24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

51 EPI8T0LAE 3972-3974 52

Quum igitur ventum esset ad locum ubi erant domini

nostri et compositores, omnesque professores

et aliqnot alii: post actas gratias iis quibus debebantur,

dixi me subscripturum, sed praemissa prius

hac protestatione: primum, me nolle, ut hac mea

subscriptione aliquod fiat praeiudicium aliis ecclesiis,

academiis, et veritati, deinde nolle ut aliquid derogetur

illi doctrinae, quam hic Argentinae docui per

octennium, et quae continetur in meis praelectionibus,

disputationibus, confessionibus: postremo ut

mihi liceat tarn Augustanam confessionem, Apologiam

et articulos concordiae, quam hos praesentes

articulos, interpretari iuxta regulam verbiDei, doctrinam

Augustini, Lutheri et Buceri. Deinde conditionaliter

subscripsi in haec verba: Hanc doctrinae

formulam, ut piam agnosco, ita etiam recipio:

Ego Hieron. Zanchius. Postridie condonatis omnibus

iniuriis, datae fuerunt dexterae societatis et

cptXadtl(f(aç.

Ita compositum fuit dissidium, ut nihil detractum

sit de veritate doctrinae. Interim tarnen non

desunt qui improbent factum : sed isti non perpendunt,

quid sit illud: Christus non sibi placuit,

neque cogitant, quanta mala secum adferant dissidia.

Our propter pacem inter tot et ministros et professores

unius civitatis, non debuissem Augustanae confessioni

et eius Apologiae subscribere, eo praesertim

modo quo subscripsi : et admissa mea a compositoribus

explicatione, et deinde etiam protestatione?

Offenduntur illis verbis Apologiae: Corpus Christi adesse

in coena vere et substantialiter. At ego explicavi

quo pacto admitti possint: et illud dici praesens

esse vere et substantialiter participator. *)

Quum sol est supra nostrum hemisphaerium, et

suum verum et substantial corpus nobis visendum,

et per corpus calorem atque lucem participandam

communicat, an non dicimus et quidem recte: solem

nobis esse praesentem vere et substantialiter?

quemadmodum et contra, quum progressus ad aliud

hemisphaerium, quia non amplius sese videndum et

participandum nobis communicat, dicimus abesse :

quum tarnen quoad localem propinquitatem aut

longinquitatem, tarn procul distet a nobis, quum est

supra nostrum, quam quum est supra aliud hemisphaerium?

Quid igitur prohibet, quin etiam dicamus

corpus Christi adesse vere et substantialiter

illis quibus vere et substantialiter se communicat?

At, inquiunt, alii non ita intelligunt et interpretantur

ut tu. Neque ego subscripsi, aliorum interpretationibus,

sed tantum verbis Augustanae confessionis,

idque iuxta ilium sensum quern ego pium

esse agnosco, et interpretatio mea fuit admissa.

Aliter certe Calvinus iudicat, cuius iudicium longe

4) Hic evidenter error in textu. Sensum assequi poteris

ex loco simili in ep. ad Garnerium N. 3978.

pluris facio quam multorum aliorum, quia vere

spiritum Dei habet, et magis spectat ecclesiarum

aedificationem, quam gloriosam in nostris phrasibus,

dictionibus et syllabis pertinaciam. Is ad pastorem

nostrum scribit, sibi non probari, ut simplicité!* recu8et

subscribere, et consulit ut subscribat, modo

addàntur et admittantur exceptiones: et ad me

scribit, ut tester magistratui, me serio pacis studio

adductum subscripsisse: sed cum illis exceptionibus,

et me idem etiam nunc profiteri et confirmare.

Si spes ulla fuisset vel impetrandae disputationis, in

qua palam triumphasset Veritas: vel audiendae

definitivae, ut vocant, sententiae de tota controversia:

vel tollendi aliqua alia mediocri ratione dissidii,

ego nunquam subscripsissem. Sed quum nihil

horum possemus sperare, quid obsecro agendum

nobis erat? Credo te, quae tua est pietas atque

prudentia, non aliter quam nos fecimus facturum

fuisse. Quod si fallor, ignosce huic meo de tua

pietate iudicio : ignosce etiam rogo non iam amplius

brevitati, sed nimiae meae prolixitati, et vale, meque

in numéro amicorum tuorum conserva. Iubeo

vero salvere meos quatuor compatres, generosos.

D. Wrotum, Koocum, Henr. KnoUutn et deHetonem:

et cupio ut cum illis communices et aliis doctis

hanc nostram compositionem : et quid de ea et tu

et illi sentiant, ad me candide scribas. Dominus

Iesus suo vos spiritu semper regat ac protegat. s )

3973.

SAMPAULINÜS CALVINO.

Vix ex miseriis belli Dei gratia ereptae iam in

aliud malorum mare inciderunt ecclesiae.

(Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 217.)

Ornatissimo et doctissimo viro D. Passellio.

S. Quo in statu sint res nostrae et quid firmi

certique hoc tempore sperare possimus, ex fratre

qui ad te has perferendas suscepit plane intelliges.

Ego vero quotidie atque adeo in horas verissimum

esse comperio quod turn ex verbo Dei tum ex doctissimis

tuis explanationibus didici, praecones scilicet

et studiosos evangelii semper accinctos et veluti

sublato in altum altero pede paratos esse debere ad

sequendum quo Deus vocaverit. Caeterum vix coepimus

ex miseriis postremi belli eluctari et adversus

5) Be die et mense [nütil certi habemus, de anno vero

non est quod dubites.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!