24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

579 EPISTOLAE 4266-4268 580

levamus oculos, sed tamen trepidi et parum fidentes

non erigimur.

Caetera ex nuncio, quem ego idoneum putavi

cui tuto crederem. Tain incerta rerum et misera

conditio in animum meum induxit ut curarem meum

dare nomen magistro artis, ne morte mea cogatur

egere vel redire, simulque ut sudore vultus vitam

tueatur, suis si res ferat non defuturus. Quaesivit

mihi praeceptorem Lugduni, qui et factis

et verbo fidem suam testatur. Proximis feriis spero

institorem ad eos profecturum ut hoc perficiat.

Habeo hie qui suo tempore locum eius apud

vos repleant in meis malis. Intellige hoc esse unum

quod mea non sequatur mea* consilia. Amicum

nostrum et fratres quaeso saluta. Vale, et pax

Christi sit tecum. Commendo vobis

ultimum, et ne quis suboleat. Et vos cupio scire

apud quern sint, quia sum nonnihil sollicitas

4267.

INCERTUS CALVINO.

Post laudes Çalvini et miseri piorum status lamentabilem

descriptionetn aperit suum desiderium

Genevae quieturn locum obtinendi.

(Ez autographo Ood. Genev. 109, fol. 225.)

A Monsieur Maistre Charles D'eteville

a Lyon.

Nihil unquam mihi fuit optatius, vir eruditissime,

quam earn mihi aliquando occasionem dari,

qua te non quidem per literas salutarem, sed tecum

in colloquium venirem. Verum quando is hactenus

fuit status rerum mearum, ut id in quo mihi putabam

esse omnia minime potuerim consequi, non

putavi mihi committendum esse ut hie Claudius

noster sine meis Uteris istuc veniret, quibus tui

videndi desiderium aliquo modo tamdiu lenirem,

dum mihi coram licebit omnes animi mei cogitationes

in sinum tuum effundere. Me vero, quod

plerique soient, statim in fronte epistolae non excuso,

quod ignotus ad ignotum, tantillus ad tantum

scribo: idque humanitate tua fretus quae personam

non excipit. Neque te magnificis titulis onerans

pluribus exspatiabor in laudes tuas, ne quid auribus

tuis dare videar. Quum enim, ut scis, in nomine

non turpe est assentationis vitium, turn vero

in homine christiano turpissimum. Adde his quod

te in tarn illustri loco positum esse video ut omnium

paene Christianorum oculos ad te convertas, ut mea

commemoratione nihil ad laudum tuarum cumulum

possit accedere. Tu vero tot tantisque animi dotibus,

quibus te Deus ad illustrationem sui nominis

cumula vit, adeo non turges, ut te Pauli exemplo

non pudeat quotidie repuerascere, nutricisque in

morem lac praebere infirmas infantibus, praomansum

cibum in os inserere, donee adolescant in Christum:

nee tamen interim boni pastoris officium in te desiderant

qui solidiorem cibum appetunt. Hoc demum

boni et fidelis dispensatoris, sic omnium palata

tenere ut sciat quo quodque cibo gaudeat, nimirum

ut ubique vitetur fastidium, quod in tanta

palatorum varietate difficillimum est, nisi talis sit

oeconomus qui verbum veritatis recte novit, ut Pauli

verbis utar, OQ&OTO/IHV. Quare in tanta paucitate

bonorum doctorum non sine gemitu Deum assiduis

precibus oramus ut vos, quos verae ecclesiae columnas

appellare non dubito, propagandae evangelicae

doctrinae quam diutissime servet incolumes. Decet

enim vos in hac militia nullis frangi laboribus, séd

tanquam veteranos milites nunquam cessare in officio,

nee imitari nostrorum quorundam ignaviam

quorum alii in his locis dum sunt extra tell iactum

praesenti sunt animo, alii tamdiu pedem non referunt

dum ancipiti marte pugnatur. At crescente

cum viribus adversariorum audacia concidunt animis,

desperataque victoria turpiter ordinem deserunt.

Negari quidem non potest tantam hie esse tyrannidem

ut longe olim mitius actum fuerit cum apostolis,

quam hodie cum iis qui apostolorum doctrinam

sectantur, ut non iniuria dicas, eum altius divino

afflari spiritu quern non supplicii gravitas deterreat.

Eo enim res rediit, ut non iam sit otium istis in

vitam cuiusque inquirendi, sed levis suspicio in

discrimen adducit: nee raro extorquet quaestio quae

ne per somnium quidem unquam cogitaris. Nee

desunt yitvêofmQTvgtç, quorum calumniis oppressus

subito rapiaris ad supplicium. Quod si quern forte

sentiant ita principum favore sublevari ut spes sit

aliqua salutis, huic mortem accelerant, ne quis Deus

de improviso appareat. Tanta est sitis sanguinis

innoxii. Hie quid aliud quam exclamem: O tempore,

o mores! Vos si suspiria nostra, si gemitus

audiretis (quanquam non dubito quin ad vos usque

clamor noster perveniat, sed tamen, ut inquit ille,

oculi dolorem augent) profecto vere nostris malis

afficeremini, simulque animos vestros subiret admiratio,

quibus artibus Satan conetur ecclesiae maceriem

diruere. Quid dicam de iis qui semel gustato

dono Dei, quum sua autoritate intolerandae tyrannidi

sese opponere debeant, contra conscientiam

tantam ecclesiae vastitatem dissimulant, quique, dum

famae ac fortunis suis consultait, iniqua iudicia silentio

approbant, probro sibi ducentes si vel levissima

suspicione aspergantur. Et ne quid impietatis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!