24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

563 EPISTOLAE 4254—4255 564

Monsieur Monsieur Maistre Iehan Calvin humblement

randes les présentes.

Domino Iohanni Oalvino sacratissimi evangelii fidelissimo

praeconi Iohannes Phagius S. d. p.

Quum mecum multum diuque cogitarem, praestantissime

domine, scribendumne mihi foret ad te,

complures me in diversum trahebant causae hune

in modum: Dedignabitur te tuaque scripta, utpote

inepta, atque a lectione (si tamen legerit ad calcem)

scombris merito sed iure iubebit. Kursus: Quid

tu? annon putas te fore illi iniuriosuin, qui ab illo

requiras ut tibi subinde recantilet ea cuius si diligenter

adverteris monumenta, tibi satis superque

satisfactum fuerit. Erit igitur tuae imputandum

inertiae, adeo impudens, ut hominem alioqui mille

curis districtum ad inanem laborem suscipiendum

tua importunitate adigas. Ex adverso haec me

acrius pungebant, mactoque animo esse monebant:

Hic est qui pro ea quam gerit provincia humanitateque

quam saepe animadvertisti, sive in scriptis,

tua non spectavit sed animum puta simplicem et

ab omni dolo longe alien'um. Kursus: An pudebit

te discere conscientiamque tuam in Christo stabilire.

Haec et similia deterrebant me quominus ad

te scriberem, monebantque contra ne vererer tibi

meam sententiam exponere. Videbar itaque, quod

dicitur, auribus lupum tenere. Verum hac tandem

victus rationé proxima non potui non tibi meam

exponere mentem (quanquam inepte). Turpe enim,

ne dicam impium, quam diu vivitur, non ambire

omnibus modis ut Christus in nobis crescat, iudicavi.

Itaque igitur locum Pauli quem existimo sic

intelligendum (ni tua nos alio revocet mensura)

precor animadvertas, cuius intelligentia me hactenus

mirum in modum torsit, ut qui videam multos

multa dicere nee mihi per omnia satisfacere.

Dixerat Paulus circumeisionem datain quod

divinis credidisset in Dei oraculis: ideo sibi ipsi

opponens quaerit an possit hinc effici ut Deus posait

mendacii coargui, quod quidam non crediderint?

Haec verba sic intelligo: duarum contradictoriarum

impossible est alteram veram esse quin altera sit

continuo falsa. Si igitur hanc promiserit Deus:

Omnis Israel non benedicetur, haec erit continuo

falsa. Quidam Israel non benedicetur, et contra.

Igitur quoniam hanc videmus veram, sequitur

Deum falsi promissi coarguendum qui promiserit

omnem Israelitam benedicendum. Paulus universalem

in particularem alio in loco contraxit, ut

evitet hanc absurditatem, hoc modo. Non enim

omnes qui sunt ex Israel hi sunt Israelitae, neque

qui semen sunt Âbrahae hi sunt filii Abrahae.

Itaque negat incredulis promissum fuisse. Num.

autem altera harum propositionum de futuro fuerit

determinate vera an falsa antequam advenerit, in

praesentiarum non dispute» : tantum quaero quomodo

Paulus hoc in looo sibi ipsi satisfeeerit. Paulus

itaque, ut sentio, respondet Deum veracem,

omnem autem hominem mendacem. Deum veracem

sie intelligo ut sit, tum in so, tum extra, natura

sua Ter ax: mendacem vero hominem, item tum in

se, tum extra, ut sit natura sua mendax, ut contraria

contrariis opponantur rite: ideoque nihil

habere hominem quod movere debeatDeum ad miserescendum

eius, et si eius misereatur, id fieri

ex sola sui ipsius misericordia, non autem ex aliqua

hominis dignitate. Verum quum audit homo se

esse mendacem, ut Deus iustificetur in sermonibus

suis, quaerit, ut est eius audacia in suo scelere excusando,

num possit Deo notam iniustitiae inurere,

et quum non potest negare in versiculo Davidis

quin sumi debeat Iustificari pro eo quod est iustum

declarari, hoc modo argumentatur : Is est habendus

iniustus iudex qui condemnat eum qui nil nisi quod

cedit in maximam iudicis gloriam admiserit: atqui

Deus poena decernit dignum peccatorem qui nil

admisit nisi quod in magnam convertitur eius gloriam:

ergo iniustus est Deus qui inferat iram peccatori.

Hic ego non possum distinguere consequentiam,

quod conclusio oolligatur necessitate consequentiae,

non autem consequentis. Proximum enim

concederem: in aliquo sensu Deum posse ostendi

iniustum et in aliquo iustum. Deinde concederem ut

particulam in versiculo Davidis contentam sumi debere

consequutive, non autem causative, ut cum

ipsis loquar, quod maxime mihi est molestum.

Caeterum iniuriam facerem apostolo qui vellem secus

respondere atque ille respondent. Nam ipse

sic loquitur: Absit! secundum hominem loquor.

Quae verba mihi videntur habere hunc intellectum :

Nego ullo modo consequi posse, etsi homo excusando

suam iniustitiam sic dialectice et demonstrative

sibi videatur argumentari. Quo responso videtur

nobis significare quod, quam vis peccemus minime

quin hominis humana ratio Deum immiscere possit

suis peccatis (omnia enim operator in omnibus)

tamen hie debet subticere seque humiliare, non inquirendo

cur voluerit sic nostris peccatis gloriam

suam illustrare. Videtur mihi praeterea significare

voluisse, fide tenendum, vel invita ratione, Deum

esse iustum. Eo enim sensu accipio illud: secundum

hominem loquor. Quod colligo ex sequentibus

argumentis tribus ab absurdo fidei deductis,

quibusque intelligo, solvisse praecedentem argumentationem,

cuius ratam ratio existimabat 'Conclusionem,

sine spiritu fidei iudicans. Haec àunt argumenta.

Si ex superipribus efficeretur haec' conclusio,

mundus esset iudicandus iniuste: sed hoc

est maxime fidei absurdum, ergo et adversarii conclusio.

Secundum argumentum: Si mea peccata

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!