GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE
GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE
GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
527 EPISTOLAE 4229—4232 528

uno verbo, etiamsi re ipsa Christo tuum obsequium

offerre coneris, titulus ipse Antichristi vexilliferum

esse docet. Ad tam exitiale foedumque exemplum

res ipsa accedit: quia si furtim nescio quid boni

admisces, nuriquam tarnen e tribunali surgis, quin

multa officia praestiteris impiae dominationi, oui

mancipatus es. Reliqua iurisdictio in causis civilibus

consumitur: ubi utcunque summam aequitatem

colère studeas, fines tarnen a Domino praefixos

evertis, dum sub fallaci regiminis ecclesiastici praetextu

alienam provinciam usurpas. Sed ne ego

tibi molestas sim, tecum potius loquere, et sine

blanditiis reputa, sitne sancta Dei vocatio, haec

adulterina praeclarae functionis larva, quae et Dei

nomen profanât et multis labyrinthis est implicita.

Quod si vivendi ratio Deo non probatur, quibuscunque

virtutibus excellas, nihil tarnen miserius

quam extra metas semper vagari. Aliam petendae

veniae excusationem non affero, nisi quod libère

scribendum fuit vel tacendum. Vale, ornatissime

vir et mihi honorande. Dominus te spiritu prudentiae,

aequitatis et fortitudinis gubernet.

4330.

CALVINUS INCERTO.

Consilium de éligendis ministris.

(Bdidit Beza ed. Genev. 1576 p. 427 S Chouet p. 595; Amst.

p. 267. In caeteris non exstat.)

Novum et odiosum istud certamen quod prioribus

molestiis accessit valde me, ut par est, habet

anxium. Eoque magis quod, dum fidem nostram

imploras, quale tibi dem consilium non reperio.

Causam bonam esse fateor, sed ad earn sustinendam

autoritas, quae inpriinis necessaria erat, vobis deest.

Atque id partim temporum vitio, partim vestra

culpa. Invitus certe facio ut ea nunc commemorem

quae speciem exprobrationis habere queant. Verum

tibi coram Deo testatum esse velim, nihil me insultandi

causa dicere: tantum fideliter et simplici

animo indicare quae maxime vobis obsunt impedimenta,

ut illis monitus quoad fieri poterit occurras.

Neque haec dico expostulandi causa, quia alienum

est tempus. Sed putasne adeo stupidos ullos esse

ut non agnoscant ecclesiae ordinem et displicinam

a vobis, pro vestro arbitrate aut commodo, nunc

attolli in coelum, nunc pro nihilo duci? Quare si

vobis cordi est disciplina, date operam ut perpetuo

tenore invalescat. Si in pretio haberi vultis ab

aliis, sit una eius apud vos régula. Quid autem

restât, si prorsus succubüeritis, quam ut profano

more posthac ingerantur ministri? nulla maneat

canonica ordinatio? In dies enim serpet licentia,

donee effraeni libidine plebs grassetur ad cooptandos

identidem ac respuendos ministros. Neo malum

haerebit in uno loco. Quo minus sollicites sum

causa vestra, eo magis cogit me zelus domus Dei

tale portentum abominari et horrere. • Bogabis,

quidnam igitur opis aut consilii adferam. Primum

non censeo pertinaciter urgendum, ut ex iis quos

elegistis unus accipiatur. Fac esse inprimis idoneos

(quod negant alii) : fac indigne et absque causa repudiari:

ferendum id tarnen, et sanoti patres telerunt.

Scis enim sancitum esse canonibus ne aliter

valeat clerioorum electio quam si subscription senates

et plebis suffragiis approbetur. Nam ut importeras

populi vel studiis vel factionibus non est

nimis indulgendum, ita ministrorum ordinem in

electionibus dominari indignum est. Recusantibus

ergo nemo obtrudi debet. Quin etiam ne utile

quidem est etiam si liceat. Sed quum sit legibus

vetitum supersedere magis convenit. Sed rursus

summopere deprecari necesse est primum, ne pro

collega vobis adversarius obtrudatur, deinde ne

vobis exclusis magistrates ius sibi usurpet eligendi

qui placuerit ministri. Id alienum esse a christiano

ritu, a vetusto sanctorum more usque ab ipsis apostolis,

esse perniciosum, esse indecorum, esse denique

inhumanum. Si vos habeat pro suis pastoribus,

ne indignos reputet quibuscum de instituendo collega

deliberet. Paratos esse vos ad omnem moderationem:

modo se ipsi vicissim commodos et tractabiles

praebeant. Id impetrate non adeo difficile

fore confido, si hominem offeratis tern qui sua dignitate

hunc quern recusatis obruat, tern etiam qui

non ingrates sit magistratui futurus. Tantum ostendo

quid placeat. Imo ad unicum quod mihi apparet

remedium confugio. Vale, ornatissime vir et

frater colendissime, et cogita meliora esse amici

vulnera quam oscula inimici. Symmystae mei vobis

plurimam salutem dicunt