24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

19 EPISTOLAE 3952—3953 20

memorabilem exstitisse, ßatis vere et diligenter

possit nostrae huic aetati atque etiam posteris explicare.

Paucissimis interea complectar, quae nostrum

illud proelium 3 ) sunt consequuta, in iis quidem

locis in quibus sum versatus. Nam alioqui

nulla est Galliae regio, quae peculiaris historiae argumentum

non possit suppeditare.

Paulo post proelium cuius et quae forma et

quis exitus fuerit abunde iam cognovistis, noster

exercitus, Amiraldo duce, traiecto infra Aureliam

Ligeris fluvio Siligoniam, 4 ) quam vocant, provinciam

invasit et aliquot expugnatis oppidis, totam

fere Bituriges usque in ipsis hostium oculis subegit.

Guisianus aliquot post diebus lento admodum

itinere progressus, Rege ae Begina Blaesos et Ambosiam

praemissis et Principe nostro Condensi tuto

loco inter utramque illam urbem collocato, earn

ipsam urbem qua paulo ante traieceramus, quam

Balgentiacum 5 ) vocant, septem infra Aureliam milliaribiiB,

nullo negotio occupavit, ut liberum utrinque

ad Aureliam obsidendam, vel ad nos insequendos

aditum haberet. Amiraldus ubi hoc videt recreato

exercitu aliam et ipse urbem, Gerguellum, 6 )

quinque supra Aureliam milliaribus, cum ponte

insedit, ut turn urbi, si forte obsideretur, succurreret,

turn etiam hosti, qua libuisset parte, occurreret.

Ita praeteriere dies aliquot, qui in Aurelia munienda

sunt consumpti, nostris proelium minime detrectantibus,

Guisio vero aliud quidvis potius méditante,

nempe quibus artibus Germanum equitem,

cui trium mensium Stipendium debebatur, a nobis

abduceret, et urbem proditione potius quam aperta

vi occuparet. Tandem igitur Amiraldus relicto in

urbe omni peditatu, qui quatuor circiter millibus

constabat, et Andeloto fratre una cum aliquot nobilium

Gallorum equitum turmis urbi praefecto, recta

Normanniam versus cum reliquis copiis, id est

equitum instructissimorum millibus quatuor et amplius

per Baeotiae 7 ) campos contenait, pecuniam

videlicet et novum militera ab Anglis accepturus.

Iter nobis tutum et pacatum fuit, nemine tantis

copiis pbsistere auso. Sed neque adhuc in portum

Graciensem 8 ) allata erat pecunia, neque novus ullus

ex Anglia miles traiecerat. Erant praeterea

venti adversissimi, quae res in extremum discrimen

res nostras adducebat, quum peregrinus miles Stipendium

minabundus flagitaret, et propterea urbi,

quam Guisius interea gravissime premebat, a nobis

3) Dntidense. (N. 3887 seq.)

4) Sologne. Be his omnibus cf. H. Eccl. II. 245 ss.

Hist, des choses mém. 1599. p. 160 ss. Popélinière 1. f. 350

ss. de Thou III. 388; Soldan, II. 92.

5) Beaugency.

6) largeau.

7) la Beatice.

8) le Havre de Grace. (H«'s*. eccl. II. 248.)

succurri nulla ratione posset. Sed et intra ipsa

Normanniae viscera versabatur cum exercitu non

contemnendo Eingravius, Sequana inter ipsius et

nostras copias interiecta, et unus ex Guisii fratribus,

quem Marchionem vocant, recens in arcem Cadomensem,

9 ) longe munitissimam et nobis proximam

erat ingressus, ut omnia nostra consilia impediret.

Ecce vero dum in istis summis difficultatibus versamur,

et ex altera Sequanae parte, cuius ostia nos

a Graciensi portu intercludebant, secundos ex Anglia

ventos exspectamus, fratres qui Cadomi mirabiliter

ad eum usque diem fuerant a Deo conservât!,

Amiraldum rogant, ut sibi adversus Marchionem

opem ferat, simulque monent, arcem non difficulter

capi posse, munitam quidem illam, sed quae

ab imbelli duce et paucis militibus obtineretur.

Itaque acceptis ex Graciensi portu quinque peditum

Anglorum cohortibus, et militibus aliquot praeterea

ex Diepa, qui alter remotior portus ante mensem

a nostris receptus fuerat, ad nostros una cum duce

fortissimo Mongommerio accurrentibus, recta Cadomum

cum octo crassis tormentis contendimus.

Urbs statim a fratribus traditur, quassantur arcis

moenia, adeo ut altero post oppugnationem die, contra

omnium exspectationem, ultro se nobis dederet.

Qui intus fuerant cum armis quidem dimissi, sed

postea spoliati a nostris equitibus et pessime sunt

habiti, quibus Rotomagensis clades adhuc ob oculos

erat. Ea porro victoria sic fregit hostium animos,

accepto etiam de Guisii caede nuncio, ut intra decern

dies non modo tredecim célèbres urbes, in

quibus sunt quatuor episcopates sedes, receperimus,

sed etiam Oenomani, Andegayi, Pictones, Turones

et vicini omnes populi, prorsus in nostra potestate

fore viderentur. Dum haec in Normannia geruntur

Aureliae Guisius 10 ) suburbium, quod Ligeris ab

urbe separat, una cum pontis castello, partim praesidiariorum

militum ignavia, partim proditione capit.

Cives ex adverso aliquot pontis fornicibus repente

dirutis, et excitatis aggeribus, munitaque insula

") quae pontem medium dividebat, oppugnationem

fortiter sustinebant, tantisper dum victor

noster exercitus superveniret, quum ecce Deus alteram

Aod nobis excitavit, qui interfecto Guisio

non tam urbem illam, quam totam Galliam liberaret.

Ab eo tempore, dum nos, persoluto tandem

militibus nostris stipendio, ad opem obsessis ferendam

accurrimus, de pace agi coeptum. Condensis

primum et Conestàbiîis in insula, data utrinque

suis custodibus fide, ex Reginae voluntate convenerunt.

Postridie ille in urbem ad nostros, iste ad

9) Caen (ibid. -258).

10) ibid. 266.

11) l'île aux boeufs, (ibid. 278.) Hoc factum est Nonis

Martiis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!