24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

47 EPISTOLAE 3971—3972 48

sionem, aut protestandi meamque subscriptionem

explicandi, aut dimissionem petendi, consent alii

amici, inter quos est etiam D. Eustachius Chersetanus,

*) qui pro hoe tempore nundinarum dignatus

est apud me hospitari. Video multa mihi esse

deyoranda. 6 ) At modo placeam Christo et pro

mea virili ipsius regnum promoveam, satis mihi

fuerit. Neque vero ilia subscribendi formula alio

ammo usus sum, quam ut significarem, etsi artieulis

subscribebam, me tarnen haud iuxta aliorum,

sed iuxta meam, quam piam esse scio, interpretationem

subscribere: ut plane reapse eadem sit haec

subscriptio, licet verbis diversa, cum ilia, qua etiam

de principio, quum hue veni, Augustanae confessioni

subscripseram, sed cum hac exceptione, modo

orthodoxe intelligatur. Sed de iis satis.

Quae agantur in mundo digna quae a te intelligantur,

credo tibi ab aliis permultis significari:

ut de bello inter Danum et Suecum, 6 ) Anglum et

Galium, de equitatu Germanico, quern Schwartzreutter

vocant : ') huius imperatorem, Uteris a Landgravio

hie acceptis, mox ad Landgravium advolasse,

et opinionem esse, totum hunc equitatum mittendum

ad Suecum. Haec atque alia nova relinquo

aliis scribenda. Ego me toto animo tibi commendo.

Rogo vero Deum patrem per Iesum Christum, ut

te diu nobis conservet. Vale. Argent, pridie Calend.

Iulii Anno 63. 8 )

3972.

Tuus ex animo

H. Zanchius.

ZANCfflJS GRINDALLO.

Idem argumentum fusius etiam expositum.

(Ex Opp. Zanchi Tom. VIII. P. II. p. 139. — Zurich letters

II. Ep. 43, p. 60.)

4) Quercetanus, qui Francofordia relicta fortassis in

Galliam proficiscebatur.

5) Exstat in archivis nostris Thomanis Sylburgii famuli

eius epistola d. d. 8. lui. 1563 ad Samuelem Gonradi

filium Hubertum qua hie dieit Zanchum post reditum a ministris

maxime a Marbaehio summa cum diffidentia imo hostiliter

exceptum fuisse. {Schmidt p. 669, Söhrich. 114.)

6) de Thou, III. 487 et passim.

7) Rhingravii. Cf. Languet II. 249. Bartholdt 519.

8) Idibus luniis redux fuisse videtur. Ipse ad Garnerium

d. d. 10. lui.: Non ita multura ante nundinas nostras

(24. IMW.) et iam 14. Iun. praesens erat in Capitulo. (Schmidt

670.)

Tarditati meae ignosces, observande domine.

Nuper enim redii ex finibus Italiae: *) et prope

infinitas reperi quibus respondendum sit literas.

Aves intelligere, quomodo compositum sit nostrum

dissidium: dicam breviter. Propositum fuerat

de principio Dominis nostris, ut audio et video,

ita in hac nostra controversia sese gerere, ut quoad

eius fieri posset, salva et sarta tectaque maneret

utriusque partis dignitas : idque propter ministerium,

tum concionatorum in ecclesia, tum nostrum in

schola. Tametsi igitur per istud biennium, quo

causa fuit apud Dominos acta, optime ex perlectis

actis utriusque partis scriptis, et multarum ecclesiarum

academiarumque de meis thesibus iudiciis,

cognoverunt, actionem contra me ab adversariis institutam,

fuisse iniquam, et doctrinam meam, quae

accusata damnataque fuerat turn novitatis, turn

haereseos, neque novam, neque haeretioam esse:

noluerunt tarnen vel pronunciare de causa, vel saltern

ut disputatione decideretur permittere: sed accersitis

quatuor theologis a ) et aliquot iuris peritis, 3 )

partim Tubinga, partim Biponte, partim Basilea,

curarunt ut per istos dissidium componeretur. Isti

praesentibus etiam quatuor ex senatu legerunt acta

et utriusque partis scripta: perspicue viderunt, insignem

et mihi et veritati factam fuisse iniuriam.

Retulerunt ad senatum suum iudicium de scriptis

et actis. Hic D. Petrus Sturmius Scholarcha palam

dixit : Ubi igitur nunc tot et tantae haereses,

quae Zanchio obiieiebantur ? Egerunt deinde seorsim

eum utraque parte pro concordia. Quum ventum

est ad me: primum disertis verbis dixerunt

compositores, partem adversam idem quod et nos,

de praedestinatione sanctorum sentire, probare enim

doctrinam Augustini, Lutheri, Buceri : iis autem

tribus post scripturas totam meam doctrinam copiosissime

confirmaveram in meis lectionibus et confessionibus:

tantum superesse aliquid controversiae

de coena. Etsi igitur legerint meam confessionem

de coena, se tarnen cupere adhuc clarius ex me

audire quid sentiam de praesentia corporis Christi

in coena. In mea enim confessione nihil de praesentia

disputaveram, sed tria tantum praeeipua capita

explicaveram : primum, non sola symbola percipi,

sed etiam rem ipsam, verum corpus Christi et

verum eius sanguinem, hoc est Christum ipsum.

Alterum, utrumque manducari ac bibi, non ore corporis,

sed spiritus, hoc est fide. Tertium, idque a

fidelibus tantum. Hic respondi, me de hac quaestione

non libenter disputare, quod ne unum qui-

3972.1) Cf. praecedentem.

2) Vide N. 3934.

3) Wolf a Köteritz, ducis Wolfgangi Palatini oonsiliarins,

Heu rions Schwäblin Lie. eiasdem consiliarius, D. Kilian

Bertz, dncis Ohristophori, Daniel a Benchen, Obervogt zu

Newenbnrg.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!