24.04.2013 Views

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

GE Biblioth. pub. et univ - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

403 EPI8TOLAE 4158-4161 404

rursus faciat est* animi sui testes, teque per has

deprecatriceö vehementer oret plane ut existâmes,

illas eo animo scriptas fuisse quo alius summa erga

pium patrem observantia, et adolescens, non valde

quidem fortasse fortis, sed religionis tarnen et ecclesiae

profecto amans, scriberet. Orat praeterea, si

quis precibus locus, ut si quid vel in hoc genere

peccavit, vel in eo in quo se m agis reum esse posse

fatetur, meliora pollicenti saltern hoc tribuas veteris

ut consuetudinis aliquam esse velis memoriam: infelicis

vero absentiae, si minus aftvijcttav, certe

eorum quae consequuta earn sunt oblivionem impetrare

ut possit.

Quid te pluribus obtunderem? De Britannia,

quae in unum te inclinata recumbit, audiisti omnia.

Scripseram Ioanni Obero, 3 ) sed career obstitit quominus

meae ad eum literae perferri potuerint. Utinam

liberatum propius aliquando salutare possim.

Dominus te tuosque perpetuo conservet. Calendis

Martiis.

4159.

Tui observantissimus

Petrus Rochiu8.

BALDUINUS CALVINO.

Longior ipsigis absentia quibusdam iniquis iudicïbus

ansam praebet calumniis quum tarnen absentiae

causa honesta sit et conscientia sua ipsum absolvat.

(Ex eadem editions p. 43.)

S. Vehementer me terrèrent, mi pater, quae

isthic de me acerbe dici audio, nisi si quotquot ea

de re ad me scribunt patronos se esse meae absentiae

profiterentur : et ii sint quorum mihi sit satis

autoritas ut alios secure contemnere ausim, quos

non tarn iudicio quam levitate quadam video commoveri.

Sed qui tandem hi sint tarn duri censores

mei rescire non possum, qui tarn facile sibi permittunt

inauditum reum damnare: imo vero aures obstruunt

ne audiant. Sed hoc iis liceat, liceat etiam,

si velint, aliter de me pronunoiare quam ipsius

eorum conscientiae sensus forat. Liceat confingere

quidvis ut maiori me invidia onerent: Veritas rerum

erroribus iudiciorum non vitiatur. Interea vero

mihi conscientia mille testes. Sed non putassem

3) Si sub hac forma Hooperi nomen lotet epistoïa Çal.

Martiis 1551 scripta est. Cf. N. 1463.

equidem eos, qui me multis iam annis et vitam et

. consilia norunt mea, tarn mihi iniquos fore, aut

tarn leviter nullaque de causa, quae quidem aut

iusta sit aut vera, tarn male erga absentem esse

affectos qui praesentem amare videbantur. Fuerunt

et ii aliquando absentes, sunt et alii: ego solus

plector, cui tarnen si dixerim, iustiorem quam iis

esse absentiae causam, et honestiorem interea morae

suae rationem constare, quod et verum est et omnibus

satis notum dicam. Sed hac quidem de re

alias ad te scripsi. Silentium interpretarer abdioationem

nisi si et graviorem et aequiorem esse te

scirem quam ut temere commovearis inanibus calumniis

vanorum hominum. Brevius fortasse quam

putas te revisam. Faxit Dominus ut istic tarn laeta

offendam omnia quam desidero. Yale. Pridie

Calendas Iulias. *)

4160.

BEZA BULLINGERO.

P. Rochius tuus.

De eius libello Begi GaMae inscrvpto.

(Ex autographo Ood. Genev. 118, foL 126.)

Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero

ecclesiae Tigurinae pastori fidelissimo.

Tiguri.

S. et pacem a Domino. Erat nuper apud me

D. Calvinus, quum tuae illi redderentur literae una

cum doctissimo et valde pio tuo opusculo quod Tyranno

nostro dedicasti. Is utinam vel micam haberet

verae pietatis, tantum abest ut Ohristianissimi

cognomento sit dignus, quod ego certe mirarer in

scriptis ad ilium tuis apparere, nisi te satis intelligerem

hac appellatione ilium officii admonere voluisse.

Quoties tarnen cogito quae sint eius non

tantum domestica probra et flagitia, sed etiam crudelissima

facta in filios Dei, opto vel ilium a nostris

hominibus omnino non appellari, vel certe posteritatis

causa falso hoc titulo non ornari. Absit

autem ut consilium tuum reprehendam, mi pater:

non ita insanio. Imo vero non possum satis praedicare

eximium tuum in nostros Gallos stadium,

4159.1) Revelingius coniicit hanc epistolam scriptum fuisse

dum Balduinus apud Bituriges personam Nicodemi ageret,

Genevensibus suspectant, i. e. anno fere 1551 vel 1552.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!