24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

561 SUPPLEMENTTJM. 562

tim in muliere magis astuta et fraudulenta. Ex

quibus omnibus coniioimus quidem aeque mulieri

atque viro ademptam esse libertatem: id tarnen

comprobatum aut certum sine tuo aut ecclesiae (cui

vere a Deo praefectus es et merito) iudicio minime

habere possumus. Nihil enim certi ex nobis statuere

possumus aut debemus, qui non in ecclesia

Domini sed in tabernaculis peccatorum degimus.

Te itaque rogo et obsecro ut hac in re mihi et

plerisque aliis satisfaoias, et ut te virum omni laude

aignum, omni génère disciplinas ornatissimum, non

pudeat mihi adhuc more infantium balbutienti de

hac re rescribere. Vale, mihi in Christo venerande

Calvine, cuius praesidio te commendo. Valreaci

Galend. Sept.

Tibi ad omnia paratissimus

Ioannes Pelletus.

4253.

PERRÜOELLUS OALVINO.

Controversia exorta est inter ecclesiae membra

tum de divortio tum de aliis rebus et Calvini iudicium

expetitur.

(Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 134.)

Clarissimo viro D. Iohanni Calvino ecclesiae Genevensis

pastori vigilantissimo.

Gratia et pax per Iesum Christum.

Quod iam dudum nullas a me acceperis, vir

clarissime, literas, non est quod mihi vitio vertas. Non

enim operae pretium putayi tua sacra studia aliaque

ardua negotia uteris intempestivis passim interturbare,

quum subinde occurrant qui abunde quae hic

agantur scriptitent. Nolui tarnen hanc praetermittere

occasionem, quando tarn opportunum nuncium

sim nactus, ad te scribendi, tum quod mihi ex

officio id incumbat, quum a nostra ecclesia hanc

susceperim provinciam urgente nonnullorum improbitate,

qui nostris excitavere magnas controyersias,

quibus pacandis te maxime idoneum putamus. Ut

autem rem omnem a principio audias: nuper quum

pro more hactenus in ecclesiis bene reformatis observato

haberetur in nostra çongregatione prophetia,

ubi liberum sit cuilibet ad ecclesiae aedificationem

loqui, contigit ut vir quidam satis provectae aetatis,

cuius etiamnum uxor Genevae apud vos (ut inquit)

Calvini opera. Vol. XX.

agit, qui in doctrina ausus est toti nostrae ecclesiae

resistere, in ea praesertim quae est de divortio viri

ab uxore et uxoris a viro in fornicationis causa.

Ait quidem liberum esse dimittere at non alteri

nubere, idque, quod deterius est, a te didicisse: ita

ut tua autoritate fretus nonnullos ad opinionem

suam attraxerit, imo et a nostris concionibus subduxit.

Tuum ergo erit, priusquam hic morbus recrudescat,

antidotum adhibere ac in re tam séria

tuum nobis iudicium patefacere. Scimus enim te

Sanctis dootoribus tum priscis tum modérais consentira,

et8i Augustinus videatur contrariae opinioni

suffragari.

Aliud praeterea quod te volebam accipe. Incidit

ratione aeris alieni controversia inter vestrum

Robertum Stephanum, quem pium novimus, et Robertum

Hérault nostrum, qui obnixe rogat, priusquam

vocetur in ius, suas partes audiri. Vide pro

tua humanitate ut utrique ius tribuatur, ut penitus

soandalum vitetur et controversia bona pietate

dissolvatur. Plura occurrunt inter Gallos et Anglos

quae ad te scribere non iudicavi, partim quod tuas

pias auras nolim rumoribus obtundere, partim quod

ab aliis fusius intelligas. Dominus Iesus Christus

te diu suae ecclesiae servet incolumem. Ego et

symmysta meus ac tota nostra ecclesia te iubemus

sal vere plurimum ac omnes symmystas tuos. •)

Tui amantissimus filius

Pranciscus Perrucellus.

4254.

PHAGIUS CALVINO.

Post longum et fastidiosum exordium sententiam

eius sïbi expetit de loco Paulino, qui quum Bàbbinorum

artem dialecticam iam per se redoleat hic magis

etiam ad mentem scholasticorum discutitur, et quidem

intrieatiore stilo, cui distinctionibus interposais,

quae in Codice vel falsae vel nullae sunt, vix mederi

potuimus.

(Ex antographo Cod. Genev. 109, fol. 189.)

4253. Epistola haec omnino nihil suppeditat quod ad definiendos

eius natales faciat. Perrucellus Londtnensis ecclesiae

peregrinorum minister fuit ab a. 1550 {Aug.) usque ad a. 1553

(lui.). Em ea urbe nullam aliam habemus. Eandem commendare

nobis posset mentio Anglorum et prophetiae a Lasco

ibi introductae (Kuyper II. 102 seqq.). Verum etiam Vesaliae

et Francofurti Angli erant. Stephanus obiit 1559.

36

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!