24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

61 1563 IÜL. 62

indicium. Hic bonus Petrus Sturmius, cuius funus

heri fuit: Ubi nunc, inquit, sunt tot et tantae haereses

quae Zanchio obiiciebantur ? Spes certa fuerat

mihi facta disputationis vel saltern colloquii. Interim

nihil minus curabatur, vocatur vero utraque

pars seorsum. Mecum ita est actum, ut totam de

praedestinatione et pérseverantia doctrinam et probarint

ipsi compositores et dixerint, adversae parti

non improbari. De coena vero ita, ut admiserint

hanc meam de praesentia corporis Christi explicationem,

corpus Christi non esse praesens corporibus

nostris, quum non se illis communicet. Neque enim aut

oculis aut ore, aut aliis sensibus corporis percipitur:

sed praesens esse animis fidelium, quod illis vere

communicetur et ab illis percipiatur. Illam autem

rem dici esse praesentem, quae aliquo modo percipiatur,

et eatenus esse et dici praesentem, quatenus

communicatur atque percipitur: etiamsi, quod distantiam

et localem propinquitatem attinet, aliquando

ea res sit remotior, aliquando propinquior. Exemplum

habemus in sole: quum supra nostrum est

hemisphaerium, non ita multo magis propinquus,

nobis est: quam quum occidit, interim tarnen dicimus

nobis esse praesentem, quum vero occidit, absentem

: unde hoc ? a definitione praesentiae, quia

scilicet tum nobis communicat suum corpus spectandum,

et per corpus calorem atque lucem participandam

: quum vero occidit, non amplius nobis

communicatur. Ad exemplum in auditoribus qui

intersunt concioni. Tu concionans, tarn praesens

es illis qui sunt ad portam templi quam qui astant

pulpito. Quamobrem? quia tarn illi quam isti vident

et audiunt te. Propinquitas igitur aut distantia

loci non facit vel praesentiam vel absentiam

rei per se : sed ipsa communicatio vel privatio communionis.

Haec similia fusius ad te nunc quam

ibi tum. Interim tarnen sententiam intellexerunt et

probarunt. Manducationem oralem, ut vocant, ita explicarunt,

ut dixerint, se minime sentire, corpus Christi

ore corporis nostri manducari : quasi illud nostrum os

attingat: sed tan tum propter unionem sacramentalem

se ita aliquando loqui. De manducatione impiorum

non convenit inter nos. Caetera, fuerunt meis explicationibus

et responsionibus contenti. Conceptos igitur

articulos aliquot de praedestinatione obtulerunt

subscribendos. Quum urgerem controversos esse

iudicandqs et^ an essent haeretici vel novi nee ne

esse pronunciandum, articulos propositus non venisse

in controversiam: responsum fuit, non venisse

se ut iudicent, sed ut componant: iudicium pertinere

ad aliquam synodum: in suo eos manere statu:

curare se tantum, ut tollatur hoc dissidium atque

scandalum scholae et ecclesiae. Quid tu hie egisses?

Articuli nil in se continebant apertae impietatis:

tantum videbam obscurari veritatem. Si non

subscripsissem impediebatur concordia, causa bona

periolitabatur : eiieiebar ut homo turbulentus et

concordiae inimicus. Videbar autem, me posse

subsoribere salva conscientia, praesertim quum liceret

protestari. Interim tarnen restiti propter alias

causas usque ad extremum. Tandem iudicavi,

praestare subscribere, quam diutius repugnare. Sum

itaque primum ita protestatus coram omnibus compositoribus

collegisque meis: primum me nolle, ut

hac mea subscriptione ullum fiat praeiudicium aliis

academiis, ecclesiis, veritati: deinde ut nihil derogetur

doctrinae, quam hie docui per 8 annps, quae

etiam continetur in meis lectionibus, disputÄionibus,

confessionibus : postremo ut liceat mihi tarn August.

Confessionem et Apologiam, Articulosque concordiae

inter Lutherum et Bucerurn, quam hos praesentes

articulos, interpretari iuxta regulam verbi Dei, doctrinam

Augustini, Lutheri, Buceri. Deinde ita subscripsi

conditionaliter : Hanc doctrinae formulam,

ut piam agnosco, ita et reeipio: Ego Hieronymus

Zanchius. Çalvinus ad me scribit *) ut tester me

sincero pacis studio adduetüm subscripsisse, et ut

maneam in sententia idemque profitear, sed additis

exceptionibus, quas feci coram compositoribus. Et

ad HoTbrachum scribit, ut si urgeant adversarii per

Dominos subscriptionem: (non enim adhuc subscripsit,

me etiam praeter alios dissuasore) ne simpliciter

earn recuset, sed admittat, praemissis exceptionibus,

quemadmodum videlicet et ego feci.

Nunc habes omnia et argumentum, unde possis

iudicare de to ta actione, et defendere veritatem contra

homines male iudicantes. Non est tarnen haec

mea epistola spargenda, praesertim hoc tempore:

quia ea abuterentur nonnulli. Oportet autem uti

modestia et patientia, propter Dominum, non enim

sibi Christus placuit. Incipiam profiteri Mosen.

Vale et ora pro me. Argentorat. 10. Iulii 1563.

3979.

LA REINE DE NAVARRE AU SÉNAT DE

GENÈVE.

Elle demande la prolongation du congé de

Merlin. >)

(Archives de Genève. Pièces historiques. Liasse 1713 avec

souscription autographe.)

4) Literae non exstant.

3979.1) Voir N. 3961 et ci-après N. 3988.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!