24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

565 STTPPLEMENTUM. 566

cédèrent in gloriam iudicis, certe iudicarer iniuste:

sed non cedunt in gloriam iudicis, ergo non iudicor

iniuste, non iniuste censet me poena dignum. Hoc

antecedens me movet plurimum ex eo quod negat

quod superius diximus: iustificare esse iustum declarare.

Quod quum non posset negari, miror

Paulum nunc illud negasse. Non possum me hinc

expedire: tu videbis. Tertium argumentum confutat

triplex iudicium: unum eorum qui, quum audirent

a Paulo et caeteris iustum declarari Deum

nostris delictis, nihilo tarnen secius relinqui iustum,

dicebant mala esse facienda ex doctrina evangelii.

Quod quum esset ridiculum, reiiciebant evangelii

doctrinam. Alterum est eorum qui dicebant, ex

praedicatione Pauli Deum posse colligi iniustum,

quod annunciaret Deum nostris delictis ostendi

iustum, quorum proxima erat argumentatio. Verum

quum Paulus sentiret, fide id esse consentaneum

quod ratione esse potest repugnans, hoc et illud

iudicium sic confutat. Si Deus esset iniustus ob

id quod punit quod commendat iustitiam suam, iudicium

eorum esset longe rectius qui dicunt mala

esse facienda ut inde veniant bona, quod nostra

iniquitas commendet iustitiam Dei, et nibilominus

ipse relinquitur iustus. Sed haec non est habenda

rata conclusio, ergo neque ilia, quippe ea sunt fide

consentanea quae ratione sunt maxime pugnantia,

et contra ea sunt fide pugnantia quae ratione sunt

consentanea.

Hactenus mentem explicui Pauli ut potui. Si

videris me aliud a Paulo sentire, precor te ex

animo ut me ad Paulum reducas. Yale. *)

4355.

SERVETUS CAL VINO.

Proposuerat ille ires quaestiones : An homo Iesus

crucifixus sit filius Dei? an regnum Christi sit

in hominihus? An baptismus debeat in fide fieri?

Ad quas Calvinus respondit prima vice Tom. VIII.

Opp. p. 482; altera vero post refutationem Serveti

sibi oblatam p. 487 seqq. lam ad hanc secundam

responsionem hie iterum rescribit quae quidem Calvinus

suo libello contra Servetum edito inserere supervacaneum

duxit.

(Ex autographo Cod. Qonev. 113, fol. 108.)

4254.1) De autore et seripto tacentes docti videbimur.

De prima quaestione non amplius contendam.

Hoc unum te lubens monebo ne illud trium rerum

monstrum tantum et tarn impossibile in Domino tu

admittas nullis bene intellectis scripturis probatum.

Hac tarnen ratione tu moveris quod Deus ab aeterno

dicitur pater. Quasi ego non clare docuerim

seclusa in Deo temporum ratione eum semper dici

patrem et ab aeterno filium hunc generare, in quo

et patres antiqui spem habuerunt. Ad logon tu

provocas, quasi Iohannes voluntate humana logon

dixerit potius quam filium. Ad obiectionem meam,

quod monströse discerpitur Deus et quod duo filii

doceantur, tu nihil respondes, sed quasi ludens de

duobus sermonibus obiieis, non animadvertens in

dispensatione consistere sermonem, filii autem vocabulum

esse magis substantiate, et quod hie filius ab

eo sermone dicitur filius et sermo. Imponis mihi

quod sermonem ego dicam aliquando coepisse. Oppositum

expresse doceo in prineipio primi dialogi.

Hypostasim eius, dispensationem aeternam, futuri

hominis personam et substantiam manifeste doceo,

ut in ea facie videatur Deus.

In seeunda quaeatione regnum Christi in nobis

non satis agnoscens rogas ubi doceat Iohannes

taies nos esse in mundo qualis est Christus. Verba

eius cap. 4. prioris epistolae sunt haec: Fiduciam

habeamus ad diem iudicii quia sicut ille est et nos

sumus in mundo hoc. Talem fiduciam hinc merito

sumit Iohannes. Nam si praesentem huius regni

Christi gloriam et gustum a nobis exeludas non

erit in nobis alterius futuri talis et tarn certa fiducia.

Mihi deinde succenses quod cum Christo dicam,

eum qui minimus est in regno hoc esse maiorem

ipso Abrahamo, et quod cum Paulo dicam Abrahamum,

fuisse carnalem. Ita me Paulus ipse doeuit Born. 4:

Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem

nostrum secundum carnem? Ex iis quae in ipso

Abrahamo secundum carnem gesta sunt deducitur

ibi spiritualium typus. Sicut alibi in Israel carnali

et Aaron carnali ostenditur figura spiritualium.

Carnalis dicitur tota illa vêtus generatio quia non

erant ita ut nos novo spiritu regeniti et ad coelestem

hanc novam vitam cum Christo resuscitati.

Annon spiritum novum attulit resurrectio Christi?

Non nego quin ad eandem futuram haereditatem et

ad idem Dei regnum sint patriarchae post resurrec-

tionem assumendi, sed praesentem gratiam et adventus

Christi dona coelestia esse nobis potiora. Hoc vollem

cogitares: Quomodo mortem Christus venions abolevit,

vitam nobis in lucem produxit et immortalitatem,

ut ad Timotheum scribit Paulus? quomodo

nos in suum coeleste regnum evexit? Si caro

Christi est vere eibus, est vere alimentum. Si est

vere alimentum, ille qui ea nutritur efficitur substantialiter

unum cum Christo. Substantiali autem

hoc carnis Christi eibo non est usus Abraham:

36*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!