviter attingam in quibus ab ipsorum magistris,

quos tarnen nihilominus amo, dissidemus.

Christi carne et sanguine vere nos in sacra

coena pasci, non secus ac panis et vinum corporum

sunt alimenta, ingenue fatemur. Si quaeritur

explicatio magis dilucida, carnis et sanguinis Christi

substantia spiritualis nobis vita est, eaque sub panis

et vini symbolis nobis communicantur: quia Christus

mysterium coenae instituons neque fallaciter

quidquam promisit, neque lusit inanibus spectris,

sed quod re ipsa dabat externis signis repraesentavit.

Nunc de modo communicationis restât quaestio.

Hinc vero nascitur conflictus, quod subscribere

eorum imaginationi recusamus qui loci praesentiam

exigunt. Dicimus, quamvis in coelo sit

Christus, arcana tarnen et incomprehensibili Spiritus

eius virtute ad nos penetrare gratiam illam, ut

caro eius nobis sit vivifica, nos autem simus caro

ex carne eius et ossa ex ossibus eius (Eph. 5, 30).

Ab illis contra, nisi se Christus in terra sistat, nulla

eius admittitur communicatio. Porro ut localis

praesentiae odium fugiant, commentum Ubiquitatis

minus probabile fabricare necesse est: quod si non

videmus posse cum fidei principiis conciliari, ruditati

saltern nostrae ignoscant. Hic non sequimur

proprium sensum, sed quantum intelligentiae divinitus

nobis concessae modulus capit, Christi corpus

esse ubique minime cum scriptum consentaneum

est. Verum quantumvis reclamet Christus ipse et

apostoli, ut immensitas deitatis in carnem competat,

sufficit illis personalis unio. Atqui nemo hactenus

praeter Eutychen docuit, sic permixtas fuisse

naturas, ubi Christus homo factus est, ut quod deitati

proprium erat human ae naturae commune fieret.

Equidem nolo ex hominis damnati nomine

illis odium conflare: monendi tarnen sunt ut propius

et attentius secum reputent, quorsum bonos

quoque, doctos et perspicaces abripiat contentio,

ubi tantum ad causae suae patrocinium feruntur.

Certe quum in concilio Ephesino hoc refutandi Nestorii

optimum esset compendium si unio personalis

communicaret inter naturas quod cuique est proprium,

hoc proferre, quia pro summa absurditate

repudiatum esset, nemini venit in mentem. Itaque

valde miror eos qui nobis adversantur, in quern labyrinthum

se demergant, non considerare. Nam

si deitatis immensitas Christi carni convenu, quia

Deus manifestatus est in came (1, Tim. 3, 16),

pari quoque ratione divinitas eius et doluit et esuriit

et morti fuit obnoxia et denique mortua. Neque

enim effugient quin mutua sit argumentandi

ratio. Pronunciavit Christus adhuc mortalis se

ne8cire quando futurus esset dies iudicii (Marc. 13,

32). Annon his verbis palam et articulate aliquid

humanae naturae vendicat quod ad divinitatem

transferre fas non esset? Quod de communioatione

proprietatum obtendunt intempestivum est et, quod

bona eorum pace dixerim, in re minuta hallucinantur.

Quia filio hominis tribuere quod deitatis proprium

est, ac rursum transferre ad deitatem quod non

nisi humanitati convenu, impropria et aspera est

loquutio : ne rudes impingerent confuse res diversas

miscendo vel improbi rixandi materiam arriperent,

hanc figuram vocarunt orthodoxi scriptores i3no-

(làztav xowoovfav. Qüod de verbis illi dixerunt ad

rem parum considerate trahitur. Agebat Christus

in terris quum dixit filium hominis in coelo esse

(Ioh. 3, 13). Ne quis male exercitatus putaret immensum

fuisse Christi corpus, obviam itum errori

fuit familiari admonitione, propter unitatem personae

verbis pronunciari de filio hominis, quod, tarnen

non quadrabat nisi divinitati. Verba Pauli sunt

apud Lucam (Act. 20, 28) Deum redemisse ecclesiam

sanguine suo. Ne quis inde conciperet Deum

sanguineum, ad nodum expediendum valere debuit

eadem admonitio: quia idem est homo et Deus,

verbo tenus ad Deum transferri quod in naturam

humanam proprie cadit. Quum patribus loquendi

figuram ad simplices docendos accommodare propositum

fuerit, vel perperam vel parum verecunde

alio trahitur ut proprietatum communicatio realis

sit mixtura utriusque naturae. Atqui sedet Christus

ad patris dexteram, quae ubique diffusa nullo

spatio locorum capitur. Fateor sane, et immensam

esse Dei dexteram et quacunque patet simul extendi

Christi imperium, quod sessionis voce scriptura

metaphorice significat. Nam quod passim Deo

asseritur nunc ad Christum transferri extra controversiam

est: ideoque tantundem valet Sedere atque

mundi gubernationi praeesse, quod Christus cum

patre commune habet. Imo, quia per ilium pater

mundum sustinet, potentiam suam exserit in administratione

rerum omnium, praecipue vero in ecclesiae

gubernatione praesentiam suae gratiae ex-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!