24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

409 SUPPLEMENTUM. " 410

silium nostrum fuit formulam vobis dictare cui

praecise subscribi vellenius. Satis superque erat,

doctrinam quam ex verbo Dei acceptam tuemur

calculo vestro probari. Neque agebatur quam dextre

vel argute a nobis tractata foret. Imo crassa

et omni artificio vacua trâctatio ostendit non aliud

fuisse nobis propositum nisi ut pravas hominis calumnias

refutando testatum foret, nihil nisi ex puro

verbi Dei fonte haustum nos docere. Et rogaveram

ne vobis grave esset magistratui nostro, quasi de

re nova et intégra, dare responsum. Metuendum

non erat, meo iudicio, ut vos mendacii quisquam

argueret. Quid enim cogebat profiteri de quo nemo

quaesierat? Atqui vobis secus esse visum facile

patior. Quod modestiam in nobis et humanitatem

desideratis inde factum esse colligimus, quia uteris

nostris minor quam decebat habita est fides. Utinam

esset Hieronymus vir non malus, qualem vobis

praedicarunt. TJtinam, quod videris in eo animadvertisse,

omnia Dei gratiae tribueret. Sed qui

tranquillam ecclesiam seditiose turbavit, qui exitiali

dissidio nos scindere conatus est, qui ne levissima

quidem iniuria unquam provocatus omni probrorum

génère nos oneravit, qui publice criminatus est Deo

tyrannicum imperium a nobis affingi, imo poeticum

Iovem fabricari Dei loco: eum vestro patrocinio

defendi perquam absurdum est. Porro an Dei gratiae

tribuat omnia qui aequalem omnibus gratiam

offerri iactat, eius autem efficaciam ex libero cuiusque

arbitrio pendere, qui omnibus promiscue corda

carnea dari garrit, hoc est gratiae capacia, ut autem

quis gratiam recipiat ex proprio cuiusque esse motu,

ipse videas. In summa ipsius causae vehementer

dolet, non meliorem esse inter nos consensum, vel

saltern pleniorem. Obstupui sane quum in tuis literis

legerem, docendi genus quo utor multis bonis

viris disciplicere: sicuti et Zuingliano Hieronymus

offenditur. Obsecro, quid simile Zuinglii? Huius

libellus, ut familiariter in sinum tuum loquar,

tarn duris paradoxis refertus est, ut longissime ab

ea quam adhibui moderatione distet. Novum opus

a me promitti, in quo Deum non esse peccati autorem

demonstrandum suscipiam, non recte interpretatus

es. Nam quum ista calumnia me impostor

gravaret, eius refellendae causa obieci quod verum

erat, me edito libro satis testatum esse quantum ab

ilia blasphemia abhorream quam ex professo oppugno.

Librum porro contra Libertinos pridem editum

notare animus fuit. Et tarnen huius nebulonis

improbitas me compulit ut mox adversus PigMum

responsioni quam de praedestinatione et Providentia

Dei restabat attexerem. Si errare tibi videor, libenter

abs te moneri patiar. Caeterum cur ingenue

nee dissimulanter proferam quod mihi datum est,

uberius illis commemoro. Hieronymus ipse publico

iudicio in exsilium eiectns est. Âtrociorem poenam

nos expetere falso quidam maledici sparserunt, et

stulte creditum est. Fallesius noster, praesertim ob

curatum ancillae cancrum, adeo se homini addixit

ut propemodum fascinatus videri queat. Molestiam

a nobis vel primo die excutere non fuisset difficile.

Sed piorum fratrum rogatu ea pesté agrum quoque

Bernensem purgare studio fuit. Nunc quum ambiguum

vel saltern non liquidum responsum producit,

gloriatur nebulo vos errori suo suffragari. Quod

de tragoediae exitu cupicbas fieri certior, utinam

id in praesentia liceret praestare. Sed magnopere

fallor nisi propediem audiatis, praeludiis tantum

quibusdam ad maiores turbas movendas viam sibi

eum stravisse. Caeterum de vestro responso ignosce

si ex interiore animi mei sensu apud te libère sum

conquestus. Ego quod meam exspectationem frustrati

estis amicitiae nostrae libenter condono. Âpud

alios perinde dissimulo ac si mihi omni ex parte

satisfactum esset.

Caeterum quia fratris mei socer nonnihil de

filio suo quem istic habet est sollicitus, cogor in

eius gratiam tibi iterum molestus esse. Unum hoc

abs te eius nomine impetratum cupio, ut pueri magistrum

ad te voces deque illius profectu inquiras:

ac si comperias, patris spem et votum in eo fraudari,

mihi prima quaque occasione signifiées. Salutant

vos omnes peramanter collegae mei. Meo

etiam nomine rogp ut plurimam salutem reliquis

fratribus dicas. Dominus vos omnes tueatuir ac

regat spiritu suo. Genevae Calendis Octob. 1552.

Ioannes Calvinus vere tuus.

4164,

VILLIERIUS CALVINO.

Mutta tradit et teterrima de vexationibus piorum

in Gallia régnante Henrico II.

(Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 152 sine inscriptione.)

S. D. Etsi non dubito quin amici complures

alii eorum quae hie geruntur certiorem te faciant,

observande mihi pater, et pleraque praecurrens

fama nunciet, malui tarnen inutili, modo ne ingrato

tibi, literarum officio defungi quam illud abs te requiri.

Ergo ardens illud crudeleque concilium*)

4164.1) On establit à Paris une chambre extraordinaire pour

vaquer aux procez de ceux de la religion surnommez les

Luthériens, lesquels estoyent cruellement bruslez vifs s'ils per

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!