24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

49 15G3 IUN. 50

dem verbum apertum de praesentia corporis Christi

in coena in scripturis reperiam. Sed tarnen ne putent

me subterfugere et non audere explicare etiam

de hac quaestione meam sententiam, dicturum me

quod sentiam. Principio, me nullo modo posse admittere,

praesens esse corpus Christi in coena corporibus

nostris, illam enim rem dici alicui esse

praesentem, quae sese aliquo modo ei, oui dicitur

esse praesens, communicet et ab ipso percipiatur.

Illam vero dici esse absentera, quae nullo modo

sese communicet et percipiatur ab eo cui dicitur

esse absens, sive ea res (quantum ad localem vel

longinquitatem vel propinquitatem attinet) sit propinquior

vel remotior. Deambulabat ibi Sulcerus,

quum Iacobus Andreae assidens mecum ageret de

coena. Exemplum igitur ab ipsis desumtum attuli

in haec verba: Yos domini compositores dicimini

esse et vere estis mihi, hoc est, corpori meo praesentes,

quia ipsi vos communicatis mihi et meis

sensibus et a me percipimini, dum ego meis oculis

vos video et auribus audio, et tarn mihi praesens

est D. Sulcerus, qui déambulât, quam vos reliqui

qui assidetis: quanquam quod localem distantiam

et propinquitatem attinet, ille remotior sit a me

quam vos, et vos quam ille propinquiores. Qui

vero foris sunt extra hoc hypocaustum (erant enim

aliquot famuli dominorum foris) dicuntur abesse:

quia illos nee audio nec video, nee ullo corporis

sensu percipio. Manifestum est autem, verum et

substantiale corpus Christi non communicari corpori

meo in coena: nullis enim sensibus corporis

id percipio: quum nec oculis videam, nec auribus

audiam, nec naribus olfaciam, nec manu tangam

nec palato gustem, non possum igitur ullo modo

dare, corpus Christi praesens corporibus nostris esse

in coena. Caeterum quin idem corpus Christi verum

et substantiale praesens sit menti meae in

coena, ubi maxime efficax est, infitiari non possum,

quum extra controversiam sit, illud vere fidelium

mentibus communicari et ab ipsis vere percipi :

oculo enim fidelis mentis seu interioris hominis videtur,

eiusdemque manu capitur et ore comeditur,

atque ita comeditur, ut illius virtutem et effecta

salutaria in nobis ipsis sentiamus. Non possum

igitur 8impliciter negare veram et substantialem,

hoc est veri et substantial corporis Christi in

coena praesentiam: sed in eum sensum, quem explicavi.

Hie Iacobus Andreae cum admiratione :

Profecto, inquit, vos idem sentitis, quod et nos.

Audivisti, inquam ego, sententiam meam D. D. Si

haec est quoque vestra sententia, gaudeo mihi, gratulor

vobis et ecclesiae. Nunc, inquit ille, video,

cur tot argumentis confutes (nempe in mea confessione)

id quod nos dieimus: Corpus Christi ore

etiam corporis manducari : quia putatis, nos ita sentire,

corpus Christi ore nostri corporis manducari, quasi

Calvini opera. Vol. XX.

corpus Christi nostrum os et corpus attingat.

Omnino, inquam, ita e vestris scriptis iudicavi vos

sentire. Minime, minime, inquit ille, ita sentimus:

sed nos ita loquimur propter unionem sacramentalem.

Tum ego: Si non aliter sentitis, non damno

istam loquutioneru. Nam et ego admitto, propter

saoramentalem unionem, id attribui corpori Christi

quod proprium panis, et contra pani id quod proprium

est corporis Christi. Sed de manducatione

indignorum, quid sentis, inquit ille? Si nomine

indignorum, respondi, intelligatis homines plane impios,

qui vera fide destituti sunt, non possum admittere

ab illis corpus Christi manducari. Si vero

homines fide quidem praeditos, sed ea imbecilliori

et solutions vitae quam Christianum deceat, non

refragor. Tales enim fuerunt Uli Corinthii, quos

Paulus docebat, quia indigne manducarant corpus

Domini, a Domino iudicari, hoc est, castigari, ne

cum hoc mundo damnarentur. Non potuit inter

nos de hoc articulo conveniri. Sed ego non dubito,

inquit ille, quin si diligentius hunc etiam articulum

examinaveris, sis in nostram Bententiam venturus.

Satis, inquam ego, diligenter examinavi, et aliter

quam sentiam sentire non possum. Bene, satis

est, inquit, de coena dictum: agimus gratias Deo,

quod in hoc etiam articulo de coena, non est magna

discrepantia inter vos: quum utrique fateamini veram

et substantialem praesentiam.

Ita discessum fuit. Conceperunt deinde articulos

quosdam de praedestinatione : hos dederunt

utrique parti inspiciendos : sed mihi cum tanta

festinationo exhibuerunt legendos, ut nollent eos

vel unam noctem apud me pernoctare. Tandem

ubi vidèrent, me nolle illis subscribere, nisi prius

a me diligenter domi examinarentur permiserunt,

sed hac lege, ut neque describerem neque curarem

describendos. Adiecerunt illis, ut etiam de coena

aliquid statuerem, saltern in genere, oonfessionem

Augu8tanam et articulos concordiae inter Lutherum

et Bucerum. In articulis de praedestinatione, nihil

deprehendi aperte impium et quod non posset bona

conscientia admitti, quemadmodum et postea D.

Calvinus turn ad me turn ad pastorem nostrum

scripsit. Tantum vidi, ita eos artificiose fuisse

compositos, ut tarnen liquido appareret, compositores

magis curasse, ut articuli controversi obductis quibusdam

tenebris sepelirentur, quam ut Veritas aperta

luce explicaretur. Haec fuit una praeter alias causas,

cur diu, hoc est ad extremum fere usque, restiterim

ne subscriberem. Tandem quum viderem,

per me unum tantum stare, ne sùblato tanto dissidio,

quod erat non inter unum aut alteram, sed

inter omnes ministros una ex parte, et omnes professores

ex altera parte, pax et consensio fieret, et

viderem, me salva conscientia posse subscribere,

praemissa praesertim protestatione, assensus sum.

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!