24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

457 SÜPPLEMENTUM. • 458

ceas. Et quam interea pacem cum tua conscientia

habere potes? Non est necesse enumerare, quae

te istic retineant. Sed non tanti esse omnia agnoscis,

ut tarn indigna mercede redimantur. Bellum

enim te cum Deo suscipere non ignoras, ut pacem

habeas cum hominibuB. Hoc vero omnium Pessimum,

quod in hoc labyrintho adeo nullus errandi

finis apparet ut te indies magis involvas. Nam de

exitu nulla iam fieri mentio dicitur. Vide, obsecro,

ne uxori et sub eius praetextu tibi delitias faciens

iram in te summi iudicis provoces. Nihil dico, niBi

quod mihi audire et expediret, et optabile foret, si

tuo loco essem. In ilia enim procellosa, caligine

saepius hominem ante opprimere mors solet quam

sentiatur. Itaque melius ex sereno loco tua pericula

cernere mihi videor. Neque vero migrationem

urgeo, quasi nusquam, nisi apud nos, salvus esse

nequeas. Tantum vereor, ne accensus in te pii zeli

ignis vel sopiatur, vel evanescat. Haec sollicitudo

non ex constantiae tuae diffidentia, sed ex singulari

erga te amore nascitur. Vale, ornatissime vir

et honorande in Domino frater. Dominus Iesus

te spiritu consilii et fortitudinis instruat. Amen. ')

4188.

ZEVELIUS CALVINO.

Quaerit quern cursum tenere débeat quoad externos

ritus pontificiorum in sua conversatione cum its.

(Ex duobuB apographis Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 105 et

176 sine inscriptione.)

S. Amicissime D. Calvine. Valde dolemus quod

nuper, quum una vobiscum Genevae essemus, oblatam

occasionem non arripuerimus et tecum de

magnis quibusdam rebus coram contulerimus. Quanquam

id sane, ut verum fatear, non neglexerinras.

Sed tu, uti scis, ita semper negotiis et studiis impeditus

fuisti, ut vix satis ad colloquendum tempus

suppetierit. Itaque per literas nunc tentare voluimu8

an id quod turn in animo habuimus iam per

literas commodius efficere possemus.

Principio multi pii adolescentes, qui partim

cum Crispino vestro praeterita aestate habitarunt,

partim cum concionatore quodam vestro, pio viro

4187.1) Beea ad a. 1557 refert.

cuius nomen mihi excidit, hi te per Christum vehementer

rogant ut consilium tuum nobis impertias.

Valde inter nos quaeritur quomodo in patriam

rêverai nos gerere debeamus. Recitabitur salutatio

evangelica, crucibus se contra veram pietatem quidam,

ut fieri solet, signabunt. Omitto alia quae

contingere possunt. Quaeritur sitne statim contradicendum

aliquid, an vero humanius sit unum aut

alterum diem exspectare, ne praecipites nimium

esse videamur. Praeterea, quum Biturigibus in ecclesia

essemus, multa sancte polliciti sumus'ut, puta,

papistica templa nos non accessuros, papistarumque

conciones non audituros. Interdicta sunt etiam plurima,

chartae, aleae, tripudia, papistarumque convivia.

Haec quidam aiunt tarn stricte praeciseque

non esse intelligenda, sed hinc sibi tripudiare,

chartis, aleis ludere et papisticas conciones audire

licere putant. Accedit ad superiora quod domum

reversi aderunt parentes, amici atque cognati, rogabunt

ut pro infantibus fide iubere velimus. Fortasse

ducenda erit uxor. Quid agemus? Lutherus

admittit, quibusdam in locis papisticos sacerdotes

esse in officio. Sic enim loquitur. Deinde

tu ipse ab eo non videris abhorrere, quum ilium

locum oxplicas: Lapis quern reprobaverunt aedificantes

etc. Quum igitur illi titulum gérant quemadmodum

et Pharisaei olim, et *) officium non

praestent ut debebant (nam et baptizatos ab illis

non rebaptizamus, nee matrimonia ab illis coniuncta

non dissolvimus), his ita se habentibus quaeritur

quid impediat quominus infantes illis baptizandos

no8que matrimonio iungendos offerre liceret, ita tarnen

si antea coram ipso sacerdote et populo publice

prote8temur, nos non assentiri, sed exseorari potius

omnes istas impietates quae ad baptismum et matrimonium

contra Dei verbum accedunt: nos nihil

accipere nisi quod a Domino institutum est. Quaeritur

an propter hanc publicam protestationem superiora

fidelibus non permittantur.

Ad haec ut rescribas tuam sententiam, quum

otium erit, omnes te per Christum Iesum rogamus.

Nam ad ea brevi veniemus loca, in quibus multae

nobis occurrerent afflictiones. Prosis igitur nobis,

carissime domine, et si fieri potest rescribe. Literas

tuas Crispino ad nos dare potes. Novi prorsus

nihil est. NOB omnes nos vestris sanctissimis precibus

commendamus. Ignosce festinationi. Vale

per Christum, amicissime domine. Dens te nobis

diu incolumem conservet. Datum 16. Ianuarii

Spirae. 2 )

4188.1) In his videtur aliquid a librariis peccatum fuisse.

Fortasse pro : et legendum : etsi.

2) Respondit Calvinus pridie ldus Martias 1558. Sic

iam non est de anno ambigendum (N. 2829).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!