24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

53 1563 IÜN. 54

inaudita vitiorum monstra virtute verbi divini pugnare,

quum in aliud malorum mare incidimus, quod

nisi Deus avertat, ex bello terra marique suscepto

in nostras ecclesias effundetur. Ita enim sunt

comparata hominum ingénia ut bello détériora

fiant. Porro non est quod nostras ecclesias pluribus

tibi commendem, scio enim quantae tibi sint

curae. Vale, frater carissime, et in isto evangelii

promovendi flagranti studio constanti fortique animo

esse perge. Dominus te cum tuis fidelissimis collegis

diu suae ecclesiae incolumem servet. Uxor et

filioli mecum tibi ex animo salutem plurimam dicunt.

3974.

Tuus ex animo

F. Sampaulinus.

CALVINUS BULLINGERO.

Gravissimo morbo cruciatus tandem aliquantulum

levationis sentit. Mes Galliae quo in statu sint

exponit, ubi non male cédèrent nisi principum mollitie

impedirentur.

(Plnra exstant huius epistolae exemplaria, autographon nullum.

Describimus ex oodice Sangallensi MS. Vol. 41. Epp.

XII. fol. 224. Contulimus praeterea Genevensia Cod. 107",

fol. 266, et Cod. 108, fol. 151, Bernense Tom. VI. p. 1222,

Turicense F. 43, olim VIII. fol. 435 in quo legitur: Haec

data Blaurero, denique Simleriannm Vol. 107, qui se sumpsisse

dioit ex originali Ionvillaei in bibl. Schmidiana in Wollishofen.

Versionem anglioam habes Tom. IV. p. 320.)

S. Dictare haec celeriter me cogit boni quidem

sed parum considerati hominis incogitantia, qui filios

istuc missurus non ante me admonuit de eornm

discessu quam dum eos volebat dimittere. Nunc

magno dolore levatus sum, ex quo calculum sum

enixus nucleo avellanae fere parem. ') Quia mihi

valde molesta erat urinae retentio, equum ex consilio

medici conscenderam ut agitatio ad calculum

3973.1) Nisi omnino fallimur scripta est post finitum bellum

civile a. 1562—1563. Sampaulinus, olim Viviacensis, fuit minister

in Montélimart 1560—61 (Arnaud II. 427), postea ap.

Bieppenses. — Cf. N. 3350. 3449. JDieppae scripta videri

potest quum de hello terra marique suscepto sive potius minante

dicat.

3974.1) Calcülo eum laborasse dicit etiam Besä in Vita C.

commentario in losuam praefixa p. 44, Coïladonius tacet p. 102,

nescio utrum casu an de induslria. In Vita a Nickélio édita

p. 34 legitur: Calculum alioqui nunquam nisi aliqnot ante mortem

mensibus senserat.

eiiciendum me iuvaret. Domum reversus ecce sanguis

faeculentus loco urinae: postridie calculus e

vesica in oanalem prorupit : hinc acerbiores cruciatus.

Longius dimidia hora totius corporis concussatione

conatus sum [me] 2 ) liberare. Nee tarnen

quidquam profeci, nisi subsidio aquae calidae adiutus.

In [terior] 3 ) canalis undique exuleeratus fuit, ut largus

sanguis profitieret. Nunc mihi revixisse videor

quia data est bidui relaxatio.

De statu Galliae copiosius scriberem si plus suppeteret

otii. Lugduni reddita sunt templa sacrificis, 4 )

quatuor tantum nobis relicta, ex quibus unum astute

falso praetextu impetratum fuit. Qui ante

urbi praefuerat 5 ) revocatus est, homo sedati mansuetique

ingenii, papistis exosus quia nobis favet.

Animos ubique pii colligunt. Multis in locis hostes

adhuc tumultuantur, ac tarn incendiis quam caedibus

exsultat eorum rabies. Eo tandem prorumpent

ut suos quoque patronos sensuri sint implacabiles. 6 )

Conestabilis mitescit indies. Regina, tametsi Principi

blanditur, levis tarnen et versuta nullam spem

vel perquam exiguam nobis facit. Etsi autem 7 )

nihil in ea sincerum, morem tarnen gereret 8 ) si

videret hominem cordatum et magnanimum. Quanquam

curia Parisiensis tandem consiliarios qui profugi

erant admisit, multi tarnen se munere abdicarunt,

hoc est, peeunia commutarunt. Id aegerrime

fert Oancellarius, qui vellet illic quam plurimos esse

nostrae partis. Itaque severe istas resignationes quantum

in se est prohibet. Admiraldus domi 9 ) adhuc

quiescit. Frater eius in aula est. Connestabilis vix

tandem extractus ut contra Anglos exercitum ducat,

Aut Condensis mollitie et ignavia nihil turpius,

aut brevi continget aliqua mutatio. Vale, ornatissime

vir ac observande frater. Dominus te incolumem

tueatur, donis suis magis magisque locupletet

ac labores tuos seeundet. Saluta ,0 ) diligenter omnes

symmystas. Oollegae etiam mei qui nunc

2) Exemplar SangaUense in margine lacerum.

3) Interea 8. om. totum lur.

4) Hist. eccl. III. 243: Le mareschal de Vieilleville fut

envoyé à Lyon, pour passer puis apres en Dauphinë et en

Languedoc: la venue duquel, comme il estoit homme d'esprit

paisible et qui ne s'estoit iamais rendu partial en ces derniers

troubles, servit de beaucoup pour adoucir les esprits. La paix

fut publiée, lieux assignés à ceux de la religion qu'ils basèrent

depuis à grands frais Mais pen à peu ils furent

fort mal traittés. L'effect monstra que le texte de l'Ediot et

l'intention de ceux qui manioient les affaires ne s'aceordoient pas.

5) François d'Agonlt, Comte de Saùlx, gouverneur de

Lyon depuis 1551 (ibid. 215).

6) that even their protectors will feel that they are implacable.

7) ante Tur.

8) Flures add. Prinoipi.

9) i. e. in dominio suo Châtillon-

10) Hos Ultimos versus praebent exemplaria Genevensia,

Bernense et Simlerianum, non vero SangaUense et Turicense.

4*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!